CODEX IURIS CANONICI
LIBER VI DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE TITULUS I DE DELICTORUM PUNITIONE GENERATIM
Can. 1311 - § 1. Nativum et proprium Ecclesiae ius est
christifideles poenalibus sanctionibus coercendi qui delicta commiserint. |
§ 2. Qui Ecclesiae praeest bonum ipsius communitatis singulorumque christifidelium tueri ac
promovere debet caritate pastorali, exemplo vitae, consilio et adhortatione et,
si opus sit, etiam poenarum irrogatione vel declaratione, iuxta legis praecepta semper cum aequitate canonica applicanda, prae oculis habens iustitiae restitutionem, rei emendationem et scandali reparationem. |
Can. 1312 - § 1. Sanctiones poenales in Ecclesia sunt: 1º poenae medicinales seu censurae, quae in cann. 1331‑1333
recensentur;
2º poenae expiatoriae, de quibus in can. 1336.
|
§ 2. Lex alias poenas expiatorias constituere potest, quae
christifidelem aliquo bono spirituali vel temporali privent et supernaturali
Ecclesiae fini sint consentaneae. |
§ 3. Praeterea adhibentur remedia poenalia et paenitentiae de quibus
in cann. 1339 et 1340, illa quidem praesertim ad delicta praecavenda, hae potius
ad poenam substituendam vel augendam. |
TITULUS II DE LEGE POENALI AC DE PRAECEPTO POENALI
Can. 1313 - § 1. Si post delictum commissum lex mutetur,
applicanda est lex reo favorabilior. |
§ 2. Quod si lex posterior tollat legem vel saltem poenam, haec
statim cessat. |
Can. 1314 - Poena ordinarie est ferendae sententiae, ita ut
reum non teneat, nisi postquam irrogata sit; est autem latae sententiae si lex
vel praeceptum id expresse statuat, ita ut in eam incurratur ipso facto commissi
delicti. |
Can. 1315 - § 1. Qui potestatem habet leges poenales ferendi, potest etiam legem divinamcongrua poena munire. |
§ 2. Legislator inferior, attento can. 1317, potest insuper: 1º legem a superiore auctoritate latam congrua poena munire,
servatis competentiae limitibus ratione territorii vel personarum;
2º poenis lege universali in aliquod delictum constitutis alias
poenas addere;
3º poenam lege universali constitutam ut indeterminatam vel
facultativam determinare aut obligatoriam reddere.
|
§ 3. Lex ipsa potest poenam determinare vel prudenti iudicis aestimationi
determinandam relinquere. |
Can. 1316 - Curent Episcopi dioecesani ut, quatenus fieri
potest, in eadem civitate vel regione uniformes ferantur poenales leges. |
Can. 1317 - Poenae eatenus constituantur, quatenus vere
necessariae sint ad aptius providendum ecclesiasticae disciplinae. A legislatore autem inferiore dimissio e statu clericali constitui nequit. |
Can. 1318 - Latae sententiae poenae ne constituantur, nisi forte in singularia quaedam delicta dolosa, quae vel graviori esse possint
scandalo vel efficaciter puniri poenis ferendae sententiae non possint; censurae
autem, praesertim excommunicatio, ne constituantur, nisi maxima cum moderatione
et in sola delicta specialis gravitatis. |
Can. 1319 - § 1. Quatenus quis potest vi potestatis regiminis
in foro externo praecepta imponere iuxta praescripta cann. 48-58, eatenus potest
etiam poenas determinatas, exceptis expiatoriis perpetuis, per praeceptum
comminari. |
§ 2. Si praeceptum poenale, re mature perpensa, imponendum sit, serventur quae
statuuntur in cann. 1317 et 1318. |
Can. 1320 - In omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario
loci, possunt ab eodem poenis coerceri. |
TITULUS III DE SUBIECTO POENALIBUS SANCTIONIBUS OBNOXIO
Can. 1321 - § 1. Quilibet innocens censetur donec contrarium probetur. |
§ 2. Nemo punitur, nisi externa legis vel praecepti violatio, ab eo
commissa, sit graviter imputabilis ex dolo vel ex culpa. |
§ 3. Poena lege vel praecepto statuta is tenetur, qui legem vel
praeceptum deliberate violavit; qui vero id egit ex omissione debitae diligentiae, non punitur, nisi lex vel praeceptum aliter caveat. |
§ 4. Posita externa violatione, imputabilitas praesumitur, nisi
aliud appareat. |
Can. 1322 - Qui habitualiter rationis usu carent, etsi legem
vel praeceptum violaverint dum sani videbantur, delicti incapaces habentur. |
Can. 1323 - Nulli poenae est obnoxius qui, cum legem vel
praeceptum violavit: 1º sextum decimum aetatis annum nondum explevit;
2º sine culpa ignoravit se legem vel praeceptum violare; ignorantiae
autem inadvertentia et error aequiparantur;
3º egit ex vi physica vel ex casu fortuito, quem praevidere vel cui
praeviso occurrere non potuit;
4º metu gravi, quamvis relative tantum, coactus egit, aut ex
necessitate vel gravi incommodo, nisi tamen actus sit intrinsece malus aut
vergat in animarum damnum;
5º legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel alterius
aggressorem egit, debitum servans moderamen;
6º rationis usu carebat, firmis praescriptis cann. 1324, § 1, n. 2,
et 1326, § 1, n. 4;
7º sine culpa putavit aliquam adesse ex circumstantiis, de quibus in
nn. 4 vel 5.
|
Can. 1324 - § 1. Violationis auctor non eximitur a poena, sed
poena lege vel praecepto statuta temperari debet vel in eius locum paenitentia
adhiberi, si delictum patratum sit: 1º ab eo, qui rationis usum imperfectum tantum habuerit;
2º ab eo qui rationis usu carebat propter ebrietatem aliamve similem
mentis perturbationem, quae culpabilis fuerit, firmo praescripto can. 1326, § 1,
n. 4;
3º ex gravi passionis aestu, qui non omnem tamen mentis
deliberationem et voluntatis consensum praecesserit et impedierit, et dummodo
passio ipsa ne fuerit voluntarie excitata vel nutrita;
4º a minore, qui aetatem sedecim annorum explevit;
5º ab eo, qui metu gravi, quamvis relative tantum, coactus est, aut
ex necessitate vel gravi incommodo egit, si delictum sit intrinsece malum vel in
animarum damnum vergat;
6º ab eo, qui legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel
alterius aggressorem egit, nec tamen debitum servavit moderamen;
7º adversus aliquem graviter et iniuste provocantem;
8º ab eo, qui per errorem, ex sua tamen culpa, putavit aliquam
adesse ex circumstantiis, de quibus in can. 1323, nn. 4 vel 5;
9º ab eo, qui sine culpa ignoravit poenam legi vel praecepto esse
adnexam;
10º ab eo, qui egit sine plena imputabilitate, dummodo haec gravis
permanserit.
|
§ 2. Idem potest iudex facere, si qua alia adsit circumstantia, quae
delicti gravitatem deminuat. |
§ 3. In circumstantiis, de quibus in § 1, reus poena latae
sententiae non tenetur, attamen ad resipiscentiam vel ad scandali reparationem, ipsi poenae
mitiores irrogari vel poenitentiae applicari possunt. |
Can. 1325 - Ignorantia crassa vel supina vel affectata
numquam considerari potest in applicandis praescriptis cann. 1323 et 1324. |
Can. 1326 - § 1. Iudex gravius punire debet quam lex vel
praeceptum statuit: 1º eum, qui post condemnationem vel poenae declarationem ita
delinquere pergit, ut ex adiunctis prudenter eius pertinacia in mala voluntate
conici possit;
2º eum, qui in dignitate aliqua constitutus est, vel qui auctoritate
aut officio abusus est ad delictum patrandum;
3º eum, qui, cum poena in delictum culposum constituta sit, eventum praevidit et
nihilominus cautiones ad eum vitandum omisit, quas diligens quilibet
adhibuisset;
4º eum, qui deliquerit in statu ebrietatis aliusve mentis perturbationis, quae
sint de industria ad delictum patrandum vel excusandum quaesitae, aut ob passionem voluntarie excitatam vel nutritam.
|
§ 2. In casibus, de quibus in § 1, si poena constituta sit latae
sententiae, alia poena addi potest vel paenitentia. |
§ 3. In iisdem casibus, si poena constituta sit ut facultativa, fit obligatoria. |
Can. 1327 - Lex particularis potest alias circumstantias
eximentes, attenuantes vel aggravantes, praeter casus de quibus in cann.
1323‑1326, statuere, sive generali norma, sive pro singulis delictis. Item in
praecepto possunt circumstantiae statui, quae a poena praecepto constituta
eximant, vel eam attenuent vel aggravent. |
Can. 1328 - § 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel
omisit, nec tamen, praeter suam voluntatem, delictum consummavit, non tenetur
poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel praeceptum aliter caveat. |
§ 2. Quod si actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem
conducant, auctor potest paenitentiae vel remedio poenali subici, nisi sponte ab
incepta delicti exsecutione destiterit. Si autem scandalum aliudve grave damnum
vel periculum evenerit, auctor, etsi sponte destiterit, iusta potest poena
puniri, leviore tamen quam quae in delictum consummatum constituta est. |
Can. 1329 - § 1. Qui communi delinquendi consilio in delictum
concurrunt, neque in lege vel praecepto expresse nominantur, si poenae ferendae
sententiae in auctorem principalem constitutae sint, iisdem poenis subiciuntur
vel aliis eiusdem vel minoris gravitatis. |
§ 2. In poenam latae sententiae delicto adnexam incurrunt complices,
qui in lege vel praecepto non nominantur, si sine eorum opera delictum patratum
non esset, et poena sit talis naturae, ut ipsos afficere possit; secus poenis
ferendae sententiae puniri possunt. |
Can. 1330 - Delictum quod in declaratione consistat vel in
alia voluntatis vel doctrinae vel scientiae manifestatione, tamquam non
consummatum censendum est, si nemo eam declarationem vel manifestationem
percipiat. |
TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS CAPUT I DE CENSURIS
Can. 1331 - § 1. Excommunicatus prohibetur:
1º Eucharistiae Sacrificium et reliqua sacramenta celebrare;
2º sacramenta recipere;
3º sacramentalia administrare et reliquas cultus liturgici caeremonias celebrare;
4º in celebrationibus antea recensitis ullam partem activam habere;
5º ecclesiastica officia, munera, ministeria et functiones exercere;
6º actus regiminis ponere.
|
§ 2. Quod si excommunicatio ferendae sententiae irrogata vel latae
sententiae declarata sit, reus:
1º si agere velit contra praescriptum § 1, nn. 1-4, est arcendus aut a liturgica actione est cessandum, nisi gravis obstet causa;
2º invalide ponit actus regiminis, qui ad normam § 1, n. 6, sunt
illiciti;
3º prohibetur frui privilegiis antea concessis;
4º retributiones, quae ob titulum mere ecclesiasticum habeat, non
acquirit;
5º inhabilis est ad consequenda officia, munera, ministeria,
functiones, iura, privilegia et titulos honorificos.
|
Can. 1332 - § 1. Interdictus tenetur prohibitionibus, de
quibus in can. 1331, § 1, nn. 1-4.
|
§ 2. Lex tamen vel praeceptum interdictum definire eo modo potest,
ut tantum quaedam singulares actiones, de quibus in can. 1331, § 1, nn. 1-4, vel
alia quaedam singularia iura reo prohibeantur.
|
§ 3. Etiam in casu interdicti praescriptum can. 1331, § 2, n. 1,
servandum est.
|
Can. 1333 - § 1. Suspensio prohibet:
1º omnes vel aliquos actus potestatis ordinis;
2º omnes vel aliquos actus potestatis regiminis;
3º exercitium omnium vel aliquorum iurium vel munerum officio
inhaerentium.
|
§ 2. In lege vel praecepto statui potest, ut post sententiam vel
decretum, quae poenam irrogant vel declarant, actus regiminis suspensus valide
ponere nequeat.
|
§ 3. Prohibitio numquam afficit:
1º officia vel regiminis potestatem, quae non sint sub potestate
Superioris poenam constituentis;
2º ius habitandi, si quod reus ratione officii habeat;
3º ius administrandi bona, quae ad ipsius suspensi officium forte
pertineant, si poena sit latae sententiae.
|
§ 4. Suspensio prohibens fructus, stipendium, pensiones aliave
eiusmodi percipere, obligationem secumfert restituendi quidquid illegitime,
quamvis bona fide, perceptum sit.
|
Can. 1334 - § 1. Suspensionis ambitus, intra limites in
canone praecedenti statutos, aut ipsa lege vel praecepto definitur, aut
sententia vel decreto quo poena irrogatur.
|
§ 2. Lex, non autem praeceptum, potest latae sententiae
suspensionem, nulla addita determinatione vel limitatione, constituere; eiusmodi
autem poena omnes effectus habet, qui in can. 1333, § 1 recensentur.
|
Can. 1335 - § 1. Si censuram infligat vel declaret in processu iudiciali aut per decretum extra
iudicium, auctoritas competens potest quoque eas poenas expiatorias imponere,
quas ad iustitiam restituendam vel ad scandalum reparandum necessarias censeat.
|
§ 2. Si censura prohibeat celebrare sacramenta vel sacramentalia vel
ponere actum potestatis regiminis, prohibitio suspenditur, quoties id
necessarium sit ad consulendum fidelibus in mortis periculo constitutis; quod si
censura latae sententiae non sit declarata, prohibitio praeterea suspenditur,
quoties fidelis petit sacramentum vel sacramentale vel actum potestatis
regiminis; id autem petere ex qualibet iusta causa licet.
|
CAPUT II DE POENIS EXPIATORIIS
Can. 1336 - § 1. Poenae expiatoriae, quae delinquentem afficere possunt aut in perpetuum aut
in tempus praefinitum aut in tempus indeterminatum, praeter alias, quas forte
lex constituerit, sunt quae in §§ 2-5 recensentur.
|
§ 2. Praescriptio:
1º commorandi in certo loco vel territorio;
2º solvendi mulctam pecuniariam seu summam pecuniae in fines
Ecclesiae, iuxta rationes ab Episcoporum conferentia definitas.
|
§ 3. Prohibitio:
1º commorandi in certo loco vel territorio;
2º exercendi, ubique aut in certo loco vel territorio aut extra
illa, omnia vel aliqua officia, munera, ministeria aut functiones vel aliqua
tantum opera officiis aut muneribus inhaerentia;
3º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis ordinis;
4º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis regiminis;
5º exercendi aliquod ius vel privilegium aut utendi insignibus vel
titulis;
6º fruendi voce activa vel passiva in electionibus canonicis vel
partem habendi cum iure ferendi suffragium in consiliis vel collegiis
ecclesialibus;
7º deferendi habitum ecclesiasticum vel religiosum.
|
§ 4. Privatio:
1º omnium vel aliquorum officiorum, munerum, ministeriorum aut
functionum vel aliquorum tantum operum officiis aut muneribus inhaerentium;
2º facultatis confessiones excipiendi vel praedicandi;
3º potestatis regiminis delegatae;
4º alicuius iuris vel privilegii aut insignium vel tituli;
5º totius vel partis remunerationis ecclesiasticae, iuxta rationes
ab Episcoporum conferentia statutas, salvo quoque praescripto can. 1350, § 1.
|
§ 5. Dimissio e statu clericali.
|
Can. 1337 - § 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel
territorio sive clericos sive religiosos afficere potest; praescriptio autem
commorandi, clericos saeculares et, intra limites constitutionum, religiosos.
|
§ 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio
irrogetur, accedat oportet consensus Ordinarii illius loci, nisi agatur de domo
extradioecesanis quoque clericis paenitentibus vel emendandis destinata.
|
Can. 1338 - § 1. Poenae expiatoriae, quae in can. 1336 recensentur, numquam afficiunt potestates, officia, munera,
iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia, quae non sint sub
potestate Superioris poenam constituentis.
|
§ 2. Potestatis ordinis privatio dari nequit, sed tantum prohibitio
eam vel aliquos eius actus exercendi; item dari nequit privatio graduum
academicorum.
|
§ 3. De prohibitionibus, quae in can. 1336, § 3, indicantur, norma
servanda est, quae de censuris datur in can. 1335, § 2.
|
§ 4. Latae sententiae eae tantum poenae expiatoriae esse possunt, quae ut prohibitiones in can. 1336, § 3, recensentur vel aliae quae forte
lege aut praecepto constitutae sint.
|
§ 5. Prohibitiones de quibus in can. 1336, § 3, numquam sunt sub
poena nullitatis.
|
CAPUT III DE REMEDIIS POENALIBUS ET PAENITENTIIS
Can. 1339 - § 1. Eum, qui versatur in proxima delinquendi
occasione, vel in quem, ex investigatione peracta, gravis cadit suspicio delicti
commissi, Ordinarius per se vel per alium monere potest. |
§ 2. Eum ex cuius conversatione scandalum vel gravis ordinis
perturbatio oriatur, Ordinarius corripere potest, modo peculiaribus personae et
facti condicionibus accommodato. |
§ 3. De monitione et correptione constare semper debet saltem ex
aliquo documento, quod in secreto curiae archivo servetur. |
§ 4. Si, semel vel pluries, monitiones vel correptiones inutiliter alicui factae sint, vel si ex iis effectus
exspectare non liceat, Ordinarius det praeceptum poenale, in quo accurate
praescribat quid agendum vel vitandum sit. |
§ 5. Si casus gravitas ferat, ac praesertim si quis versetur in
periculo relabendi in delictum, eum Ordinarius, etiam praeter poenas ad normam
iuris irrogatas vel declaratas per sententiam vel decretum, submittat
vigilantiae modo per decretum singulare determinato. |
Can. 1340 - § 1. Paenitentia, quae imponi potest in foro
externo, est aliquod religionis vel pietatis vel caritatis opus peragendum. |
§ 2. Ob transgressionem occultam numquam publica imponatur
paenitentia. |
§ 3. Paenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis vel correptionis. |
TITULUS V DE POENARUM APPLICATIONE
Can. 1341 - Ordinarius proceduram iudicialem vel
administrativam ad poenas irrogandas vel declarandas promovere debet cum perspexerit neque pastoralis sollicitudinis viis, praesertim fraterna
correctione, neque monitione neque correptione satis posse iustitiam restitui, reum emendari, scandalum reparari. |
Can. 1342 - § 1. Quoties iustae obstent causae ne iudicialis processus fiat, poena irrogari
vel declarari potest per decretum extra iudicium, servato can. 1720, praesertim
quod attinet ad ius defensionis atque ad moralem certitudinem in animo eius qui
decretum fert ad normam can. 1608. Remedia poenalia et paenitentiae applicari
possunt per decretum in quolibet casu. |
§ 2. Per decretum irrogari vel declarari non possunt poenae perpetuae, neque poenae
quas lex vel praeceptum eas constituens vetet per decretum applicare. |
§ 3. Quae in lege vel praecepto dicuntur de iudice, quod attinet ad
poenam irrogandam vel declarandam in iudicio, applicanda sunt ad Superiorem, qui
per decretum extra iudicium poenam irroget vel declaret, nisi aliter constet
neque agatur de praescriptis quae ad procedendi tantum rationem attineant. |
Can. 1343 - Si lex aut praeceptum iudici facultatem concedat applicandi vel non applicandi
poenam, iste, salvo praescripto can. 1326, § 3, rem definiat, pro sua
conscientia et prudentia, iuxta id quod expostulant iustitiae restitutio, rei
emendatio et scandali reparatio; iudex autem his in casibus potest etiam, si res ferat, poenam temperare vel in eius locum paenitentiam imponere. |
Can. 1344 - Etiamsi lex utatur verbis praeceptivis, iudex pro
sua conscientia et prudentia potest: 1º poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex
praepropera rei punitione maiora mala eventura praevideantur, nisi necessitas urgeat scandalum reparandi;
2º a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare aut
paenitentiam adhibere, si reus emendatus sit, necnon scandalum et damnum forte illatum reparaverit, aut si ipse satis a civili auctoritate punitus sit vel punitum iri praevideatur;
3º obligationem servandi poenam expiatoriam suspendere, si reus
primum post vitam laudabiliter peractam deliquerit neque necessitas urgeat
reparandi scandalum, ita tamen ut, si reus intra tempus ab ipso iudice
determinatum rursus deliquerit, poenam utrique delicto debitam luat, nisi
interim tempus decurrerit ad actionis poenalis pro priore delicto
praescriptionem.
|
Can. 1345 - Quoties delinquens vel usum rationis imperfectum
tantum habuerit, vel delictum ex necessitate vel gravi metu aut passionis aestu vel, salvo praescripto can. 1326, § 1, n. 4, in ebrietate aliave simili
mentis perturbatione patraverit, iudex potest etiam a qualibet punitione
irroganda abstinere, si censeat aliter posse melius consuli eius emendationi; reus tamen puniri debet si aliter ad iustitiam restituendam, et scandalum
forte illatum reparandum provideri non possit. |
Can. 1346 - § 1. Ordinarie tot poenae quot delicta. |
§ 2. Quoties vero reus plura delicta patraverit, si nimius videatur poenarum ferendae sententiae
cumulus, prudenti iudicis arbitrio relinquitur poenas intra aequos terminos
moderari, et eum vigilantiae subicere. |
Can. 1347 - § 1. Censura irrogari valide nequit, nisi antea
reus semel saltem monitus sit ut a contumacia recedat, dato congruo ad
resipiscentiam tempore. |
§ 2. A contumacia recessisse dicendus est reus, quem delicti vere
paenituerit, quique praeterea congruam scandali et damni reparationem dederit vel saltem id praestare serio promiserit. |
Can. 1348 - Cum reus ab accusatione absolvitur vel nulla
poena ei irrogatur, Ordinarius potest opportunis monitis aliisque pastoralis
sollicitudinis viis, vel etiam, si res ferat, poenalibus remediis eius utilitati
et publico bono consulere. |
Can. 1349 - Si poena sit indeterminata neque aliud lex
caveat, iudex in poenis determinandis eas eligat quae inducto scandalo et damni gravitati proportionatae sint; poenas tamen
graviores ne irroget, nisi casus gravitas id omnino postulet; perpetuas autem poenas
irrogare non potest. |
Can. 1350 - § 1. In poenis clerico irrogandis semper cavendum
est, ne iis quae ad honestam sustentationem sunt necessaria ipse careat, nisi
agatur de dimissione e statu clericali. |
§ 2. Dimisso autem e statu clericali, qui propter poenam vere indigeat,
Ordinarius meliore quo fieri potest modo providere curet, exclusa vero
collatione officii, ministerii vel muneris. |
Can. 1351 - Poena reum ubique tenet, etiam resoluto iure eius
qui poenam constituit, irrogavit vel declaravit, nisi aliud expresse caveatur. |
Can. 1352 - § 1. Si poena prohibeat recipere sacramenta vel
sacramentalia, prohibitio suspenditur, quamdiu reus in mortis periculo versatur. |
§ 2. Obligatio servandi poenam latae sententiae, quae neque
declarata sit neque sit notoria in loco ubi delinquens versatur, eatenus ex toto
vel ex parte suspenditur, quatenus reus eam servare nequeat sine periculo gravis
scandali vel infamiae. |
Can. 1353 - Appellatio vel recursus a sententiis iudicialibus
vel a decretis, quae poenam quamlibet irrogent vel declarent, habent effectum
suspensivum. |
TITULUS VI DE POENARUM
REMISSIONE ET DE ACTIONUM PRAESCRIPTIONE
Can. 1354 - § 1. Praeter eos, qui in cann. 1355‑1356
recensentur, omnes, qui a lege, quae poena munita est, dispensare possunt vel a
praecepto poenam comminanti eximere, possunt etiam eam poenam remittere. |
§ 2. Potest praeterea lex vel praeceptum, poenam constituens, aliis
quoque potestatem facere remittendi. |
§ 3. Si Apostolica Sedes poenae remissionem sibi vel aliis
reservaverit, reservatio stricte est interpretanda. |
Can. 1355 - § 1. Poenam lege constitutam, quae sit ferendae
sententiae irrogata vel latae sententiae declarata, dummodo non sit Apostolicae
Sedi reservata, remittere possunt: 1º Ordinarius, qui iudicium ad poenam irrogandam vel declarandam
promovit vel decreto eam per se vel per alium irrogavit vel declaravit;
2º Ordinarius loci in quo delinquens versatur, consulto tamen, nisi propter extraordinarias circumstantias impossibile sit,
Ordinario, de quo sub n. 1.
|
§ 2. Poenam lege constitutam, quae sit latae sententiae nondum
declarata et dummodo non sit Apostolicae Sedi reservata, remittere possunt: 1º Ordinarius suis subditis;
2º Ordinarius loci etiam iis qui in ipsius territorio versantur vel
ibi deliquerint;
3º quilibet Episcopus in actu tamen sacramentalis confessionis.
|
Can. 1356 - § 1. Poenam ferendae vel latae sententiae constitutam praecepto quod non sit ab Apostolica Sede latum, remittere possunt: 1º praecepti auctor;
2º Ordinarius qui iudicium ad poenam irrogandam vel declarandam
promovit vel decreto eam per se vel per alium irrogavit vel declaravit;
3º Ordinarius loci, in quo delinquens versatur.
|
§ 2. Antequam remissio fiat, consulendus est, nisi propter
extraordinarias circumstantias impossibile sit, praecepti auctor, vel qui poenam
irrogavit vel declaravit. |
Can. 1357 - § 1. Firmis praescriptis cann. 508 et 976,
censuram latae sententiae excommunicationis vel interdicti non declaratam
confessarius remittere potest in foro interno sacramentali, si paenitenti durum
sit in statu gravis peccati permanere per tempus necessarium ut Superior
competens provideat. |
§ 2. In remissione concedenda confessarius paenitenti onus iniungat
recurrendi intra mensem sub poena reincidentiae ad Superiorem competentem vel ad
sacerdotem facultate praeditum, et standi huius mandatis; interim imponat
congruam paenitentiam et, quatenus urgeat, scandali et damni reparationem;
recursus autem fieri potest etiam per confessarium, sine nominis mentione. |
§ 3. Eodem onere recurrendi tenentur, cessante periculo, ii quibus ad normam can. 976 remissa est censura irrogata vel declarata vel Sedi
Apostolicae reservata. |
Can. 1358 - § 1. Remissio censurae dari non potest nisi
delinquenti qui a contumacia, ad normam can. 1347, § 2, recesserit; recedenti
autem denegari nequit, salvo praescripto can. 1361, § 4. |
§ 2. Qui censuram remittit, potest ad normam can. 1348 providere vel
etiam paenitentiam imponere. |
Can. 1359 - Si quis pluribus poenis detineatur, remissio
valet tantummodo pro poenis in ipsa expressis; generalis autem remissio omnes
aufert poenas, iis exceptis quas in petitione delinquens mala fide reticuerit. |
Can. 1360 - Remissio poenae vi aut metu gravi aut dolo extorta ipso iure irrita est. |
Can. 1361 - § 1. Remissio dari potest etiam absenti vel sub
condicione. |
§ 2. Remissio in foro externo detur scripto, nisi gravis causa aliud
suadeat. |
§ 3. Remissionis petitio vel ipsa remissio ne divulgetur, nisi quatenus id vel utile sit ad rei famam tuendam vel necessarium ad
scandalum reparandum. |
§ 4. Remissio dari non debet donec, prudenti arbitrio Ordinarii, damnum forte
illatum reus reparaverit; qui ad hanc reparationem vel restitutionem urgeri
potest per unam ex poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, quod valet etiam cum
illi censura remittitur ad normam can. 1358, § 1. |
Can. 1362 - § 1. Actio criminalis praescriptione extinguitur
triennio, nisi agatur: 1º de delictis Congregationi pro Doctrina Fidei reservatis, quae normis specialibus subiciuntur;
2º firmo praescripto n. 1, de actione ob delicta de quibus in cann.
1376, 1377, 1378, 1393, § 1, 1394, 1395, 1397, 1398, § 2, quae septennio
praescribitur, vel de ea ob delicta de quibus in can. 1398, § 1, quae viginti
annorum spatio praescribitur;
3º de delictis quae non sunt iure communi punita, si lex
particularis alium praescriptionis terminum statuerit.
|
§ 2. Praescriptio, nisi aliud in lege statuatur, decurrit ex die quo
delictum patratum est, vel, si delictum sit permanens vel habituale, ex die quo
cessavit. |
§ 3. Reo ad normam can. 1723 citato vel modo praeviso in can. 1507, § 3, certiore
facto de exhibitione accusationis libelli iuxta can. 1721, § 1, praescriptio
actionis criminalis suspenditur per tres annos, quo termino elapso vel
interrupta suspensione, cessationis processus poenalis causa, rursus currit
tempus, quod adiungitur ad illud iam decursum pro praescriptione. Eadem
suspensio pariter viget si, servato can. 1720, n. 1, ad poenam irrogandam vel declarandam per decretum extra iudicium procedatur. |
Can. 1363 - § 1. Si intra terminos de quibus in can. 1362, ex
die quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transierit computandos, non sit
reo notificatum exsecutorium iudicis decretum de quo in can. 1651, actio ad
poenam exsequendam praescriptione extinguitur. |
§ 2. Idem valet, servatis servandis, si poena per decretum extra
iudicium irrogata sit. |
PARS II DE SINGULIS
DELICTIS DEQUE POENIS IN EADEM CONSTITUTIS TITULUS I DE DELICTIS CONTRA
FIDEM ET ECCLESIAE UNITATEM
Can. 1364 - § 1. Apostata a fide, haereticus vel schismaticus
in excommunicationem latae sententiae incurrit, firmo praescripto can. 194, § 1,
n. 2; praeterea poenis, de quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniri potest. |
§ 2. Si diuturna contumacia vel scandali gravitas id postulet, aliae
poenae addi possunt, non excepta dimissione e statu clericali. |
Can. 1365 - Qui, praeter casum de quo in can. 1364, § 1,
doctrinam a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico damnatam docet vel
doctrinam, de qua in can. 750, § 2, vel in can. 752, pertinaciter respuit, et ab Apostolica Sede vel ab
Ordinario admonitus non retractat, censura puniatur et privatione officii; his sanctionibus aliae addi
possunt de quibus in can. 1336, §§ 2-4. |
Can. 1366 - Qui contra Romani Pontificis actum ad Concilium
Oecumenicum vel ad Episcoporum collegium recurrit censura puniatur. |
Can. 1367 - Parentes vel parentum locum tenentes, qui liberos
in religione acatholica baptizandos vel educandos tradunt, censura aliave iusta
poena puniantur. |
Can. 1368 - Qui in publico spectaculo vel concione, vel in
scripto publice evulgato, vel aliter instrumentis communicationis socialis
utens, blasphemiam profert, aut bonos mores graviter laedit, aut in religionem
vel Ecclesiam iniurias exprimit vel odium contemptumve excitat, iusta poena puniatur. |
Can. 1369 - Qui rem sacram, mobilem vel immobilem, profanat
iusta poena puniatur. |
TITULUS II DE DELICTIS CONTRA ECCLESIASTICAM AUCTORITATEM ET
MUNERUM EXERCITIUM
Can. 1370 - § 1. Qui vim physicam in Romanum Pontificem
adhibet, in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam
incurrit, cui, si clericus sit, alia poena, non exclusa dimissione e statu
clericali, pro delicti gravitate addi potest. |
§ 2. Qui id agit in eum qui episcopali charactere pollet, in
interdictum latae sententiae et, si sit clericus, etiam in suspensionem latae
sententiae incurrit. |
§ 3. Qui vim physicam in clericum vel religiosum vel alium christifidelem adhibet in fidei vel Ecclesiae vel ecclesiasticae potestatis vel ministerii
contemptum, iusta poena puniatur. |
Can. 1371 - § 1. Qui Sedi Apostolicae, Ordinario vel
Superiori legitime praecipienti vel prohibenti non obtemperat, et post
monitionem in inoboedientia persistit, pro casus gravitate puniatur censura vel privatione officii vel aliis
poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4. |
§ 2. Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, poenis de quibus in can.
1336, §§ 2-4, puniatur. |
§ 3. Si quis, asserens vel promittens aliquid coram ecclesiastica auctoritate,
periurium committit, iusta poena puniatur. |
§ 4. Qui obligationem secreti pontificii servandi violat poenis de
quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniatur. |
§ 5. Qui non servaverit officium exsequendi sententiam exsecutivam
vel decretum poenale exsecutivum iusta poena puniatur, non exclusa censura. |
§ 6. Qui communicare neglegit notitiam de delicto, cum ad id exsequendum lege
canonica teneatur, puniatur ad normam can. 1336, §§ 2-4, adiunctis quoque aliis
poenis pro delicti gravitate. |
Can. 1372 - Puniantur ad normam can. 1336, §§ 2-4: 1º qui impediunt libertatem ministerii vel exercitium potestatis
ecclesiasticae aut legitimum rerum sacrarum vel bonorum ecclesiasticorum usum,
aut perterrent eum qui potestatem vel ministerium ecclesiasticum exercuit;
2º qui impediunt libertatem electionis aut perterrent electorem vel
electum.
|
Can. 1373 - Qui publice simultates vel odia adversus Sedem Apostolicam vel Ordinarium excitat propter aliquem officii vel muneris ecclesiastici actum, aut ad inoboedientiam in eos provocat, interdicto vel
aliis iustis poenis puniatur. |
Can. 1374 - Qui nomen dat consociationi, quae contra
Ecclesiam machinatur, iusta poena puniatur; qui autem eiusmodi consociationem
promovet vel moderatur, interdicto puniatur. |
Can. 1375 - § 1. Quicumque officium ecclesiasticum usurpat,
iusta poena puniatur. |
§ 2. Usurpationi aequiparatur illegitima, post privationem vel
cessationem a munere, eiusdem retentio. |
Can. 1376 - § 1. Poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniatur, firma damnum reparandi
obligatione: 1º qui bona ecclesiastica subtrahit vel impedit ne eorundem fructus percipiantur;
2º quisine praescripta consultatione, consensu vel licentia aut sine alio requisito
iure ad validitatem vel ad liceitatem imposito bona ecclesiastica alienat vel in
ea actus administrationis exsequitur.
|
§ 2. Iusta poena puniatur, non exclusa officii privatione, firma damnum reparandi
obligatione: 1º qui delictum de quo in § 1, n. 2, ex sua gravi culpa committit;
2º qui aliter graviter neglegens in bonis ecclesiasticis administrandis repertus
fuerit.
|
Can. 1377 - § 1. Qui quidvis donat vel pollicetur ut aliquis
officium vel munus in Ecclesia exercens, illegitime quid agat vel omittat, iusta
poena puniatur ad normam can. 1336, §§ 2-4; item qui ea dona vel pollicitationes acceptat pro delicti gravitate puniatur, non exclusa officii privatione, firma damnum reparandi obligatione. |
§ 2.Qui in officio vel munere exercendo stipem ultra definitam aut summas
adiunctivas aut aliquid in sui utilitatem requirit, congruenti mulcta pecuniaria
vel aliis poenis, non exclusa officii privatione, puniatur, firma damnum reparandi obligatione. |
Can. 1378 - § 1. Qui, praeter casus iure iam praevisos,
ecclesiastica potestate, officio vel munere abutitur, pro actus vel omissionis
gravitate puniatur, non exclusa eorundem privatione, firma damnum reparandi
obligatione. |
§ 2. Qui vero, ex culpabili neglegentia, ecclesiasticae potestatis vel officii vel muneris actum illegitime cum damno alieno vel scandalo ponit vel omittit, iusta poena puniatur ad normam can. 1336,
§§ 2-4, firma damnum reparandi obligatione. |
TITULUS III
DE DELICITIS CONTRA SACRAMENTA
Can. 1379 - § 1. In poenam latae sententiae interdicti vel, si clericus sit, etiam suspensionis incurrit: 1º qui ad ordinem sacerdotalem non promotus liturgicam eucharistici
Sacrificii actionem attentat;
2º qui, praeter casum de quo in can. 1384, cum sacramentalem
absolutionem dare valide nequeat, eam impertire attentat, vel sacramentalem
confessionem audit.
|
§ 2. In casibus de quibus in § 1, pro delicti gravitate, aliae
poenae, non exclusa excommunicatione, addi possunt. |
§ 3.Tum qui sacrum ordinem mulieri conferre attentaverit, tum mulier quae sacrum
ordinem recipere attentaverit, in excommunicationem latae sententiae Sedi
Apostolicae reservatam incurrit; clericus praeterea dimissione e statu clericali puniri potest. |
§ 4. Qui deliberate sacramentum administrat illis qui recipere
prohibentur, puniatur suspensione, cui aliae poenae ex can. 1336, §§ 2-4, addi
possunt. |
§ 5. Qui, praeter casus de quibus in §§ 1-4 et in can. 1384,
sacramentum se administrare simulat, iusta poena puniatur. |
Can. 1380 - Qui per simoniam sacramentum celebrat vel
recipit, interdicto vel suspensione vel poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniatur. |
Can. 1381 - Reus vetitae communicationis in sacris iusta
poena puniatur. |
Can. 1382 - § 1. Qui species consecratas abicit aut in
sacrilegum finem abducit vel retinet, in excommunicationem latae sententiae Sedi
Apostolicae reservatam incurrit; clericus praeterea alia poena, non exclusa
dimissione e statu clericali, puniri potest. |
§ 2. Reus consecrationis in sacrilegum finem unius materiae vel utriusque in eucharistica
celebratione aut extra eam pro gravitate delicti puniatur non exclusa dimissione
e statu clericali. |
Can. 1383 - Qui quaestum illegitime facit ex Missae stipe, censura vel poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniatur. |
Can. 1384 - Sacerdos qui contra praescriptum can. 977 agit,
in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrit. |
Can. 1385 - Sacerdos, qui in actu vel occasione vel praetextu
confessionis paenitentem ad peccatum contra sextum Decalogi praeceptum
sollicitat, pro delicti gravitate, suspensione, prohibitionibus, privationibus puniatur, et in casibus gravioribus dimittatur e statu clericali. |
Can. 1386 - § 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum
directe violat, in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae
reservatam incurrit; qui vero indirecte tantum, pro delicti gravitate puniatur. |
§ 2. Interpres aliique, de quibus in can. 983, § 2, qui secretum
violant, iusta poena puniantur, non exclusa excommunicatione. |
§ 3. Firmis praescriptis §§ 1 et 2, quicumque quovis technico instrumento captat aut in communicationis socialis mediis malitiose evulgat quae
in sacramentali confessione, vera vel ficta, a confessario vel a paenitente
dicuntur, pro gravitate delicti puniatur, non exclusa, si de clerico agatur, dimissione e statu clericali. |
Can. 1387 - Episcopus qui sine pontificio mandato aliquem
consecrat in Episcopum, itemque qui ab eo consecrationem recipit, in
excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrunt. |
Can. 1388 - § 1. Episcopus qui, contra praescriptum can.
1015, alienum subditum sine legitimis litteris dimissoriis ordinavit, prohibetur
per annum ordinem conferre. Qui vero ordinationem recepit, est ipso facto a
recepto ordine suspensus. |
§ 2.Qui ad sacros ordines accedit innodatus quadam censura vel irregularitate,
voluntarie reticita, praeter id quod statuitur in can. 1044, § 2, n. 1, est ipso
facto a recepto ordine suspensus. |
Can. 1389 - Qui, praeter casus, de quibus in cann. 1379‑1388,
sacerdotale munus vel aliud sacrum ministerium illegitime exsequitur, iusta
poena puniatur, non exclusa censura. |
TITULUS IV DE DELICTIS CONTRA BONAM FAMAM ET DE DELICTO FALSI
Can. 1390 - § 1. Qui confessarium de delicto, de quo in can.
1385, apud ecclesiasticum Superiorem falso denuntiat, in interdictum latae
sententiae incurrit et, si clericus sit, etiam in suspensionem. |
§ 2. Qui aliam ecclesiastico Superiori calumniosam praebet delicti
denuntiationem, vel aliter alterius bonam famam illegitime laedit, iusta poena
puniatur ad normam can. 1336, §§ 2-4, cui praeterea censura addi potest. |
§ 3. Calumniator cogi debet etiam ad congruam satisfactionem
praestandam. |
Can. 1391 - Poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, pro
delicti gravitate puniatur: 1º qui ecclesiasticum documentum publicum falsum conficit, vel verum
mutat, destruit, occultat, vel falso vel mutato utitur;
2º qui alio falso vel mutato documento utitur in re ecclesiastica;
3º qui in publico ecclesiastico documento falsum asserit.
|
TITULUS V DE DELICTIS CONTRA SPECIALES OBLIGATIONES
Can. 1392 - Clericus qui sacrum ministerium voluntarie et illegitime relinquit, per sex menses continuos, cum animo sese subducendi a competenti Ecclesiae
auctoritate, pro delicti gravitate, suspensione vel etiam poenis in can. 1336,
§§ 2-4, statutis puniatur, et in casibus gravioribus dimitti potest e statu
clericali. |
Can. 1393 - § 1. Clericus vel religiosus mercaturam vel
negotiationem contra canonum praescripta exercens pro delicti gravitate puniatur
poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4. |
§ 2. Clericus vel religiosus qui, praeter casus iure iam praevisos,in re oeconomica delictum committit, vel graviter violat praescriptiones, quae
in can. 285, § 4, recensentur, poenis de quibus in can. 1336, §§ 2-4, puniatur,
firma damnum reparandi obligatione. |
Can. 1394 - § 1. Clericus matrimonium, etiam civiliter
tantum, attentans, in suspensionem latae sententiae incurrit, firmis
praescriptis cann. 194, § 1, n. 3, et 694, § 1, n. 2; quod si monitus non resipuerit vel scandalum dare perrexerit, gradatim privationibus vel etiam dimissione e statu clericali puniri debet. |
§ 2. Religiosus a votis perpetuis, qui non sit clericus, matrimonium
etiam civiliter tantum attentans, in interdictum latae sententiae incurrit,
firmo praescripto can. 694, § 1, n. 2. |
Can. 1395 - § 1. Clericus concubinarius, praeter casum de quo
in can. 1394, et clericus in alio peccato externo contra sextum Decalogi
praeceptum cum scandalo permanens, suspensione puniantur, cui, persistente post
monitionem delicto, aliae poenae gradatim addi possunt usque ad dimissionem e
statu clericali. |
§ 2. Clericus qui aliter contra sextum Decalogi praeceptum
deliquerit, si quidem delictum publice patratum sit, iustis poenis puniatur, non exclusa, si casus ferat,
dimissione e statu clericali. |
§ 3. Eadem poena de qua in § 2 puniatur clericus qui vi, minis vel abusu suae
auctoritatis delictum committit contra sextum Decalogi praeceptum aut aliquem
cogit ad actus sexuales exsequendos vel subeundos. |
Can. 1396 - Qui graviter violat residentiae obligationem cui
ratione ecclesiastici officii tenetur, iusta poena puniatur, non exclusa, post
monitionem, officii privatione. |
TITULUS VI DE DELICTIS CONTRA HOMINIS VITAM,
DIGNITATEM ET LIBERTATEM
Can. 1397 - § 1. Qui homicidium patrat, vel hominem vi aut fraude rapit vel detinet vel mutilat
vel graviter vulnerat, poenis, de quibus in can. 1336, §§ 2-4, pro delicti gravitate puniatur; homicidium
autem in personas de quibus in can. 1370, poenis ibi et etiam in § 3 huius
canonis statutis punitur. |
§ 2. Qui abortum procurat, effectu secuto, in excommunicationem latae
sententiae incurrit. |
§ 3. Si de delictis agatur de quibus in hoc canone, in casibus gravioribus
clericus reus dimittatur e statu clericali. |
Can. 1398 - § 1. Privatione officii et aliis iustis poenis, non exclusa dimissione e statu
clericali, si casus id secumferat, puniatur clericus: 1º qui delictum committit contra sextum Decalogi praeceptum cum
minore vel cum persona quae habitualiter usum imperfectum rationis habet vel cui
ius parem tutelam agnoscit;
2º qui sibi devincit aut inducit minorem aut personam quae
habitualiter usum imperfectum rationis habet aut eam cui ius parem tutelam
agnoscit, ut pornographice sese ostendat vel exhibitiones pornographicas, sive
veras sive simulatas, participet;
3º qui contra bonos mores sibi comparat, detinet, exhibet vel
divulgat, quovis modo et quolibet instrumento, imagines pornographicas minorum
vel personarum quae habitualiter usum imperfectum rationis habent.
|
§ 2. Sodalis instituti vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae, et
fidelis quilibet aliqua dignitate gaudens aut officio vel functione in Ecclesia
fungens, si delictum committat de quo in § 1 vel in can. 1395, § 3, puniatur ad
normam can. 1336, §§ 2-4, adiunctis quoque aliis poenis pro delicti gravitate. |
TITULUS VII NORMA GENERALIS
Can. 1399 - Praeter casus hac vel aliis legibus statutos, divinae vel canonicae legis
externa violatio tunc tantum potest iusta quidem poena puniri, cum specialis
violationis gravitas punitionem postulat, et necessitas urget scandala
praeveniendi vel reparandi. |