[EN - ES - FR - IT - LA - PT] CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM Prot. N. 229/20 DECRETUM De celebratione sanctæ Faustinæ Kowalska, virginis, in Calendario Romano Generali inscribenda «Misericordia eius in progenies et progenies, timentibus eum» (Lc 1, 50). Canticum, quod Virgo Maria in Magnificat fudit, opus Dei salutare contemplans pro genere humano in sæcula, resonavit in conversationespirituali sanctæ Faustinæ Kowalska, quæ, superna gratia largiente, in Domino Iesu Christo misericordem Patris vultum agnovit et sollicita illius nuntia facta est. Nata in Glogowiec, prope urbem Lodziensem, in Polonia, anno 1905 et mortua Cracoviæ anno 1938, sancta Faustina brevem suam vitam inter Sorores Beatæ Mariæ Virginis a Misericordia egit, semetipsam benignead vocationem a Deo acceptam conformans necnon uberrimam vitam spiritualem, donis mysticis atque fideli iisdem congruentia refertam, perficiens. In Diario animæ suæ, sanctuario occursus cum Domino Iesu, enarravit quæ Dominus in ea pro omnibus perfecit: aures Illi præbens, qui Caritas et Misericordia est, intellexit nullam humanam miseriam contendere posse cum inexhausta misericordia a corde Christi profluente. Quapropter opus suscitavit ad Divinam Misericordiam in toto orbe terrarum nuntiandam et implorandam. In sanctorum albo adscriptum anno 2000 a sancto Ioanne Paulo II, nomen sanctæ Faustinæ brevi tempore toto in orbe cognitum est, promovens in cunctis ordinibus populi Dei, id est Pastoribus et christifidelibus laicis, invocationem Divinæ Misericordiæ atque illius fide dignum testimonium in vita credentium. Itaque Summus Pontifex Franciscus, petitiones et postulationes Pastorum, religiosarum religiosorumque necnon consociationum fidelium accipiens, perpensa vi sanctæ Faustinæ spiritualitatisin variis regionibus orbis terrarum decrevit, ut nomen sanctæ Mariæ Faustinæ (Helenæ) Kowalska, virginis, in Calendario Romano generali inscriberetur et eius memoria ad libitum quotannis die 5 mensis Octobris ab omnibus celebraretur. Nova igitur memoria cunctis Calendariis Librisque liturgicis pro Missæ et Liturgiæ Horarum celebratione inseratur, adhibitis textibus liturgicis hoc decreto adnexis, cura Cœtuum Episcoporum vertendis, approbandis et post huius Dicasterii confirmationem edendis. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 18 mensis Maii 2020. Robertus Card. Sarah Præfectus + Arthur Roche Archiepiscopus a Secretis |