The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. N. 309/14

DECRETUM

 

Pastor aeternus, a mortuis suscitatus et elevatus in caelum, Do­mi­nus Iesus gregem suum non deserit, sed continua protec­tione eo­rum custodit et per tempora gubernat, quos ipse suos vicarios con­stituit. Pastorum Pastori con­formati ac genuina eiusdem erga oves gre­gis obse­quentes caritati, ex his Sancti papae emi­nent Ioan­nes XXIII et Ioannes Paulus II.

Qui vero Crucem Christi et vulnera fratrum non despexerunt, Spi­ritus Sanc­ti libera suffulti sinceritate, eximium vivum Ecclesiae ac mun­do praebue­runt testimonium benignitatis ac misericordiae Dei, qui di­ligit omnia quae ab Ipso vocatae sunt et parcit omnibus, quoniam eius sunt (cf. Sap 11, 24-26). Spem vivam enim ac laeti­tiam inenarrabilem (cf. 1 Pt 1, 3. 8) illas, quas duo hi Piscatoris suc­cessores Domini resurgentis dono cu­mulati sunt, ipsi multiplica­runt super populum Dei, a quo invicem gra­ta ac sem­piterna recorda­tione pro­secuti sunt. Exinde, vitæ et doc­trinæ ex­cellentia sicut et «scientia amoris» illa elucentes, quæ ab illumina­tione Spiritus deri­vatur per experientiam mysterio­rum Dei, quibus ga­visa est Ecclesia eorundem sollicitudine pastorali profi­cien­tibus et nunc spiritualiter intercedentibus gaudet, eosdem enixiori­bus precibus re­colit.

Cum tantorum Sanctorum Pontificum superxcellentiam ad virtu­tum exem­plum clero et christifidelibus exhibendum et vitam in Chri­sto fovendam per­pen­disset, permultis e diversis mundi plagis efflagita­tis petitionibus, Summus Pontifex Franciscus, communia populi Dei ex­cipiens vota, mandavit, ut ce­le­brationes S. Ioannis XXIII, papae, et S. Ioannis Pauli II, papae, in Calenda­rium Ro­ma­num generale insererentur, quarum prior die 11 Octobris, altera die 22 Octobris, gra­du memoriae ad libitum quotannis peragenda.

Novae, igitur, hae memoriae cunctis Ordinibus pro Missae et Li­tur­giae Ho­rarum celebratione erunt inscribendae atque earum indi­catio in libris liturgicis cura Coetuum Episcoporum in posterum e­dendis pona­tur.

Quoad textus liturgicos in honorem S. Ioannis Pauli II, pa­pae, serventur qui in adnexo huius Congregationis de Cultu Divino et Disci­plina Sacramento­rum decreto diei 2 aprilis 2011 (Prot. N. 118/11/L) iam probati et editi sunt; quo­ad vero eosdem tex­tus in honorem S. Ioannis XXIII, papae, adhibean­tur qui hic adnectun­tur et huius de­creti virtute nunc typici declarantur ac praelo dantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacra­men­to­rum, die 29 mensis Maii anno 2014, in sollemnitate Ascen­sionis Domini.

( Antonius Card. Cañizares Llovera )
Praefectus

( + Arturus Roche )
Archiepiscopus a Secretis

top