Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SACRA CONGREGATIO
PRO DOCTRINA FIDEI

SACERDOTIUM MINISTERIALE

EPISTULA AD ECCLESIAE CATHOLICAE EPISCOPOS
DE QUIBUSDAM QUAESTIONIBUS
AD EUCHARISTIAE MINISTRUM SPECTANTIBUS

 

I - Introductio

1. Sacerdotium ministeriale seu hierarchicum essentia non gradu tantum a communi fidelium sacerdotio differre docens, Concilium Vaticanum II eo ipso fidei certitudinem expressit, iuxta quam tantummodo Episcopi et Presbyteri potestate gaudent Eucharisticum mysterium peragendi. Quamvis, enim, fideles universi unum idemque Christi sacerdotium participent et in oblationem Eucharistiae concurrant, solum tamen sacerdos ministerialis, vi sacramenti Ordinis, potestate gaudet sacrificium Eucharisticum conficiendi in persona Christi illudque totius christiani populi nomine offerendi (Lumen Gentium, 10. 17. 26. 28; Sacrosanctum Concilium, 7; Christus Dominus, 15; Presbyterorum Ordinis, 2 et 3; cfr. etiam PAULI VI Mysterium Fidei, die 3 sept. 1965: AAS 57 (1965) 761).

2. At postremis hisce annis opiniones coeptae sunt propagan, interdum in vitae usum traductae, quae, praedicta magisterii doctrina denegata, intimam Ecclesiae vitam vulnerant. Hae opiniones, variis formas et argumentas propositae, fideles etiam attrahere incipiunt sive quia scientifico fundamento fulciri dicuntur, sive quia ata perhibentur, ut necessitatibus curae pastorales christianarum communitatum earumque vitae sacramentalis respondere videantur.

3. Haec igitur Sacra Congregatio, desiderio permota auxiliatricem suam operam sacras Pastoribus offerendi in spiritu collegialis affectus, hic sebi proponit quaedam in mentem revocare ex essentialibus doctrinae Ecclesiae capitibus de ministro Eucharistiae, quae per vivam Traditionem transmissa sunt atque in praecedentibus ecclesiastici magisterii documentis iam continentur (Cfr. PII XII Mediator Dei, die 20 nov. 1947: AAS 39 (1947) 553; PAULI VI Quinque Iam Anni, die 8 dec. 1970: AAS 63 (1971) 99; Documenta Synodi Episcoporum, a. 1971: De Sacerdotio Ministeriali, Pars prima: AAS 63 (1971) 903-908; S. CONGREG. PRO DOCTRINA FIDEI Mysterium Ecclesiae, 6, die 24 iun. 1973: AAS 65 (1973) 405-407; EIUSDEM De duobus operibus Professoris Ioannis Küng, die 15 febr. 1975: AAS 67 (1975) 204; EIUSDEM Inter Insigniores, 5, die 15 oct. 1976: AAS 69 (1977) 108-113; IOANNIS PAULI PP. II Novo Incipiente, 2-4, die 8 apr. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo 77, II (1979) 843-847; EIUSDEM Dominicae Cenae, 1-11, die 24 febr. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 580-605). Ipsa integrum doctrinae conspectum de ministerio sacerdotali a Concilio Vaticano II prolatum praesupponens, in praesentibus rerum adiunctis necessitatem interventus urgere existimat, ut peculiare hoc essentiale munus sacerdotis clariore in luce ponatur.

II - Erroneae opiniones

1. Novarum opinionum fautores affirmant quamlibet christianam communitatem, eo ipso quod adunatur in nomine Christi ac proinde indivisa Eius praesentia fruitur (Cfr. Matth. 18, 20), omnibus gaudere potestatibus, quas Dominus Ecclesiae suae concedere voluit.

Praeterea existimant Ecclesiam esse apostolicam hoc sensu, quod omnes, qui per sacrum Baptisma abluti sunt eidemque aggregati et muneris Christi sacerdotales, prophetici et regalas participes facti revera etiam Apostolorum successores habendi sunt. Quoniam vero in Apostolis Ecclesia tota praefiguratur, inde sequeretur ut verba quoque institutions Eucharistiae, ad eos quidem directa, omnibus destinata essent.

2. Inde fit etiam ut ministerium Episcoporum et Presbyterorum, quantumvis necessarium ad rectum Ecclesiae ordinem, a communi fidelium sacerdotio non differat ratione participationis sacerdotii Christi sensu quidem stricto, sed ratione tantum exercitii. Quam ob rem munus moderandi, uti aiunt, communitatem - quod coniunctum habet munus verbi Dei praedicandi et sacrae Synaxi praesidendi - nonnisi mandatum esset ad rectum tuendum communitatis ordinem collatum, ac proinde «sacrum effici» non deberet. Vocatio ad tale ministerium novam capacitatem «sacerdotalem» non adderet sensu stricto - idque est causa cur plerumque ipsa vox «sacerdotii» vitetur - nec characterem imprimeret, quo quis ontologice constitueretur in condicione ministrorum, sed dumtaxat exprimeret coram communitate capacitatem initialem, quae per Baptismum collata est, ad effectum deduci.

3. Vi autem apostolicitatis singularum communitatum localium, in quibus non minus quam in structura episcopali Christus praesens adesset, quaelibet communitas, quantumvis exigua, si forte diu privaretur constitutivo illo suo elemento quod est Eucharistia, tunc posset «resumere» originariam suam potestatem ac iure gauderet suum praesidem atque animatorem designandi eique conferendi omnes facultates ad ipsum communitatem moderandam necessarias, ea non excepta quae ad praesidendum Eucharistiae eamque consecrandam spectat. Affirmatur etiam Deum ipsum renuere non posse, in iisdem rerum adiunctis, illam potestatem etiam sine sacramento concedere, quam per sacramentalem Ordinationem conferre solet.

Ad huiusmodi conclusionem hoc etiam conducit, quod Eucharistiae celebratio saepe intellegitur tamquam simplex actus communitatis localis, quae adunatur ad ultimam Cenam Domini commemorandam per fractionem panis. Quare ageretur de convivio fraterno in quo communitas adunatur et exprimitur, potius quam de renovatione sacramentali sacrificii Christi, cuius salvifica efficacia ad universos hommes extenditur, praesentes vel absentes, sive vivos sive defunctos.

4. Ex altera parte, in nonnullis regionibus erroneae opiniones circa necessitatem ministrorum ordinatorum in celebratione eucharistica, hoc etiam effecerunt ut quosdam inducerent ad minus in dies momentum tribuendum sacramentis Ordinis et Eucharistiae in catechesi tradenda.

III - Doctrina Ecclesiae

1. Opiniones supra memoratae, etsi formis sat variis atque extenuatis proponuntur, omnes tamen ad eandem conclusionem conspirant: scilicet potestatem conficiendi Sacramentum Eucharistiae non necessario conexam esse cum Ordinatione sacramentali. Manifesto patet hanc conclusionem componi nullo modo posse cum tradita fide, quia non solum hoc modo respuitur potestas sacerdotibus collata, sed etiam tota apostolica Ecclesiae structura laeditur, atque ipsa oeconomia sacramentaria salutis subvertitur.

2. Secundum Ecclesiae doctrinam, verbum Domini et vita divina ab Ipso donata inde ab initio extare atque participari debent in unico corpore, quod ipse Dominus sibi per saeculorum decursum aedificat. Hoc corpus, scilicet Ecclesia Christi, ab Ipso donis ministrationum iugiter dispositum «per nexus et coniunctiones subministratum et conexum crescit in augmentum Dei (Col. 2, 19)» (Cfr. Lumen Gentium, 7. 18. 19. 20; Christus Dominus, 1 et 3; Presbyterorum Ordinis, 2). Haec ministrationum structura in sacra Tradition explicatur ope triplicis potestatis Apostolis eorumque successoribus traditae, nempe sanctificandi, docendi ac regendi nomine Christi.

Apostolicitas Ecclesiae non ita intellegenda est ut omnes fideles sint Apostoli (Cfr. CONC. ΤRID. Doctrina de sacramento ordinis, cap. 4: DENZ: SCHÖN. 1767), etsi collective modo; nec ulla communitas potestate gaudet conferendi ministerium apostolicum, quod fundamentaliter ab ipso Christo Domino conceditur. Ecclesia, igitur, cum se per Symbola apostolicam profitetur, praeter concordiam magisterii sui cum doctrina Apostolorum, continuitatem exprimit muneris Apostolorum, ope structurae successions effectam, vi cuius missio apostolica usque ad consummationem saeculorum permanent oportet (Cfr. Lumen Gentium, 20).

Huiusmodi Apostolorum successio, qua Ecclesia tota constituitur apostolica, pertinet ad vivam Traditionem, quae inde ab initio in Ecclesia facta est atque esse pergit forma vitae ipsius Ecclesiae. Quare a recto tramite aberrant, qui huic vivae Traditioni singulas Scripturarum partes opponunt, ex quibus ius ad alias structuras deducere volunt.

3. Catholica Ecclesia, quae saeculorum decursu crevit atque crescere pergit vi donatae sibi vitae a Christo Domino per effusionem Spiritus Sancti, semper suam retinuit apostolicam structuram, fideliter servans Apostolorum traditionem quae in ea vivit atque perseverat. Ipsa, dum manus imponit super electos una cum invocatione Spiritus Sancti, conscia sibi est se ministrare virtutem Domini, qui Episcopos, Apostolorum successores peculiari modo participes efficit triplicis sui muneris sacerdotalis, prophetici et regalis. Episcopi vicissim munus ministerii sui, vario gradu, varus subiectis in Ecclesia tradunt (Cfr. ibid. 28).

Quamobrem, etsi omnes baptizati coram Domino eadem gaudent dignitate in christiana communitate quam eius divinus Conditor voluit hierarchice constitutam, nihilominus inde ab eius primordiis exstant peculiaria apostolica munera, quae e sacramento Ordinis profluunt.

4. Inter haec munera, quae Christus unice Apostolis eorumque successoribus commisit, recensenda est potestas Eucharistiam conficiendi. Solis igitur Episcopis, itemque Presbyteris quos ipsi participes effecerunt ministerii accepti, reservata est potestas renovandi in mysterio Eucharistico id quod Christus peregit in ultima Cena (Id confirmat usus in Ecclesia receptus Episcopos et Presbyteros appellandi sacerdotes sacri cultus, hac praesertim de causa, quod ipsis tantummodo agnita est potestas conficiendi mysterium Eucharisticum).

Quos autem ad Episcopatum et Presbyteratum vocat, Christus Dominus, ut iidem munera sibi credita peculiarique modo munus tam grave conficiendi mysterium Eucharisticum adimplere valeant, eos speciali sigillo per sacramentum Ordinis spiritualiter signat, «charactere» appellato etiam in solemnibus Magisterii documentis (Cfr. Lumen Gentium, 21; Presbyterorum Ordinis, 2), eosque sibi ita configurat ut ipsi dum proferunt consecrations verba non communitatis mandato, sed agant «“in persona Christi”, quod plus sane significat quam “nomine Christi” vel etiam “Christi vicem” . . . ,cum celebrans ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac “summus aeternusque Sacerdos” qui Auctor est princepsque Actor huius propria sui Sacrificai, in quo nemo revera in eius locum substitui potest»( IOANNIS PAULI PP. II Dominicae Cenae, 8, die 24 febr. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 593).

Cum autem ex ipsa Ecclesiae natura potestas consecrandi Eucharistiam concredita sit solis Episcopis et Presbyteris qui eius ministri constituuntur vi sacramenti Ordinis suscepti, Ecclesia docet in unaquaque communitate mysterium Eucharisticum a nullo nisi a sacerdote ordinato celebrari posse quod expressis verbis Concilium Lateranense IV declaravit (CONC. LATERAN. IV, Const. de Fide catholica Firmiter Credimus: «Una vero est fidelium unversalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, trans-substantiates pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus», DENZ.-SCHÖN. 802).

Singulis fidelibus aut communitatibus, qui persecutionum causa vel ob sacerdotum penuriam brevi aut etiam diuturno tempore sacrae Eucharistiae celebratione privatur, gratia Redemptoris utcumque non deest. Etenim, cum voto sacramenti intime animati atque cum universa Ecclesia precando coniuncti, Dominum invocant ad Eumque corda sua erigunt, ipsi, virtute Spiritus Sancti, cum Ecclesia, vivo Christi Corpore, et cum Domino ipso communione fruuntur. Iidem, igitur, voto sacramenti cum Ecclesia coniuncti, quam vis externe longinqui videantur, nihilominus intime ac realiter cum ea communicant, ac proinde sacramenti fructus percipiunt; qui vero illegitime ius sibi arrogant mysterium Eucharisticum conficiendi, eo tandem deveniunt, ut communitatem In se ipsa clausam efficiant (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Novo Incipiente, 10, die 8 apr. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II (1979) 857-860; circa efficaciam voto sacramenti propriam cfr. CONC. TRID. De Iustificatione, cap. 4: DΕΝZ.-SCHÖN. 1524; EIUSDEM De Sacramentis, can. 4: DENZ.- SCHÖN. 1604; Lumen Gentium, 14; S. OFFICII Epist. ad Archiep. Bostoniensem, die 8 aug. 1949: DENZ.- SCHÖN. 3870 et 3872).

Cuius rei conscientia tamen minime eximit Episcopos, sacerdotes omniaque Ecclesiae membra a gravi obligatione precandi «Dominum messis», ut pro temporum locorumque necessitatibus operarios mittat (Cfr. Matth. 9, 39 ss.), itemque omnibus viribus adlaborandi ut humili generosoque animo audiatur atque excipiatur vox Domini ad sacerdotium ministeriale capessendum invitantis.

IV - Adhortatio ad vigilandum

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, attentos faciens sacros Ecclesiae Pastores ad haec doctrinae capita, auxilium afferre exoptat eorum ministerio, quod attinet ad pascendum Dominicum gregem pabulo veritatis, ad depositum fidei custodiendum atque ad integram servandam Ecclesiae unitatem. Prorsus oportet ut fortes in fide obsistamus erroribus, etsi pietatis speciem prae se ferant, eo quidem consilio, ut, veritatem facientes in caritate (Cfr. Eph. 4, 15), errantes complecti possimus in caritate Domini. Fideles, qui Eucharistiam celebrare attentant extra sacrum successionis apostolicae vinculum in sacramento Ordinis fundatum, sese excludunt a participanda unitate cum unico corpore Domin, ac proinde neque alunt neque aedificant communitatem, sed eam destruunt.

Sacrorum Pastorum, igitur, officium est vigilare ne in catechesi et in sacra theologia tradenda praedictae erroneae opiniones serpere pergant, ac praesertim ne in usum christianae vitae traducantur: quod si casus huius generis forte contingant, tunc ipsi sacra obligatione obstringuntur hos errores publice reprobandi tamquam Prorsus alienos a celebratione Eucharistici sacrificai et in ecclesialem communionem iniuriosas. Ita sese gerere debent erga eos quoque, qui minuant essentiale momentum, quod pro Ecclesia habent sacramenta Ordinis et Eucharistiae. Etenim ad nos quoque pertinent haec verba: «Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in Omni patientia et doctrina . . . vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple» (2 Tim. 4, 2-5).

Collegialis sollicitudo, igitur, hisce in adiunctis ad concretam applicationem perducatur, ita quidem et Ecclesia indivisa, etsi distinta variis Ecclesiis localibus in unum conspirantibus (Cfr. Lumen Gentium, 23), depositum custodire valeat sibi a Deo per Apostolos commissum; siquidem fidelitas erga Christi voluntatem et christiana dignitas postulant, ut tradita fides semper eadem permanent atque hoc modo fidelibus universes pacem afferat in credendo (Cfr. Rom. 15, 13).

Hanc Epistulam in Conventuu ordinario huius S. Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Pp. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascri pto Cardinali Praefecto concessa,ad probavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in festo Transfigurationis Domini, anno 1983. 

JOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus

FR. HIERONYMUS HAMER, O.P.
Archiepiscopus tit. Loriensis
Secretarius

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana