Prot. 803/99/L
DECRETUM
de festo Beatae Mariae Virginis de Guadalupe
in tota America quotannis die 12 decembris peragendo
Verbo divino consentiens, Maria filia Adam facta est Mater Iesu, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit, sub Ipso et cum Ipso, omnipotentis Dei gratia, mysterio redemptionis inserviens. Ea ipsam Vitam, omnia renovantem, mundo effudit, Mater etiam nobis in ordine gratiae exstans. Ad gloriam tandem caelorum evecta, Ecclesiam peregrinantem semper et ubique materno prosequitur amore, ut in sancta Deipara imaginem propriae perfectionis ac missionis contemplans, Evangelii salutis praeconio universas gentes erudiat et, Spiritu Sancto operante, orbem terrarum novi populi prole adimpleat. Quam ob rem populus christianus Matrem illam et Reginam magnopere venerat atque in difficultatibus et rerum angustiis eius invocat auxilium, ut a Dei misericordia gratiam impetret.
Intima haec relatio inter Almam Matrem et christifideles in America constituti mirum in modum manifesta est in colle v.d. Tepeyac, unde Dei Genetrix sub titulo Beatae Mariae Virginis de Guadalupe quattuor iam amplius saecula ferventer honoratur totius Americae Imperatrix, in ipsa specie sua maxime significans necessitatem in eodem Continente evangelizando perfectae convenientiae verbi Dei cum naturae humanitate populorum nativorum et inde ab initio illius aetatis eximium exemplum praebens sollicitudinis praesertim erga pauperes et indigentes loci. Qui cultus firmo more constanter per dies usque in hodiernum tradito adeo diffusus est, ut, appropinquante iam tertio millennio a Salvatore incarnato, membra Specialis Synodi Episcoporum de America exeunte anno 1997 Romae coadunatae beatam Mariam Virginem de Guadalupe fervide invocavissent Patronam totius Americae stellamque sive primae sive novae eiusdem Continentis evangelizationis.
Ideo Summus Pontifex IOANNES PAULUS II, Patrum synodalium postulationibus concedens eorumque vota laetanter excipiens, recurrente primo exacto saeculo a Concilio plenario pro America Latina Romae congregato, per Adhortationem Apostolicam postsynodalem Ecclesia in America, die 22 ianuarii 1999 in Civitate Mexicana promulgatam, atque homiliam postridie in Basilica Dominae Nostrae de Guadalupe habitam benigne censuit, ut in universa America celebratio Beatae Mariae Virginis de Guadalupe in posterum gradu festi perageretur, firmiter exoptans, ut eadem Virgo, per cuius intercessionem fides primorum discipulorum corroborata est, materno amore suo Ecclesiam huius Continentis ducat et Spiritus Sancti effusionem super eam impetret, ut nova evangelizatio testimonio vitae christianae florescat.
Istud igitur Dicasterium hoc festum declarat in calendariis cuiusque nationis vel territorii Americae ad diem 12 decembris inscribendum, ut in singulis Continentis dioecesibus eo die quotannis celebretur, salvis semper concessionibus gradus sollemnitatis ab Apostolica Sede in favorem quarundam circumscriptionum et ecclesiarum decreto vel norma iam peractis.
Ad textos vero in eadem celebratione pro regionibus linguae hispanicae adhibendos quod attinet, utantur in posterum iis, qui huic decreto annexi sunt et typici declarantur; versiones vero in alias linguas ad normam iuris conficiantur, a Conferentia Episcoporum approbandae necnon a Sancta Sede recognoscendae.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, die 25 martii 1999.
Georgius A. Card. Medina Estévez
Praefectus