The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

DE ETHICA CHRISTIANA ET EIUS NORMIS

(1974)

 

A) « NOVEM THESES » A H. U. VON BALTHASAR
conscriptae, et a Commissione Theologica Internationali « in forma generica » approbatae

Animadversio praevia

Christianus qui ex fide vivit, mores suos super fidem fundare debet. Et quia amoris divini trinitari revelator, Iesus Christus, qui fidei obiectum est, primi Adami figuram atque adeo eius exsistentiae tam defectionem, quam anxietates, perplexitates et decisiones assumpsit, christianus certus est se in secundo Adamo primum hominem cum omnibus quaestionibus moralibus quae illi sunt propriae, inventurum esse. Ipse Iesus inter Patrem suum suamque familiam eligere debuit: « Fili, quid fecisti nobis sich? » (Lc 2, 48). Ita christianus vitae suae optiones profundiores determinare debet, Christum oculis suis proponens, id est, fidem prae oculis habens. Ethica quae a plenae Revelationis lumine procedit et postea ad grassus recurrit praecedentes, « descendens » non potest proprie appellari, per oppositionem ad ethicam « ascendentem » quae ab anthropologica cognitione, quasi a primo fundamento, procederet.

Neque eo quod Evangelium ante Veteris Testamenti Legem ponat, tamquam « non historica » reprehendi potest. Tantummodo meta viam determinat et illuminat; hoc etiam et quam maxime de historiae salutis via valet indole singulari praedita, qua simul, iuxta aspectum a Paulo sublineatum, superatio et, secundum visionem Matthaei et Iacobi, adimpletio est. Utique sub aspectu historico et chronologico theses 5-6 ante theses christologicas atque theses 7-9 adhuc ante eas ipsas collocari debuissent. Sed christianus, de facto, tempore specifice eschatologico vivit et sine intermissione niti debet ut quidquid in se ipso ad gressus pertinet praevios, superet, atque ita ad id perveniat quod ad tempus pertinet definitivum. Sic christianus Christo appropinquat, sed etiam propter fidelitatem Legi atque per « fidem » in promissionem.

Nostrarum thesium enuntiatio summe compendiosa est pluraque omittit essentialia. Sic de Ecclesia solummodo per transennam agitur in illis neque de sacramentis neque de relatione ad auctoritatem agitur hierarchicam. Neque ipsae de optionibus magni momenti, quas Ecclesia hodie intra electiones pro universo mundo decretorias decidere debet, quaestiones particulares ingrediuntur. Solummodo erat in votis essentialiter ethicam christianam in eius prima origine quae Christi mysterium est, intra historiam salutis et historiam humanam considerare.

I. Adimpletio realitatis in Christo

1. Christus tamquam norma concreta

Ethica christiana a Christo incipiens elaborari debet. Ipse, tamquam Filius Patris, omnem Dei voluntatem (quidquid debitum est) adimplevit idque « pro nobis » fecit. Ita et nos ab Eo, qui omnis activitatis moralis norma est concreta et plena, libertatem accipimus Dei voluntatem adimplendi necnon vivendi secundum nostrum filiorum Dei liberorum destinatum.

1. Christus imperativum categoricum concretum est. Re vera, Ipse pro actione morali non est solummodo norma formalis universalis quae singulis applicari possit, sed norma concreta personalis. Christus, virtute suae Passionis pro nobis toleratae atque donationis eucharisticae suae vitae pro nobis necnon sub forma communicationis cum Illo (per ipsum et in ipso), tamquam norma concreta, nos aptos interne efficit voluntatem Patris adimplendi cum ipso. Imperativum innititur super indicativum (Rom 6, 7 ss; 2 Cor 5, 15, etc). Patris voluntas duplex habet obiectum: suos nempe filios in Eo et cum Eo amare (1 Io 5, 1 s.) atque in spiritu et veritate adorare (Io 4, 23). Christi vita est actio simul et cultus. Haec unitas plenam pro christianis constituit normam. Operi salvifico Dei, cuius absolutus amor, secundum maximam differentiam (in maiore dissimilitudine), nos infinite superat, non nisi infinitam venerationem assumentes (Phil 2, 12) cooperari possumus. S. Liturgia ab activitate morali separari non potest.

2. Imperativum christianum ultra autonomiae et heteronomiae quaestionem nos collocat.

a)Re vera, Filius Dei, a Patre genitus, est utique « alius » (héteros; sed non aliud: héteron) relate ad Illum; Ipse, quatenus Deus, modo autonomo Patri respondet (eius persona cum processione eius et propterea cum eius missione coincidit). Sed, ex alia parte, quatenus homo, voluntatem divinam vel proprium ad illam consensum, tamquam praesuppositum suae exsistentiae (Heb 10, 5 s.; Phil 2, 5 s.) atque tamquam suae activitatis personalis intimum fontem (Io 4, 34, etc), habet, etiam tunc cum ipse omnes peccatorum resistentias relate ad Deum dolorose delibare vult.[1]

b)Nos, quatenus creaturae, « heteron » permanemus, sed per divinam virtutem apti efficimur nostram activitatem personalem liberam peragendi (« potus » in nobis fit « fons »; Io 4, 13 s.; 7, 38). Haec virtus per Filii Eucharistiam, per nativitatem gratiae cum Illo e sinu Patris et per Spiritus eius communicationem ad nos pervenit. In suo opere gratiae, Deus gratis (« sine pretio ») agit; atque etiam a nobis gratis agere (et non « pro aliqua re »: Mt 10, 8; Lc 14, 12-14) exigitur, quia « merces multa in caelo » (Lc 6, 23) aliud esse non potest quam ipse Amor. In aeterna Dei dispositione (Eph 1, 10), finalis meta cum motione prima nostrae libertatis coincidit (interior intimo meo; cf. Rom 8, 15 s. 26 s.).

3. Omnis christiana activitas, propter nostrae filiationis divinae realitatem, libertatis et non oppressionis est exercitium. Omne pondus officii (dei) quod Christo in historia salutis incumbit atque illum usque ad Crucem ducit, pendet in eo a potestate, qua cum plena libertate utitur, voluntatem salvificam Patris revelandi. In nobis peccatoribus, libertas filiorum Dei sat frequenter formam assumit crucifigentem, tam in decisionibus personalibus quam intra ecclesialem communitatem. Quamquam normarum ecclesialium sensus intrinsecus fidelem ab alienatione peccati est educere, ut ipsae illum ad eius veram identitatem libertatemque conducant, possibile tamen est, et saepe necessarium, illas pro homine imperfecto aspectum rigoris et obligationis legalis ostendere, sicut Christo in Cruce accidit relate ad voluntatem Patris.

2. Normae concretae universalitas

Norma quae ab existentia concreta Christi est constituta, personalis simul est et universalis, quia in Illo amor Patris erga mundum modo totali, insuperabili et concreto praesens fit. Talis norma ad totam personarum et statuum moralium diversitatem extenditur necnon omnes homines cum eorum unicitate et libertate in persona Christi iungit, Eadem in Spiritus Sancti libertate super omnes regnat, ut eos in Regnum Patris introducat.

1. Concreta exsistentia Christi — eius vita, passio, mors et corporalis resurrectio definitiva — omnia ethicae ordinationis systemata in se assumit. Moralis christianorum operatio non est ultimo responsabilis nisi coram hac horma, quae nobis oboedientiae perfectae erga Deum Patrem prototypum ostendit. Exsistentia Christi differentiam solvit quae eos qui « sub lege » erant ab illis separat qui erant « sine lege » (iudaeos a gentibus) (1 Cor 9, 20 s.), servum a domino, virum a muliere (Gal 3, 28) etc. In Christo omnes eamdem filiorum Dei acceperunt libertatem et ad eumdem tendunt finem. Domini « novum » praeceptum (Io 13, 34), quod in sua realitate christologica primarium Veteris Testamenti praeceptum (Dt 6, 4 s.) superat, plus quam omnium praeceptorum Decalogi particularium summa est, plus qua omnes eorum appplicationes. Synthesis totius voluntatis Patris in persona Christi in rem adducendae eschatologica et isuperabilis est. Haec igitur synthesis valorem habet normae a priori universalem.

2. Christus, Verbum incarnatum et Dei Patris Filius dualitatem in se ipso solvit ac distantiam quae « Foedus » Veteris Testamenti signabant. Ultra conceptum « mediatoris » (illius qui inter partes intervenit), Ipse personificatio occursus et, sub hoc aspectu, « unicus » est: « mediator autem unius (unius solummodo contrahentis) non est, Deus autem unus est » (Gal 3, 20). Ecclesia aliud non est quam huius « Unius » plenitudo. Ipsa est « corpus » quod Ille animat (Eph 1, 22 s.). Ipsa est « sponsa » quatenus Ille cum ipsa « unam carnem » et « unum spiritum » (1 Cor 6, 17) constituit. Quatenus ipsa est « populus Dei », iam multiplex non est, « omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal 3, 28). Quia actio Christi « pro omnibus » effcitur, vita intra eius communitatem personalis simul et communitaria est.

3. Quod in actu Crucis de nobis in antecessu dispositio facta sit (« quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt ... ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant »; 2 Cor 5, 14 s.) et quod « ad Christum » translati simus, alienationem pro nobis non constituit. Re vera, e « tenebris » nostrae peccatricis et alienatae exsistentiae ad veritatem et libertatem filiationis divinae ( Col 1, 13) ad quam eramus creati (Eph 1, 4 ss.), « translati » sumus. Christi et Dei Spiritus Sanctus nobis, virtute Crucis, datus est (Rom 8, 9. 11). Persona Christi eiusque opus in hoc Spiritu omnibus temporibus praesentia sunt nobisque coaetanea necnon incessanter in Christo praesentes per Illum invenimur.

Haec mutua inclusio credenti aspectum explicite ecclesialem ostendit. Mutua habitudo in amore, qui obiectum est novi praecepti, quod Iesus adimplendum proclamavit, in profundiore adhuc « apriori » est inserta in antecessu, nempe in corde fidelium per Spiritus Sancti, Patris et Filii, tamquam divini « Nos » effusionem (Rom 5, 5). Quod tamquam membra « unius corporis » coniungamur, includit, in ambitu Ecclesiae (in qua titulo personali obligamur modo qui repraesentationes superat organicas), donum conscientiae personalis illius « nos » quod membra eius constituunt. In hac viventi realitate moralis christianorum operatio consistit. Ecclesia mundo aperta est, sicut Christus apertus est Patri, ipsaque eius regnum universale constituit (1 Cor 15, 24); neuter « mediationem » nisi ad illam « immediationem » exercet introducendam, quam ab initio singulatim habitudo et activitas Ecclesiae determinant.

3. Regulae Aureae sensus christianus

In ore Christi et in Sermonis Montani contextu, « Regula Aurea » (Mt 7, 12; Lc 6, 31) tamquam Legis et prophetarum summa considerari non potest, nisi quatenus super donum Dei (quod Christus est) id stabilit quod Christi membra, alia ab aliis, sperare atque quod alia alii praebere possunt. Illa igitur meram humanam fraternitatem superat ita ut vitae divinae interpersonalem complectatur fluxum.

1. Apud Matthaeum et adhuc magis directe apud Lucam, « Regula Aurea » in Beatitudinum contextu collocata invenitur, id est, in contextu abdicationis iuris ad strictam iustitiam distributivam, amoris ergo inimicos, nobis impositae exigentiae ut simus « perfecti » et « misericordes » sicut Pater Coelestis. Donum igitur ab Illo acceptum tamquam id complectens consideratur quod Christi membrum ab aliis sperare et simul quod aliis tale membrum procurare debet. Hoc modo, iterum confirmatur tam « Legem » quam generalem « fraternitatem humanam » « finem » habere in Christo (Rom 10, 4).

2. Iam ipsa « Lex » simplex fraternitatis humanae expressio non erat. Fidelitatem manifestabat Dei salvatoris qui foedus cum populo suo optabat obsignare (cf. thesis 6). Tamen « prophetae » Legis adimpletionem praedixerunt, quae tunc solummodo possibilis esse incepit, cum Deus omnem abolevit heteronomiam Legemque suam in corde hominum per Spiritum suum inscripsit (Ier 31, 33; Ez 36, 26 s.).

3. Sub consideratione christiana, nulla ethica sive personalis sive socialis a verbo Dei qui dona operatur et affert sua, abstrahere potest. Dialogus inter homines, ut moraliter validus sit, tamquam condicionem possibilitatis, inter Deum et humanitatem « dialogum » praesupponit, sive homo explicite illius conscius sit sive non. Ex alia vero parte, relatio cum Deo ad profundum dialogum inter iudaeos et gentes, dominum et servum, virum et mulierem, parentes et filios, divites et pauperes etc. aperte reducit.

Sic omnis ethica christiana Crucis formam habet: nempe « verticalis » et « horizontalis » est. Haec forma obiectum continet concretum, a quo ipsa nunquam potest avelli: Crucifixum nempe qui Deum cum hominibus coniungit. Ipse enim tamquam norma unica in unaquaque relatione particulari, in unoquoque rerum statu, praesens invenitur. « Omnia mihi licent » (1 Cor 6, 12; cf. Rom 14-15), dummodo libertatem meam ex eo oriri non obliviscar quod ego Christi sum (1 Cor 6, 19; cf. 3, 21-23).

4. Peccatum

Cum Dei amor « ad extremum » pervenerit, defectio humana tamquarii peccatum apparet. Habitudo quam illa ostendit, a spiritu aperte Deo opposito provenire perspicitur.

1. Indoles unica et concreta regulae moralis personalis tamquam consequentiam habet omnem moralem defectionem, sive quis illud velit sive non, ad Christum referri nosque ante Illum responsabiles facere; Ipse enim super se in Cruce illam portare debuit. Propinquitas christiani in sua morali operatione ad principium sanctitatis divinae, quod illum tamquam membrum Christi vivificat, ut effectum habet, commissam contra simplicem « legem » (secundum conceptum iudaicum) defectionem, vel contra meram « ideam » (secundum cogitationem graecam), in peccatum converti. Spiritus Sancti sanctitas in Christi Ecclesia mundum arguit de peccato suo (Io 16, 8-11). Etiam nos huic mundo pertinemus (« Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus » Deum: 1 Io 1, 10).

2. Amoris absoluti praesentia in mundo ulteriorem culpabili hominis reiectioni mensuram reiectionis demoniacae praebet multo magis negativae quam id homo percipere potest, et quae illum ad antichristianae habitudinis abyssum trahit (cf. bestiae Apocalypsis et id quod Paulus de potestatibus mundi asserit; 1 Io etc). Unusquisque christianus huic rei per « armaturam Dei » opponi debet (Eph 6, 11), totius Ecclesiae Christi proelii particeps effectus. Hoc elementum demoniacum in superba gnosi atque amore privata quam maxime exprimitur, quae super se ipsam extollitur et charitatis (agapê) Deo submissae amplitudinem assumere intendit (Gen 3, 5). Ipsa inflat, dum amor aedificat (1 Cor 8, 1; 13, 4). Cum vero haec gnosis normam concretam et personalem considerare renuat, peccatum ad aspectum simplicis contra legem vel ideam defectionis reducit ab eaque rationem culpae semper magis eliminare conatur (per recursum ad psychologiam, ad sociologiam etc).

3. Aspectus oppositionis ad Christum qui in omni peccato habetur, ipsum normae personalis respicit medium: cor Crucifixi transfigit, qui amorem trinitarium, qui nobis offertur, in mundo facit concretum. Quod Crucifixus peccatum assumpserit, purum mysterium fidei permanet, cuius sive « necessitatem » sive « impossibilitatem » nulla philosophia stabilire potest. Propterea iudicium de peccato transfixo Filio hominis manet reservatum, cui « iudicium omne » datum est (Io 5, 22) et in quem omnis oculus respiciet (Io 19, 37; Apoc 1, 7). « Nolite iudicare » (Mt 1,1).

II. Elementa Veteris Testamenti pro Synthesi futura

5. Promissio (Abraham)

Subiectum morale (Abraham) per Dei vocationem et per huic vocationi oboedientiam constituitur (Heb 11, 8).

1. Post hunc oboedientiae actum, vocationis sensus tamquam illimitata et universalis promissio revelatur (« omnes populi »), sed in singulari recapitulata (« et semini eius »: Gal 3, 16). Nomen illi qui oboedivit datum, eius missionis est nomen (Gen 17, 1-8). Quia promissio et eius adimpletio a Deo procedunt, Abraham supernaturalem fecunditatem accepit collatam.

2. Oboedientia est in Deum fides et propterea valida responsio est (Gen 15, 6), quae non solum spiritum, sed etiam carnem complectitur (Gen 17, 3). Abraham igitur usque ad fructus ei per gratiam concessi restitutionem pervenire debet (Gen 22).

3. Abraham intra oboedientiam sistit quae stellas respiciens inaccesibiles, in spe promissionis perseverat.

Ad 1m. Tota ethica biblica super vocationem Dei personalis et super fidei responsionem quam ei homo praebet, innititur. Deus in vocatione sua se dat cognoscendum tamquam fidelem, veracem, iustum, misericordem (et sub aliis suis nominis descriptionibus). Ab hoc nomine procedentes, hominis respondentis nomen stabilire possumus, seu id quod semel pro semper personalitatem eius determinat. Vocatio subiectum in ordine ad occursum secernit. Abraham suam tribum, suam terram relinquere debet. Vocationis dispositioni debet submitti (« Adsum »: Gen 22, 1); missionem accipit quae pro illo in normam imperativam devenit. In hoc statu qui illum in dialogo cum Deo constituit solum, Abraham, ratione suae missionis, communitatis fit fundator.

In cogitatione biblica, omnes leges quae relationes huius communitatis regunt, ab actione constitutiva fundatoris seu relate ad Deum mediatoris, vel ab actione ipsius Dei dependent (Ex 22, 20; 23, 9; Dt 5, 14 s.; 15, 12-18; 16, 11 s; 24, 17 s.). Actio Dei constitutiva est gratia sine mensura collata, super quam homo nullam habet potestatem, et quae omnem activitatem humanam dirigit (parabola servi infidelis: Mt 28, 21 s.). In Veteri Testamento, quantitativa apertio benedictionis Abrahae tamquam ad adimpletionem messianicam respiciens semper clarius intelligitur; hoc modo, aperitio ad gentes (Gal 3, 14) per convocationem circa Christum Iesum et per Spiritus donum credenti concessum in effectum deducitur.

Ad 2m. « Foedus » super vocationem et fidei responsionem (Gen 15, 18 etc.) super fidei confisae discrimen, sed etiam super carnem et eius virtutem innixum (« Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum »: Gen 17, 13), subiectum morale sub omnibus eius aspectibus complectitur. Isaac per virtutis divinae interventum natus, ab omni tentatione circa eum decidendi, quam pater habere potuisset, substrahi debet. Ita Deus restitutionem exigit. Si iam fides hominis sterilis fides erat in Deum, « qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt » (Rom 4, 17), fides patris qui filium promissionis restituit, est virtualis in resurrectionem fides: « Arbitratus quia et a mortuis, suscitare potens est Deus » (Heb 11, 19).

Ad 3m. Exsistentia Abrahae (sicut illa totius Veteris Testamenti quae tempore Legis continetur) aliud esse non potest nisi Deo adhaesio in fide, quin possibilitatem promissionem Dei in effectum deducendi secum ferat. Veteris Foederis populus aliud facere non potest nisi « exspectare » (Heb 11, 10), inquirendo vivere (ibid.). Hoc aliquid ultra implicare non posset quam « a longe aspicere et salutare », se « peregrinum » et « hospitem » agnoscendo (ibid., 13-14). Haec perseverantiae habitudo Antiquis, licet metam assequi non possent, Dei bonum « testimonium » meruit (martyrêthéntes: Heb 11, 39). Hoc magni momenti est pro his quae sequuntur.

6. Lex

Donum Legis in Sinai promissionem Abrahae factam superat quatenus modo explicito ab alto revelat, quamquam ad tempus, intimam Dei dispositionem atque eius intentionem ut responsio ad Foedus profundior fiat: « Sancti estote, quia ego sanctus sum » (Lev 19, 2). Verbum « estote » fundamentum in intimo modo essendi ipsius Dei invenit et hominis dispositionem internam postulat.

Possibilitas huic exigentiae respondendi super Dei absolutam veracitatem innititur qui Foedus suum proponit (Rom 7, 12). Tamen huic Dei veracitati, ex parte hominis veracitas eodem modo absoluta nondum correspondet; haec non invenitur nisi in promissione Abrahae facta, quae iterum et modo magis explicito in promissionibus exprimitur propheticis.

1. Lex ulterius venit et quidem non ad promissionis summam solvendam (Rom 7, Gal 3): lex igitur intelligi non potest nisi ut magis concreta determinatio habitudinis exspectationis fidei. Sub diversis aspectibus, «hominis iusti» habitudinem coram Deo illuminat. Sine dubio, haec habitudo fundamentalibus naturae humanae structuris correspondet (« ius naturale »), quia Deus gratiam praebens idem est ac Creator; tamen huius rectae habitudinis motivum in homine non residet, sed in profundiore Dei sanctitate suo Foederi fidelis. Neque sic de « imitatione » quadam Dei, sensu quo illam graeci intelligebant, agitur, sed de responsione modo agendi Dei in « magnalibus » quae in favorem Israel effecit. Lex, cum responsio obiecto promissionis correspondensi sit, indolem servat dialecticam in sensu a Paulo descripto. Est in se bona, sed ad transgressionem ducit et, hoc sensu, partem positivam et negativam « paedagogi » agit qui ad Christum ducit.

2. Ex parte Dei, elementum Legis imperativum oblatio est quae ad vivendum secundum propinquitatem a Foedere concessam invitat. Tamen haec oblatio gratuita aliud non est nisi actionis salvificae primus actus qui solum in Christo suam inveniet perfectionem. Dum illam exspectat, haec activitas simul ac sensum concretum (positivum) responsionis quae petitur, inadaequationem (negativam) capacitatis respondendi invenit, ita ut responsio tam ante quam post Legis donum ut promissionis obiectum permaneat.

Distantiam sic apertam, quae simpliciter in patientia fidei spe plenae acceptari debuisset, homo e contra experitur tamquam aliquid quod ferri non potest, et in decursu historiae homo hunc statum duobus modis vitare conatus est.

a)Imprimis, Legem ad absoluti abstracti ordinem elevavit quod locum Dei vivi usurpat. Pharisaeus cum litteram abstractam litteraliter adimplere conatur, hanc impossibilem responsionem in actum ducere arbitratur. Ex hac abstractae et formalis obligationis constructione plura ethica derivantur systemata: exempli gratia, systema neokantianum campi « aestimationum » vel « valorum absolutorum », ethica structuralistica et phaenomenologica (Scheler). Haec omnia systemata tandem aliquando ad hominem proprium sui legislatorem tendunt faciendum, quia ipse subiectum idealiter autonomum est, qui se ipsum limitat, ut se possit in re complere. Horum systematum praeparatio iam in formalismo ethico Kant habeatur.

b)Ex alia parte, Lex ita diluta est, ut in absonum corpus intra promissionis motum et spem devenerit. Cum Lex aliquid ab extra impositum sit, quod culpabilitatem in corde hominis declarat (Kafka), Dei fidelis et misericordis amplius esse non potest emanatio, sed solummodo tyrannici demiurgi (unde foedus Ernst Bloch cum gnosi; cf. « super-ego » apud Freud). Propterea necessarium putatur Legem sic conceptam superare, quasi temporis praeteriti illusionem, virtute spei futurum respicientis quam homo e propria autonomia educit.

c)Ambae in « materialismo dialectico» uniuntur evasiones, qui Legem cum historiae motu dialectico identificat et arbitratur sic illam diluere posse. Marx scit reconciliationem per negativam Legis suppressionem (« communismus ») non produci, sed solummodo per positivum humanismum qui Legem cum illa libertatis indole spontanea identificare permittit, quae textibus Ier 31 et Ez 36, secundum modum atheum cogitandi, corresponderet. Attenta Veteris Testamenti indole mere temporanea relate ad ehticam christianam « temporis finalis », reconciliatio « transcendens » (sicut in formis alienationis quas tempus modernum assumit) in illa praecipue tamquam immanens et politica « liberatio » permanet. Scopus eius est primario populus (vel collectivum humanum), non tamen persona, cuius indoles insubstituibilis non nisi in Christo manifesta fiet.

3. Ubicumque fides christiana in adimpletionem Christi promissionis evanescit, historia non tam sub dominio ethicarum partialium a Scriptura alienarum est, quam sub dominio illarum Veteris Testamento christianismo propinquiorum. Huius rei ratio est adimpletionem christianam in conscientia humanitatis sub deformationibus sive Legis sive Prophetiae quasi absolutis consideratis praesentem esse.

III. Ethicae extrabiblicae fragmenta

7. Conscientia

1. Homo si extra ambitum biblicum consideretur, ad sui conscientiam theorico-practicam per proximi sui liberam et amantem vocationem exsurgit. Illi respondens, in « cogito-sum » duo inseparabilia colligit facta. Ens simpliciter sub suo veritatis et bonitatis aspectu ei se revelat eique liberum ad suas profunditates permittit accessum. Communionis etiam interhumanae percipit indolem, cuius sigillum sua libertas secum fert.[2]

2. Homo a tendentia (syndereseis, conscientia primordialis) incondicionata (necessitate naturalis inclinationis, De Veritate 22, 5) erga bonum trascendentale signatus est. Etiam in partibus sensibilibus eius « esse », quae omnes a spiritu ductae et penetratae sunt, inclinationes erga tale bonum exsistunt.

Neque quod de facto primordialis illuminatio obnubiletur, nec attractio bonorum quae immediate hominem sollicitant, nec denique obscuratio gratituitatis Boni per peccatum, tendentiam hominis erga suum lumen impedire possunt. Sic Sanctus Paulus asserere potest: ipsae gentes « secundum evangelium meum per Christum Iesum » (Rom 2, 16) iudicantur.

3.Formulae abstractae sub terminis « legis naturalis » homines dirigunt erga bonum: exempli gratia, formula communionis interhumanae tamquam « imperativum categoricum »; sed ordinis sunt derivati et simplicis recordationis indolem habent.

Ad 1m. Homo ab alio interpellatus ad « cogito-sum » exurgit sicut ad identitatem inter factum sibi ipsi apparendi ex alia parte et plenam realitatem ex altera parte. Hanc tamen identitatem quatenus inductam homo tamquam non absoluta experitur, quia recepta est. In transcendentali apertione tria inveniuntur:

a)« Tradi » identitatis absolutae inter Spiritum et Ens, et ita absoluta sui possessio in plenitudine et libertate; haec absoluta sui possessio illi ipsi participationem praebet (et hoc absolutum appellamus Deum « qui interius docet, in quantum huiusmodi lumen animae infundit ». Sanctus Thomas, De Anima 5, ad 6).

b)In eo quod quis ad hanc realitatem quae traditur, exsurgit, difFerentia inter libertatem absolutam et libertatem receptam, necnon exigentia attrahens dono absoluto libere respondendi.

c)Differentia in trascendentali indiff erentia quae in initio vocationem absoluti et vocationem proximi coniungebat, ex eo introducitur quod a posteriori experiendo noscitur etiam proximum ens esse quod exsurrexit. Haec tamen differentia unitatem trascendentalem primordialem utriusque attractionis tamquam infrangibilem subsistere permittit.

Ad 2m. Sicut in originali identitate inter Ens et eius lucem interiorem (tamquam veritatem absolutam, et propterea bonum, et ideo fascinosum: pulchrum) libertas tamquam de se disponendi facultas et gratia tamquam concessa participatio (diffusivum sui) non separantur, ita etiam in exsurrecta et derivata identitate, libertas et ad bonum fundamentale inclinatio inseparabiles sunt. Attractio boni incondicionati activa momentum « passivitatis » actui libertatis respondenti confert, quod indolem eius spontaneam non tollit (Sanctus Thomas, Summa Theologica 1, q. 80, a . 2; q. 105, a . 4; De Veritate 25, 1; 22, 13, 4).

Haec inclinatio quae potestati boni persuasivae simpliciter spiritum aperit, totum hominem penetrat, eius etiam sensibilitatem quam spiritus informat, quamvis haec sensibilitas, si a totalitate abstrahatur humana, a manifestatione boni qua talis non tangatur, sed in bonis particularibus sistat. Opus proprie morale quod ad hominem pertinet, est « moralizatio » totius eius « esse » spiritualiscorporalis (ethizesthai); effectus virtus appellatur. Hoc eo certius est, quod proximi vocatio unicuique homini propriam libertatem quibusdam determinationibus imponit affici ex parte aliarum libertatum non minus incarnatarum quam sua, quae identidem illas afficiet. Tunc semper lux interior mediationem transigit materialem eique tandem Boni irradiationem transmittit.

Primordialis apertio Boni absoluti intra « cogito-sum » (vel imaginis Dei transparentia relate ad architypum) modo actuali non permanet. In memoria tamen « tamquam nota artificis operi suo impressa» (Descartes, Médit. III, Adam-Tannery VII, 51) perseverat. Quia ipsa ad primam sibi ipsi apparitionem determinandam concurrerat, non potest prorsus oblivione deleri, ne quidem si a bono se separet, ut obiecta particularia gaudii vel utilitatis persequatur.

Praeterea haec originalis apertio transcendentalem prae-scientiam constituit circa id quod revelatio est et basim offert a qua Veteris et Novi Testamenti « revelatio positiva » ab initio ad totam humanitatem dirigitur. Sed cum raec revelatio in « a posteriori » historiae appareat, oblivioni quoque mandari non poterit, vocationem proximi (transcendentale-dialogicum) indolem habere primordialem, sicut vocationem Boni qua talis.

Quo claritatis gradu et qua amplitudine revelatio « positiva » huius generis, de facto, extra spatium biblicum praesentabitur, solummodo ad magistrum interiorem pertinet, sed hic, secundum Paulum, ipsorum gentilium corda dirigit ad normam, sufiicienter explicitam factam, doni sui ipsius, quod Deus in Iesu Christo facit.

Ad 3m.Quo tempore originalis illuminatio Boni manifestati tamquam gratiae et amoris ut liberam subiecti propter proprii « esse » grati responsionem recipiat, obscurata permanet, munus normae directivae monitorium intervenit, quae, qua talis, Bonum ipsum substituere ne quidem repraesentare intendit et quae solummodo ad eius memoriam ducit. In statibus maioris momenti spiritus incarnati et socialis, haec memoria tamquam « lex naturalis » manifestatur. « Divinizari » non debet, sed eius nota essentialiter relativa illi relinquenda est, ne ipsa obdurescat, sed ut indolem viventem Boni et doni quod ipsum sui ipsius facit, visibilem reddere possit.

Haec operatio pari modo de imperativo categorico apud Kant valet quod, ratione sui formalismi, inclinationibus sensibilibus « obligationem » abstractam opponere tenetur, cum re vera de principatu totalis « inclinationis » personae erga Bonum absolutum supra inclinationes particulares oppositas agatur ostendendo.

Id quod homo coram norma absoluta in se adscribit (in terminologia stoica: oikeiosis) cum sua Bono divino et bono communionis interhumanae traditione coincidit.

8. Ordo prae-biblicus naturae

Cum Dei liberi et personalis autorevelatio deest, homo pro vita sua morali ordinanda referentias in ordine mundi, qui illum circumdat, quaerit. Cum homo in summa legum cosmologicarum exsistentiae suae causam inveniat, facile intelligitur pro illo spatium Originis seu divinum cum illo Naturae confundi. Talis ethica theocosmologica ruit, cum factum biblicum momentum historicum acquirit.

1. Ethica praebiblica quae in physi referentiam quaerit, bonum naturae humanae accommodatum (honestum) cum boni entium naturalium analogia inquirere potest. Hoc bonum humanum intra mundi ordinem inscribetur qui illud complectitur. Hic ordo mundi, quatenus absoluti valorem ostendit, actioni morali ordinatae quemdam campum aperit, sed quatenus terrestris et finitus est decisionis libertatem plene expandi non permittit. Actionis motiva partim politica permanent in quantum intra micropolim vel macropolim collocentur, et partim individualistica et intellectualistica in quantum legum quae universi successionem regunt, theoria et cognitio tamquam valores appareant desiderabiliores.

2. Cum factum biblicum apparet, homo a Deo libero — qui radicaliter a creata natura diversus est — libertate praeditus est, quae ab infrahumana natura pro actione sua non potest exemplaria sumere. Si haec libertas Deo gratiae debitricem se agnoscere non vult, fundamentum suum necessario in se ipsa quaeret et actionem moralem tamquam autolegislationem intelliget. Utique ipsa illud quasi recapitulationem mundi, sumpti tamquam exemplaris facere potest (cf. Spinoza, Goethe, Hegel), ut statim hunc gressum praevium decidere faciat (cf. Feuerbach, Nietszche).

3. Haec evolutio irreversibilis est. Licet tendentia permaneat (cf. supra 6, num. 3) ethicam christianam ad eius formas praeparationis in Scriptura reducendi, ex alia parte in religionibus et in ethicis non biblicis illuminationis christianae irradiatio inveniri potest (cf., exempli gratia, circa elementa socialia insistentia in India: Tagore, Gandhi). Distinctio inter cognitionem exsistentialem et cognitionem dogmaticam explicitam ad monitum iterum invitat considerandum: « Nolite iudicare » (Mt 7, 1).

9. Ethica anthropologica post christiana

Ethica postchristiana sed non christiana, non nisi in relatione dialogi inter humanas libertates (Ego-Tu, Ego-Nos) fundamenta quaerere potest. Hoc in casu, gratiarum actio erga Deum qua nos debito res ipsius nostri « esse » agnoscimus, optio fundamentalis et permanens personae liberae amplius non est. Tunc mutua inter diversas personas agnitio solummodo secundaria est seu actus valoris relativi. Limites quos sibi subiecta praedita libertate per se illimitata mutuo imponunt, tamquam exigentia ab extra imposita apparebunt. Synthesis inter adimpletionem individui et illam societatis in rem deduci non potest.

1. Id quod tamquam « natura » vel tamquam « structura » postchristiana exsistentiae humanae permanet, habitudo libertatum reciproca est, ex quibus unaquaeque solummodo ad se ipsam et ad aspectum responsionis exsurgit per vocationem quam alius ei dirigit. Sic se ipsam invenire videtur et ad « Regulam Auream » in Evangelio laudatam pervenire. Sed interpellata libertas se simpliciter sui ipsius debitricem relate ad aliam libertatem etiam humanam agnoscere non potest, nisi ultimatim in heteronomam deveniat. Dei vocatio utramque libertatem constituens excluditur. Sic ergo commercium et mutua donatio limitata permanent et mensurata. Aut intersubiectivitas tamquam modus secundarius intelligitur et ab unico subiecto quod illas relationes complectitur, distingui non poterit, aut subiecta, aliud coram alio, impenetrabilia ad modum « monadarum », permanent.

2. Scientiae quae « humanae » dicuntur, utiles cognitione particulares relate ad exsitentiae humanae phaenomenon afferre possunt, sed fraternitatis humanae fundamentalem « aporiam » non solvent.

3. Anthropologica « aporia » in individui morte culmen suum invenit quae definitive synthesim inter suam personalem socialem integrationem impossibilem reddit. Tentatae significationes quae in utramque directionem perspiciuntur, inter se inconexae permanent. Hoc explanationem ethicae intramundanae impossibilem reddit, quae suam in se ipsa evidentiam possideat. Coram defectu sensus qui mortis, ac simul vitae quae in mortem defluit, proprius est, homini omnem adhesionem legibus ethicis recusare licet. Personalis adimpletionis et socialis integrationis valores solummodo in resurrectione Christi coniunguntur, quae pignus adimpletionis individui ac communitatis ecclesialis est et, per hanc, totius mundi. Ita, quin mundus annihiletur, Deus « omnia in omnibus » (2 Cor 15, 28) esse potest.

B) « QUATTUOR THESES » A H. SCHURMANN
conscriptae, et a Commissione Theologica Internationali« in forma generica » approbatae

I. Problema

N. 1. Concilium Vaticanum II optavit ut « ditior mensa verbi paretur fidelibus » atque ut illis « thesauri biblici largius aperiantur » (Sac Conc. 51; DV 22). Consequenter voluit ut a sacerdotibus in homiliis « ex textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae » exponantur (Sac. Conc. 52; DV 24). Difficultas tamen obvenit: nonne hic vel illic in Vetere Testamento (cf. DV 15) et etiam in Novo iudicia moralia a tempore condicionata et determinata invenimus quo libri illi compositi sunt? Licetne modo generali ex hoc asserere, ut tam saepe hodie pronuntiari audimus, quaestionem de obligatoria omnium iudiciorum valoris omniumque Scripturae normarum indole iterum poni debere, quia haec omnia temporaliter condicionata sunt? Vel deberemus saltem admittere doctrinae morales quae ad quaestiones particulares referuntur, et quidem ratione suae a tempore determinato dependentiae, valorem permanentem habere ambire non posse? Essetne tunc humana ratio ultimum pro iudiciis valoris et normis biblicis aestimandis criterium? Nullumne valorem permanentem, vel utcumque nullum obligationis valorem, iudicia valoris et normae Sacrae Scritpurae per se ipsa habere postulare possent? Obligarentne alius temporis christianos solummodo tamquam «paradigmata » vel « exemplaria pro moribus »?

N. 2. Quamquam Veteris Testamenti libri quatenus « libri divinitus inspirati perennem valorem servant » (DV 14; cf. Rom 15, 4) et licet in sua sapientia voluerit Deus ut « et in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat » (Augustinus, Quaest. in Hept. 2, 73: PL 34, 623), in paginis quae sequuntur, nostram inquisitionem ad Novi Testamenti scripta circumscribemus. Re quidem vera, « libri ... Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico assumpti, in Novo Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt » (DV 16). Consequenter quaestio de obligatoria iudiciorum valoris et normarum biblicarum indole maxime relate ad Novi Testamenti scripta ponitur.

Investigatio de obligationis natura quae Novi Testamenti iudicia valoris et praescriptiones comitatur, hermeneuticae competit in theologia morali. Tamen relate ad obligationis genus et gradum quae hae Novi Testamenti aestimationes et normae sibi ipsis vindicant, quaestionem exegeticam includit. Hoc problema relate ad iudicia valoris et ad normas paulinas praecipue investigare studebimus, quia in Corpore paulino, modo speciali, haec quaestionum congeries elucet. Ex alia vero parte, sine mirae diversitatis praeiudicio (exempli gratia, apud Paulum, Ioannem, Matthaeum, Iacobum etc), Novi Testamenti scripta convergentiam in campo morali prae se ferunt singularem.

N. 3. Novi Testamenti scripta relate ad valoris iudicia et normas in re morali, si Ecclesiae nascentis iudicium morale in illis formam sumpsisse consideretur, valorem vindicare possunt specialem. De facto, « Ecclesia nascens » qua talis in Revelationis fontibus adhuc praesens atque a Spiritu Domini glorificati, exceptionali modo, signata est. Consequenter ratio vitae et verbum Iesu, quatenus moralis obligationis criterium ultimum, in iudiciis valoris et normis in Spiritu et cum auctoritate ab Apostolo, sicut etiam ab aliis Ecclesiae nascentis « Spiritualibus », et in priorum communitatum christianarum parádosi et parathêkê, tamquam immediatis actionis criteriis, expressis modo specialiter valido manifestari poterant.

Indolis obligatoriae natura et modus — sine dubio analogica — utriusque huius criterii super quod Novi Testamenti prae-scriptiones morales innituntur (comparentur 1 Cor 7, 10. 25 et 7, 12. 40), sicut etiam diversa valoris iudicia et normae super hoc utrumque criterium innixa (id est, diversae praescriptiones et pareneses), breyiter in thesium concisarum forma exponentur in propositionibus quae sequuntur. Animadvertere tamen debemus Novi Testamenti argumenta hic non nisi in forma mere indicativa et perbrevi offerri posse atque in rerum ordinatione quamdam reductionem inevitabilem esse.

II. Vita ratio et verbum Iesu tamquam ultimum iudicii in re morali criterium

N. 4. Vitae ratio et verbum Iesu pro Novi Testamenti auctoribus tamquam iudicii criterium ordinans et tamquam suprema norma moralis valent ipsique ea « legem Christi » (énnomos) (Gal 6, 2; cf. 1 Cor 9, 21) « in cordibus credentium superscriptam » (cf. Heb 10, 16) considerant. Praeterea normae quas Iesus tempore praepaschali proclamavit, pro Novi Testamenti scriptoribus valorem et exigentiam habent decretoria in contextu imitationis exempli a Iesu terrestri et adhuc magis a Filio Dei prae-exsistenti dati.

Thesis I: Vitae ratio Iesu exemplum et criterium est amoris qui servit et se tradit

N. 5. « Adventus » Iesu, eius vita et operatio, iam apud Synopticos, tamquam servitium intelliguntur (Lc 22, 27 s.) quod in morte suam ultimam adimpletionem assequitur (Mc 10, 25). In momento praepaulino et paulino, hic amor in terminis « kenosis » designatur tamquam amor qui in Incarnatione et in morte Crucis Filii adimpletur (Phil 2, 6 s.; 2 Cor 8, 9). Secundum modum quo res Ioannes considerat, hic amor in « descensu » Filii Hominis per Incarnationem et mortem (Io 6, 41 s. 48-51 etc), in purificatrice sui ipsius donatione in Cruce (Io 13, 1-11), suam « consummationem » assequitur (Io 19, 28-30); ille sic Iesu « opus » per excellentiam repraesentat (Io 17,.4; cf. 4. 34). Denique vitae ratio Iesu tamquam amor distinguitur qui servit et « pro nobis » se tradit atque Dei amorem visibilem reddit (Rom 5, 8; 8, 31 s.; Io 3, 16; 1 Io 4, 9). Credentium moralis vitae rationis summa in huius amoris divini acceptatione et imitatione penitus comprehenditur; vita igitur cum Christo et in Christo est.

a) Exigentia amoris in Novi Testamenti scriptis — speciatim apud Paulum et Ioannem — motivum suum et simul indolem propriam, vim quae illam es ipsam superare facit, et fortasse etiam obiectum speciale in habitudine per quam Filius se ipsum exinanit (Paulus) vel, aliis verbis, « descendit » (Ioannes), invenit. Cum hic amor se humanae exsistentiae et morti tradit, amorem Dei repraesentat et visibilem reddit. Hic aspectus magis characteristicus ethicae Novi Testamenti est, quam eius ordinatio eschatologica.

b) Sequela Iesu et eius imitatio, Filio incarnato et crucifixo « coniunctio » et baptizati vita in Christo concretam praeterea habitudinem moralem credentis relate ad mundum modo specifico determinant.

Thesis II: Verbum Iesu norma moralis ultima est

N. 6. Domini verba habitudinem amoris Iesu qui venit et crucifixus est, explanant. Ab eius persona procedendo, sunt interpretanda. Sic haec verba, sub mysterii paschalis luce considerata et a Spiritu « sugesta » (Io 14, 26), normam moralis credentium habitudinis constituunt ultimam (cf. 1 Cor 7, 10-25).

a)Quaedam Iesu verba, secundum suum ipsum genus litterarium, tamquam leges, proprie loquendo, non se offerunt; tamquam vitae rationis exempla intelligi debent et tamquam paradigmata consideranda sunt.

b)Pro Paulo, Iesu verba vim obligatoriam definitivam habent et permanentem. Tamen duobus in locis in quibus expresse Iesu normas affert (cf. Lc 17, 7b et par.; Mc 10, 11 et par.), hortari potest, ut secundum earum profundam intentionem observentur sese ad illa appropinquando quantum rerum status id permittunt qui diversi et difficiliores facti sunt (1 Cor 9, 14; 7, 12-16). Sic ab interpretatione legali secundum iudaismi posterioris formam discedit.

III. Apostolorum et Christianismi primaevi iudicia et normae obligatoria vi praedita sunt.

N. 7. Harum normarum in Novo Testamento conscriptarum indoles obligatoria super diversa innititur motiva: Iesu habitudinem et verba, vitae rationem et doctrinam Apostolorum aliorumque initii christianismi « Spiritualium », vivendi normam et traditionem communitatum primitivarum quatenus Ecclesia nascens a Domini resuscitati Spiritu adhuc modo speciali signata erat. Intra hunc contextum oblivisci non possumus veritatis Spiritum, speciatim relate ad cognitionem moralem, illum esse qui discipulos « ducet in omni veritate » (cf. Io 16, 13 s.).

N. 8. Animadvertere etiam oportet auctoritatis obligatoriae vindicationem relate ad diversa valoris iudicia et normas Christianismi primaevi sive in eorum forma sive in eorum obiecto considerata in unoquoque casu esse valde diversam atque illas normas in materiis sat amplis a practico et pastorali scopo signata esse.

Thesis III: Quadam valoris iudicia et normae quaedam propter sua fundamenta thelogica et eschatologica permanentia sunt.

N. 9. In scriptis Novi Testamenti, praecipua attentio parenetica et conseguentes momentum, quod cum aflirmationum intensitate et frequentia in relatione est, iudicia valoris et normas (essentialiter formales) afficiunt, quae, tamquam amori Dei in Christo responsionem, amoris totalis ad Christum, atque adeo ad Patrem, donationem et vitae rationem actuali realitati eschatologicae, id est, Christi actioni salvificae et etiam baptizati statui conformem exigunt.

N. 10. Permanentis obligationis indoles his valoris iudiciis et his normis ita definitis tribui debebit quatenus super eschatologicam salutis realitatem modo incondicionali innixa sunt et ex Evangelio motiva sumunt.

a)Novi Testamenti scriptorum exigentia centralis quae — quatenus praeceptum « quod usque ad ultimum procedit » — formam obligatoriam absolutam vindicat, a vocatione ad totalem sui ipsius Patri in Christo donationem constituta est.

b)Novi Testamenti scriptorum plura iudicia et imperativa eschatologica quae in ethicae formalis ordine plerumque permanent, valorem incondicionate obligatorium etiam vindicant. Talia iudicia et imperativa, ad secundum realitatem et statum coram salutis eschatologicae adventu in fide et amore ambulandum, ad active operis redemptionis Christi, id est, propriae baptizati condicioni se inserendum vocant. Ex alia parte, de necessitate admonent se in spe, per permanentes vigilantiam et animi praeparationem, propinquitati Regni, id est, parusiae accommodandi.

Thesis IV: Valoris iudicia et normae particularia diversas obligationes implicant

N. 11. Praeter valoris iudicia et normas iam commemorata, Novi Testamenti scripta alia quoque valoris iudicia et normas proferunt quae ad exsistentiae aspectus particulares, id est, ad determinatas habitudines referuntur, quaeque, licet in formis diversis, etiam vim obligatoriam permanentem habent.

a)In Novi Testamenti scriptis saepe et modo speciatim elato circa amorem fraternum et amorem proximi normas et obligationes invenimus, quae saepe ad modum agendi Filii Dei referuntur (exempli gratia, Phil 2, 6 s.; 2 Cor 8, 2-9) vel ad Domini verba alludunt. Hae exigentiae — quamquam generales permanent — tamquam « lex Christi » (Gal 6, 2) et tamquam « mandatum novum » (Io 13, 34; 15, 12; 1 Io 2, 1 s.) valorem incondicionatum assumunt. In illis Veteris Testamenti lex « impletur » (Gal 5, 14; cf. Rom 13, 8 s.; etiam Mt 7, 12; 22, 40), id est, eius praecepta in amoris mandato contrahuntur et ad scopum perveniunt. Attamen cum amoris mandatum in normis concretis particularibus « incarnatur », discernendum erit utrum et quomodo iudicia a tempore vel circumstantiis historicis particularibus condicionata fundamentalem exigentiam ita afficiant, ut illorum applicatio solummodo analogica, similis, accommodata vel intentionalis peti possit.

b)Novi Testamenti scripta, praeter amoris mandatum — sed saepissime in amoris exigentiae contextu — alia valoris iudicia et normas morales afferunt, quae ad particulares exsistentiae aspectus referuntur. Legis per amorem « impletio » (Gal 5, 14; cf. Rom 13, 8 s.) praecipue in intentionis ordine collocatur; sed amor neque aliis virtutibus neque habitudinibus proprium momentum tollit. Ipse enim per diversos agendi modos atque virtutes exprimitur quae cum illo non plene identificantur. Vide, exempli gratia, 1 Cor 13, 4-7; Rom 12, 9 s., Epistulam Iacobi, speciatim virtutum et vitiorum catalogos, et themata domestica in Novi Testamenti scriptis.

aa) Oblivisci non possumus magnam horum valoris iudiciorum particularium et harum normarum specialium partem indolem « spiritualem » valde fortem praesentare et ipsa, qua talia, communitatis vitam sub hoc aspectu determinare. Adhortationes ad gaudium (Phil 3, 1; Rom 12, 15), ad orationem sine intermissione (1 Thess 5, 16; Col 3, 17), ad « stultitiam » in oppositione ad sapientiam huius mundi (1 Cor 3, 18 s.), ad indifferentiam (1 Cor 7, 29 s.), praecepta christiana sunt utique permanentia quae usque ad finem perdurant; vel, aliis verbis, « fructus Spiritus » (cf. Gal 5, 22). Alia sunt « consilia » (1 Cor 7, 17-27 ss.). Multae ex his normis spiritualibus sunt terminis valde concretis enuntiatae et intra actuales relationes communitarias litteraliter in rem deduci hodie non possunt (vide solummodo 1 Cor 11, 5-14; Col 3, 16; Eph 5, 19). Aliquid tamen ex sua normae originali auctoritate conservant et analogam et accommodatam « impletionem » requirunt.

bb)Relate ad valoris iudicia et ad normas pro vitae ratione concretas, earum indoles obligatoria stabiliri debet considerando modum quod ab exigentiis theologicis-eschatologicis fundamentalibus seu amplitudinis moralis universaliter obligatoriae postulantur, vel quem Sitz im Leben in communitatibus habent. Hoc, exempli gratia, pro « parenesibus » baptismalibus valet (cf. Eph 4, 17-21), in quibus catechumeni praecipuis gentilium vitiis contraponuntur sicut fornicatio (1 Thess 4, 3 s.) et immunditia (1 Thess 4, 6 s) sunt. Tales exigentiae, sicut etiam adhortatio contra idolorum servitutem (Gal 5, 20 s.), propter suam ipsam naturam, fortiter efferuntur.

Ignorare tamen non possumus in pluribus valoris iudiciis moralibus quae ad aspectus vitae referuntur particulares, iudicia valoris atque iudicia de rebus tempore condicionata elementum quoddam condicionatum et relativum in visionem moralem inducere posse. Si, exempli gratia, Novi Testamenti scriptores mulierem viro subordinatam considerant (cf. 1 Cor 11, 2-16; 14, 33-36) — quod illo tempore intelligi potest —, tamen Spiritus Sanctus christianismum hodiernum, simul cum mundo moderno, ad meliorem intelligentiam exigentiarum moralium mundi personarum nobis videtur adduxisse. Etiamsi solummodo hoc exemplum in Novi Testamenti scriptis indicari posset, illud sufficeret ad demonstrandum relate ad valoris iudicia et normas circa Novi Testamenti praecepta particularia quaestionem de hermeneutica interpretatione vitari non posse.

Conclusio

N. 12. Novi Testamenti valoris iudiciorum et normarum maior pars ad vitae rationem concretam erga Patrem qui se in Christo revelat, vocat, et sic illa in ordinem theologicum-eschatologicum fluunt. Hoc speciatim cum Christi exigentiis accidit (II), sed etiam cum maiore normarum apostolicarum parte (III, th. 3): huiusmodi exigentiae et monita sine condicione vinculare volunt et diversitates historicas transcendunt. Etiam valoris iudicia et normae quae aspectus vitae particulares respiciunt, magna ex parte hanc conceptionem participant, saltem cum modo generaliore proximi amorem in eius unione cum Dei et Christi amore perceptum postulant (III, th. 4, a ). Praeterea haec visio theologica-eschatologica amplum parenesium «spiritualium» Novi Testamenti campum imbuit (III, th. 4, b, aa). Novi Testamenti iudicia moralia et pareneses in normarum concretarum et particularium atque normarum operatoriarum campo — relative limitato — solummodo reproponi possunt (III, th. 4, b, bb).

Nostra expositio opinioni secundum quam omnia Novi Testamenti valoris iudicia et normae essent tempore condicionata, nullo modo favet. Hic « relativismus », ne quidem modo generali, pro iudiciis particularibus non valet, quae tamquam mera « exempla » vel « paradigmata » pro vitae ratione in sua maiore parte hermeneutice intelligi nullo modo possunt. Solummodo parva illorum pars temporis et rerum adiunctis subiecta considerari potest. Huiusmodi tamen quaedam habentur, et hoc significat experientiam humanam, rationis iudicium et etiam hermenuticam-moralem relate ad haec valoris iudicia et ad has normas suam habere partem exercendam.

Si haec hermeneutica ambitum Scripturae moralem serio sumit, nec modo simpliciter « biblicistico » nec secundum visionem mere rationalisticam agere potest ut theologiae moralis criteria investiget: exempli gratia, ut morales actuum notas stabiliat. Solummodo intra « occursus » spiritum, id est, in semper renovata criticarum hodiernarum cognitionum cum elementis moralibus a Scripturas oblatis comparatione fructus positivos obtinebit. Solummodo Verbi Dei auditui intenti — « Verbum Dei audiens » (cf. DV 1) — sine periculo signa temporum interpretari poterimus. Hic discretionis labor intra Populi Dei communitatem, in unitate sensus fidelium et magisterii, theologia adiuvante, fieri debebit.


[1]Christus pro illo qui Eius divinitatem non agnoscit, tamquam exemplar humanum necessario apparebit sicque ethica christiana iterum heteronoma fit, quatenus norma Christi pro actione mea in normam obligatoriam devenit. Vel si actio Christi non nisi tamquam modus perfectus peragendi autodeterminationem subiecti moralis humani intelligitur, haec norma autonoma est.

[2]Relate ad hoc punctum cf. Hansjürgen Verweyen, Ontologische Vorausetzung des Glaubensaktes, Patmos Verlag (Düsseldorf 1969).

top