Index

Back Top Print

SACRA CONGREGATIO RITUUM

DECRETUM

DOMINICAE RESURRECTIONIS*

DE SOLEMNI VIGILIA PASCHALI INSTAURANDA.

 

Dominicae Resurrectionis vigiliam, quam «matrem omnium sanctarum vigiliarum» S. Augustinus appellat (sermo 219, PL. 38, 1088), maxima solemnitate, inde ab antiquissimis temporibus, celebrare consuevit Ecclesia.

Huius vigiliae celebratio horis peragebatur nocturnis, quae Domini praecedunt Resurrectionem. Temporum vero decursu variisque de causis, eadem celebratio ad horas primum vespertinas, dein postmeridianas, denique ad matutinas sabbati sancti horas anteposita est, diversis simul inductis mutationibus, non sine originals symbolismi detrimento.

 Nostra autem aetate, succrescentibus de antiqua liturgia investigationibus, vivum obortum est desiderium, ut paschalis praesertim vigilia ad primitivum splendorem revocaretur, originali eiusdem vigiliae instaurata sede, ad horas videlicet nocturnas, quae dominicam Resurrectionis antecedunt. Ad huiusmodi instaurationem suadendam, peculiaris quoque accedit ratio pastoralis, de fidelium scilicet concursu fovendo; etenim cum sabbati sancti dies, non amplius, ut olim, festivus habeatur, quamplurimi fideles horis matutinas sacro ritui interesse nequeunt.

His itaque suffulti rationibus, multi locorum Ordinarii, fidelium coetus religiosique viri, supplices ad Sanctam Sedem detulerunt preces, ut ipsa restitutionem antiquae vigiliae paschalis ad horas nocturnas inter sabbatum sanctum et dominicam Resurrectionis indulgere vellet.

Summus autem Pontifex Pius Papa XII, has preces benigne excipiens, pro Sua in re tanti momenti cures et sollicitudine, quaestionem hanc peculiari demandavit virorum in re peritorum Commissioni, qui totum rem diligenti studio et examini subicerent.

Referente denique infra scripto S. Rituum Congregationis Cardinali Pro-Praefecto, Sanctitas Sua Rubricas quae sequuntur, approbare dignata est, pro nocturna vigiliae paschalis celebratione, facultative pro hoc anno de locorum Ordinariorum prudenti iudicio instauranda, et ad experimentum. Rogantur propterea iidem locorum Ordinarii, qui hac facilitate usi fuerint, ut de fidelium concursu et pietate, deque successu instauratae vigiliae paschalis S. Rituum Congregationem certiorem facere velint. Vetatur insuper omnibus librorum editoribus ne hunc ritum imprimant, sine Sacrorum Rituum Congregationis expresso licentia.

Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Die 9 Februarii 1951. 

C. Card. MICARA, Ep. Veliternus, Pro-Praefeetus

A. Carinci, Archiep. Seleuc. Secretarius


RUBRICAE SABBATO SANCTO SERVANDAE
SI VIGILIA PASCHALIS INSTAURATA PERAGATUR

TITULUS I
DE OFFICIO DIVINO

1.MATUTINUM et LAUDES in choro non anticipantur de sero, sed dicuntur mane, hora competenti, ut in Breviario romano, praeter sequentia:

In Laudibus, post antiphonam Christus factus est, omisso psalmo 50, Miserére, statim subiungitur oratio:

Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut qui Filii tui resurrectionem devota exspectatione praevenimus; eiusdem resurrectionis gloriam consequamur. Et sub silentio concluditur: Per eundem Dominum.

2. HORAE MINORES dicuntur, hora competenti, ut Feria T7 in Coena Do-mini, sed, finitis psalmis, post ant. Christus factus est, omisso psalmo 50,Miserere, statim subiungitur oratio, ut supra in Laudibus.

3.VESPERAE dicuntur post meridiem, hora competenti, ut in Breviario Feria V in Coena Domini, exceptis iis quae sequuntur: Antiphona 1: Hodie afflictus sum valde, sed eras solvam vincula mea.

Antiphona ad Magnificat: Principes sacerdotum et pharistei munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Repetita antiphona ad Magnificat, et omissis ant. Christus factus est et psalmo 50, Miserere, dicitur oratio ut supra in Laudibus. Et sic terminantur Vesperae.

4.COMPLETORIUM dicitur, hora competenti, ut Feria V in Coena Domini, praeter sequentia: Omissis antiphona, Christus factus est et psalmo 50, Miserere, dicitur oratio consueta Visita, quaesumus, Domine, quae sub silentio concluditur Per Dominum.

Et sic terminator Completorium.

TITULUS II
DE VIGILIA PASCHALI

CAPUT I
De benedictione novi ignis

1. Mora competenti, ea scilicet quae permittat incipere missam solemnem vigiliae paschalis circa mediam noctem, tobaleis cooperiuntur altaria, sed candelae exstinctae manent usque ad principium missae. Interim excutitur ignis de lapide extra ecclesiam, et ex eo accenduntur carbones.

2. Sacerdos induitur amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali violaceo, vel manet sine casula.

3. Adstantibus ministris cum cruce, aqua benedicta et incenso, sive ante portam, sive in aditu ecclesiae, vel intus eam, ubi scilicet populus ritum sacrum melius sequi possit, sacerdos benedicit novum ignem, dicens Dominus vobiscum, et primam ex tribus orationibus, quae in missali reperiuntur. Deinde, ignem ter aspergit nihil dicens.

4. Acolythus, assumens de carbonibus benedictis, ponit in thuribulo; sacerdos vero de navicula ponit incensum in thuribulo, benedicens illud more solito, ignemque ter adolet incenso.

CAPUT II
De benedictione cerei paschalis

5. Novo igne benedicto, acolythus portat cereum paschalem in medium,ante sacerdotem, qui cum stylo, inter extrema puncta ad insertionem granorum incensi parata incidit crucem. Deinde facit super eam litteram graecam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter brachia crucis quattuor numeros exprimentes annum currentem, interim dicens:

1) Christus heri et hedie (incidit hastam erectam),

2)Principium et Finis (incidit hastam transversalem),

3)Alpha (incidit supra hastam erectam litteram A),

4) et Omega (incidit, subtus hastam erectam litteram Ω).

5) ipsius sunt tempora (incidit primum numerum anni currentis in angulo sinistro superiore crucis)

6)et saecula (incidit secundum numerum anni currentis in angulo dextro superiore crucis).

7) Ipsi gloria et imperium (incidit tertium numerum anni currentis in angulo sinistro inferiore crucis)

8) per universes aeternitlitis secula. Amen (incidit quartum numerum anni currentis in angulo dextro inferiore crucis).

6. Incisione crucis et aliorum signorum peracta, diaconus praebet sacerdoti grana incensi, quote, si non sunt benedicta, celebrans ter aspergit et ter adolet incenso, nihil dicens. Deinde infigit quinque grana in loca ad hoc praeparata, interim dicens:

1) Per sun sancta vulnera

2) gloriosa

3) custodiat

4) et conservet nos

5) Christus Dominus. Amen.

7. Tum diaconus porrigit sacerdoti parvam candelam, de novo igne accensam, cum qua cereum accendit, dicens:

Lumen Christi gloriose resurgentis

Dissipet tenebras cordis et mentis.

8. Mox sacerdos benedicit cereum accensum, dicens:

Dominus vobiscum.

Oremus. Veniat, quaesumus, omnipotens Deus, super hunc incensum cereum larga tuae benedictionis infusio: et hunc nocturnum splendorem invisibilis regenerator accende: ut non solum sacrificium, quod hac nocte litatum est, arcana luminis tui admixtione refulgeat sed in quocumque loco ex huius sanctificationis mysterio aliquid fuerit deportatum, expulsa diabolica fraudis nequitia, virtus tuae maiestatis assistat.

Per Christum Dominum nostrum. Amen.

9. Interim omnia luminaria ecclesiae exstinguuntur, ut de igne benedicto postmodum accendantur.

CAPUT III
De solemni processione et de praeconio paschali

10. Tum diaconus, indutus dalmatica albi coloris, accipit cereum paschalem accensum, et ordinatur processio: praecedit thuriferarius, sequitur subdiaconus cum cruce, diaconus cum cereo accenso post eum, statim celebrans, deinde clerus per ordinem et populus.

11. Cum diaconus ingresses est ecclesiam, elevans cereum benedictum, stans erectus, cantat solus: Lumen Christi, cui omnes alii, genuflectentes versus cereum, benedictum, respondent: Deo gratias. Sacerdos vero cereo benedicto propriam candelam, accendit.

Procedens ad medium ecclesiae, ibi eodem modo diaconus altius cantat: Lumen Christi, cui omnes, at supra, genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et de cereo benedicto accenduntur candelae cleri.

Tertio procedens ante altare, in medio chori, rursum, adhuc altius cantat: Lumen Christi, cui tertio omnes, ut supra, genuflectentes, respondent: Deo gratias. Et accenduntur ex cereo benedicto candelae populi, et luminaria ecclesiae.

12. Tunc sacerdos vadit ad locum suum in choro, in cornu epistolae; subdiaconus cum cruce stat a latere evangelii; clerus locum suum, occupat in scamnis.

Diaconus deponit cereum paschalem, in medio Mori, supra parvum sustentaculum, et, accipiens librum, petit a celebrante benedictionem in missali.

Postea vadit ad legile, strato albo coopertum, et ponit super eo librum, et incensat; deinde, circumiens cereum paschalem, etiam ilium iterato thurificat.

Tunc surgentibus omnibus, et stantibus, ut fit ad evangelium, diaconus cantat praeconium paschale.

13. Praeconium paschale canitur ut in missali, sed textui de Imperatore Romano substituitur sequens: Respice etiam ad eos, qui nos in potestate regunt, et ineffabili pietais et misericordiae tuae munere, dirige cogitationes eorum ad iustitiam et pacem, ut de terrena operositate ad caelestem patriam perveniant cum omni populo tuo. Per eundem.

CAPUT IV
De lectionibus

14. Post praeconium paschale, diaconus, depositis albis, sumit violacea paramenta, et vadit ad celebrantem.

15. Postea leguntur lectiones, sine titulo, nec in earum fine respondetur Deo gratias. Leguntur vero a lectore, in medio chori, ante cereum benedictum. Celebrans et ministri, clerus et populus, sedentes auscultant.

16. In fine lectionis, vel post canticum, dicuntur orationes, hoc modo: omnes surgunt, sacerdos dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatiunt in silentio orant; dicto a subdiacono Levate, omnes surgunt, et sacerdos dicit orationem.

17. Ex duodecim lectionibus, in missali romano propositis, leguntur prima cum sua oratione, quanta, octava et undecima cum suis canticis et orationibus.

CAPUT V
De prima parte litaniarum

18. Expletis lectionibus, a duobus cantoribus cantantur litaniae sanctorum, ut in missali, usque ad invocationem Propitius esto, omnibus genaflectentibus et respondentibus, quin tamen duplicentur.

19. Si ecclesia habet fontem baptismalem, ritus prosequitur ut infra Cap. VI; secus vero ut infra Cap. VII.

CAPUT VI
De benedictions aquae baptismalis

20. Dum cantantur litaniae sanctorum, in medio chori, ante cereum benedictum, in conspectu fidelium, praeparatur vas aquae baptismalis benedicendae, et cetera omnia quae ad benedictionem requiruntur.

21. Benedictio aquae baptismalis fit ut in Missali romano, omisso cantico Sicut cervus, cum sua oratione, incipiendo absolute cum V. Dominus vobiscum, et oratione Omnipotens sempiterne Deus, adesto.

22. Sicubi vero baptisterium exstat ab ecclesia separatism, et antiqua consuetudo postalat, ut benedictio aquae baptismalis in ipso baptisterio peragatur, tunc sacerdos, praecedente cruce, cum candelabris, et cereo benedicto accenso, descendit cum Nero et ministris paratis ad Fontem;et interim cantatur canticum Sicut cervus cum sua oratione.

23. Absoluta benedictione Fontis, clerus in silentio redit in ecclesiam, et inchoatur prima pars litaniarum.

CAPUT VII
De renovatione promissionum baptismatis

24. Completa benedictione aquae baptismalis, vel, ubi haec locum non habet, post absolutam primam partem litaniarum, proceditur ad renovationem promissionum baptismatis.

25. Imposito thure, et facta incensatione cerei, sacerdos stans ante illum, in medio chori, vel ex ambone sett pulpito, incipit, ut sequitur:

Hac sacratissima nocte, Fratres carissimi, sancta Mater Ecclesia, recolens Domini nostri Jesu Christi mortem et sepultaram, eum redamando vigilat; et exspectans eiusdem gloriosam resurrectionem, laetabunda gaudet.

Quoniam vero, ut docet Apostolus, consepulti sumus cum Christo per baptismum in mortem, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitae vitae oportet ambulare; scientes, veterem hominem nostrum simul cum Christo crucifixum esse, ut ultra non serviamus peccato. Existimemus ergo nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. Quapropter, Fratres carissimi, quadragesimali exercitatione absolata, sancti baptismatis promissiones renovemus, quibus olim Satanae et operibus eius, sicut et mundo, qui inimicus est Dei, abrenuntiavimus, et Deo in sancta Ecclesia catholica fideliter servire promisimus. Itaque:

Sacerdos: Abrenuntiatis Satanae?

Populus: Abrenuntiamus.

Sacerdos: Et Omnibus operibus eius?

Populus: Abrenuntidmus.

Sacerdos: Et Omnibus pompis eius?

Populus: Abrenuntiamus.

Sacerdos: Creditis in Deum, Patrem omnipotentem, Createrem caeli et terre?

Populus: Credimus.

Sacerdos: Creditis in Jesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, natum et passum?

Populus: Credimus.

Sacerdos: Creditis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aternam?

Populus: Credimus.

Sacerdos: Nunc autem una simul Deum precemur, sicut Dominus noster Jesus Christus orare nos docuit:

Populus: Pater noster...

Sacerdos: Et Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique nobis dedit remissionem peccatorum, ipse nos custodiat gratia sua in eodem Christo Jesu Domino nostro in vitam aeternam.

Populus: Amen.

26. Ubi vero in libro rituali rite approbato, ad conferendum sacramentum baptismatis, usus partialis linguae vernaculae permittitur, ibi textus recensiti sub n. 25, in eadem lingua vernacula recitari possunt.

CAPUT VIIII
De altera parte litaniarum

27. Renovatione promissionum baptismatis peracta, cantores incipiunt alteram partem litaniarum, inde ab invocatione Propitius esto, usque ad finem, omnibus genuflectentibus et respondentibus.

Si vero in has sacra vigilia paschaii sacri Ordines conferantur, consueta ordinandorum prostratio et benedictio peragetur, dum haec altera pars litaniarum decantatur.

28. Sacerdos vero et ministri, accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis albi coloris pro missa solemniter celebranda.

29. Interim cereus paschalis reponitur in candelabrum suum, in cornu evangelii, et altare paratur pro missa solemni, cum luminaribus accensis et floribus.

TITULUS III
DE MISSA SOLEMNI VIGILIAE PASCHALIS

1. Missa solemnis vigiliae paschalis celebratur ut in missali romano, exceptis his quae sequuntur. In fine litaniarum, cantores solemniter incipiunt Kyrie eleison, ut in missa moris est. Interim sacerdos cum ministris, in paramentis albis, accedit ad altare, et, omissis psalmo Judica me, Deus, ac confessione, ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.

2. Finitis a choro Kyrie eleison, sacerdos incipit solemniter Gloriam in excelsis, et pulsantur campanae.

3. Post sumptionem sacramenti, chorus cantat et sacerdos more solito, versum pro Communione, qui erit: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum, alleluia.

4. Postea celebrans dicit, more solito, Dominus vobiscum, et Post communionem, quae erit Spiritum nobis, Demine, ut in missali.

5. Deinde sacerdos dicit Dominus vobiscum, et diaconus, vertens se ad populum, cantat Ite, missa est, alleluia, alleluia. Celebrans vero, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, dat benedictionem, more solito, e omisso ultimo evangelio, omnes revertuntur in sacristiam.

6. Sacerdos, celebraturus missam Dominicae Resurrectionis, in missa vigiliae paschalis, sumpto divino sanguine, non purificat neque abstergit calicem, sed eum ponit super corporale, et palla tegit; dein, iunctis manibus, digit in medio altaris Quod ore sumpsimus, et subinde invase cum aqua parato digitos abluit, dicens Corpus tuum, Domine,et abstergit. Hisce peractis, calicem super corporale adhuc manentem, deducta palla, iterum disponit et cooperit, uti moris est, scilicet primum purificatorio linteo, deinde patena, cum, hostia consecranda et palla, ac demum velo.

7. Ad offertorium missae Dominicae Resurrectionis deveniens, sacerdos, qui missam vigiliae paschalis celebraverat, ablato velo de calice, hunc parumper versus cornu epistolae collocat, sed non extra corporale; facta hostiae oblatione, non abstergit calicem purificatorio, sed eum leviter elevans, vinumque et aquam eidem caute infundit, ipsumque calicem, nullatenus ab intus abstersum, more solito offert.


*AAS, vol. XXXXIII (1951), n. 3, pp. 128-137.