The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

DE MAGISTERII ECCLESIASTICI ET THEOLOGIAE

AD INVICEM RELATIONE 

(1975)

 

 

Introductio

« Rationes Magisterii cum Theologia non modo ... sunt maximi ponderis, sed praesentissimae etiam hodie existimandae sunt ».[1] Sequentibus conamen fit rationem « mandati Magisterio ecclesiastico impositi, divinam Revelationem tutandi, cum munere theologiae delato, fidei doctrinam cognoscendi et explanandi »[2] dilucidare.

Thesis 1

Nomine Magisterii Ecclesiastici venit munus docendi collegio episcoporum vel singulis episcopis cum Summo Pontifice in communione hierarchica conjunctis vi institutionis Christi proprium; nomine Theologorum veniunt Ecclesiae membra, quae studiis et vita in communitate fidei Ecclesiae peracta qualificata sunt, ut modo scientifico theologiae proprio Verbi Dei profundius intelligendo, atque, vi missionis canonicae, etiam docendo, inserviant. De Magisterio Pastorum et de Theologis seu doctoribus deque eorum ad invicem relatione in Novo Testamento et in traditione temporum progredientium sermo est modo analogo, id est simili et simul dissimili; habetur continuitas simul cum modificationibus sat profundis. Formae concretae, quibus ad invicem referuntur et coordinantur, in decursu temporum variae exhibentur.

I. QUAE SINT COMMUNIA MAGISTERIO ET THEOLOGIS IN EXERCENDO SUO MUNERE

Thesis 2

Elementum commune, etsi analogice et modo alterutri proprio, munerum et Magisterii et Theologorum est, « sacrum Revelationis depositum custodire, alitus usque introspicere, exponere, docere, defendere »[3] in servitium populi Dei et pro totius mundi salute. Hoc servitium ante omnia tueri debet certitudinem fidei, quod aliter fit a Magisterio et a Theologorum ministerio, quin rigida separatio statui debeat neve possit.

Thesis 3

In hoc communi servitio erga veritatem quibusdam ligaminibus communiter obstringuntur Magisterium et Theologi:

1. Obstringuntur a Verbo Dei. Nam « Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud ... audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei depositio haurit quae tanquam divinitus. revelata credenda prpponit »;[4] et « Sacra Theologia in verbo Dei scripto, una cum Sacra Traditione tanquam in perenni fundamento nititur, in eoque ipsa firmissime roboratur semperque iuvenescit, omnem. veritatem in mysterio Christi conditam sub lumine fidei perscrutendo ».[5]

2. Obstringuntur communiter a « sensu fidei » Ecclesiae temporum antecedentium et huius temporis. Nam Verbum Dei vivo modo tempora pervadit in « communi sensu fidei » totius populi Dei, in quo « universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto, in credendo falli nequit »,[6] et ita quidem ut «in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque fiat antistitum et fidelium conspiratio ».[7]

3. Obstringuntur communiter a documentis Traditionis, quibus communis populi Dei fides proposita est. Etsi varia quoad haec documenta sunt munera Magisterii et Theologorum, tamen neque hi neque illud praeterire possunt talia vestigia fidei in historia salutis populi Dei relicta.

4. Obstringuntur communiter in exercendo suo munere a cura pastorali et missionaria in mundo respicienda. Etsi Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum specifice dicitur pastorale, tamen character scientificus laboris Theologorum eos non liberat a responsabilitate pastorali et missionaria, eo minus, quod mediis communicationis hodiernis etiam res scientificae celerrime in publicum emittantur. Praeterea theologia tanquam functio vitalis in et pro populo Dei exercenda debet habere intentionem et effectum pastoralem et missionarium.

Thesis 4

Communis - etsi simul differens - est modus simul collegialis et personalis exercendi munus Magisterii et Theologorum. Id, quod charismate infallibilitatis promissum est et « universitatis fidelium »[8] et Collegio Episcoporum communionis nexum cum Successore Petri servantium atque ipsi Summo Pontifici, capiti illius Collegii,[9] in actum deduci debet corresponsabili, cooperatorio et collegiali coniunctione membrorum Magisterii et singulorum Theologorum. Quae exerceri debet tum inter membra Magisterii tum inter Theologos collegas, sed etiam inter Magisterium ex una et Theologos ex altera parte, servata tamen responsabilitate personali et indispensabili singulorum theologorum, sine qua scientia etiam fidei nunquam progreditur.

II. IN QUIBUS - MANENTIBUS COMMUNIBUS - HABEATUR DIFFERENTIA INTER MAGISTERIUM ET THEOLOGOS

Thesis 5

Primo sermo esse debet de differentia functionum Magisterio et Theologis propriarum:

1. Magisterii est auctoritative tueri catholicam integritatem et unitatem fidei et morum. Inde sequuntur functiones singulares, quae, quamvis eis primo aspectu proprius esse videatur character quidam negativus, tamen sunt ministerium positivum pro vita Ecclesiae: scilicet « munus authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum »;[10] reprobatio sententiarum fidem et mores Ecclesiae proprias in periculum vocantium; propositio veritatum hoc tempore magis actualium. Quamvis Magisterii non videatur esse proponere theologicas syntheses, tamen propter suam curam pro unitate singulas veritates considerare debet in luce totalitatis, quandoquidem integratio singularis veritatis in totum pertinet ad ipsam veritatem  

2. Theologorum est functio quodammodo mediatoria inter Magisterio et populum Dei ex utraque parte exercenda; nam « Theologia duplicem habet rationem cum Ecclesiae Magisterio atque cum universa christianorum Communitate. Ea namque in primis medium quodammodo obtinet locum inter fidem Ecclesiae atque eiusdem Magisterium ».[11] Ex una parte Theologia « in unoquoque magno territorio socio-culturali ... praelucente Traditione universalis Ecclesiae, facta et verba a Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae Patribus et Magisterio explicata, novae investigationi » subicit,[12] quandoquidem « scientiarum, necnon historiae ac philosophiae recentiora studia et inventa novas suscitant quaestiones, quae ... etiam a theologis novas investigationes postulant ».[13] Theologia « adeo auxiliatricem det operam, ut Magisterium pro suo munere sit semper lux et regula Ecclesiae ».[14] Ex altera parte Theologi ope interpretationis, doctrinae, transmissionis in modum cogitandi actuali tempori proprium implantant doctrinam et monita Magisterii in synthesim maioriis contextus ideoque in cognitione meliorem populi Dei. Sic « adiutricem » navant « operam, ut veritas, quam Magisterium auctoritate declarat, latius proferatur, illustretur, comprobetur atque defendatur ».[15]

Thesis 6

Differunt Magisterium et Theologi etiam qualitate auctoritatis, vi cuius suum adimplent munus:

1. Magisterium suam auctoritatem accipit ex ordinatione sacramentali, quae « cum munere sanctificandi munera quoque confert docendi et regendi ».[16] Haec « formalis auctoritas » quae dicitur, est simul charismatica est participatio auctoritatis Christi. Attendendum est, ut auctoritas ministerialis ad effectum ducatur adhibita etiam auctoritate personali et ex ipsa proposita re profluente.

2. Theologi habent suam auctoritatem specifice theologicam ex sua scientifica qualificatione, quae tamen separari non potest a proprio charactere huius scientiae ut scientiae fidei, quae peragi nequit sine viva experientia et praxi fidei. Qua de causa theologiae in Ecclesia inest auctoritas non solum profana-scientifica, sed auctoritas vere ecclesialis, inserta in ordinem auctoritatum a Verbo Dei provenientium et missione canonica confirmatarum  

Thesis 7

Differentia quaedam inter Magisterium et Theologos habetur etiam in modo, quo coniunguntur cum Ecclesia. Perspicuum utique est et Magisterium et Theologos operari in et pro Ecclesia. Tamen in modo huius ecclesialitatis apparet differentia.

1. Magisterium est officiale munus ecclesiale ipso sacramento ordinis collatum. Ideoque tanquam elementum institutionale Ecclesiae existere nequit nisi in Ecclesia, ita ut singula Magisterii membra sua auctoritate et sacra potestate nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utantur.[17] Hoc quidem non tantum quoad particulares Ecclesias valet, quibus praeficiuntur, sed «qua membra Collegii episcopalis ... singuli ea sollicitudine pro universa Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur, quae ... confert ad Ecclesiae universalis emolumentum ».[18]  

2. Theologia, etiam quando non exercetur vi explicitae « missionis canonicae », fieri non potest nisi in viva communione cum fide Ecclesiae. Propterea omnes baptizati, inquantum ex una parte vitam Ecclesiae actuose vivunt, ex altera parte competentia scientifica pollent, munus theologi exercere possunt, quod suos accipit impulsus ex vita Spiritus Sancti in Ecclesia vivente et sacramentis, praedicatione verbi Dei et communione caritatis communicata.

Thesis 8

Specialem aspectum habet differentia inter Magisterium et Theologiam quoad libertatem cuique propriam et quoad functionem criticam cum ea coniunctam erga fideles, erga mundum, immo etiam erga invicem:

1. Magisterium ex sua natura et institutione, in exercendo suo munere liberum esse patet. Haec libertas magna cum responsabilitate coniungitur. Propterea saepe difficile est, quanquam necessarium, ea ita uti, ut Theologis et aliis fidelibus non arbitraria vel nimis extenta videatur. Inter ipsos Theologos sunt, qui libertatem scientificam nimis extollant, non sufficienter respicientes observantiam erga Magisterium ad ipsa elementa scientifica scientiae theologicae pertinere. Praeterea sentimentum democraticum hodiernum non raro gignit effectum solidarietatis contra ea, quae Magisterium facit in exercitio sui muneris providendi, ne detrimentum capiat doctrinam fidei vel morum. Necessarium tamen est, quamquam non facile, invenire semper modum procedendi liberum et fortem, ex altera autem parte non facile, invenire semper modum procedendi liberum et fortem, ex altera autem parte non arbitrarium et communionem in Ecclesia destruentem.

2. Libertati Magisterii correspondet suo modo libertas ex vera responsabilitate scientifica Theologorum. Quae libertas non est illimitata, sed praterquam veritati obligata est, valet etiam pro ea, quod « in usu omnium libertatum observandum est principium morale responsabilitatis personalis et socialis ».[19] Munus autem Theologorum interpretandi documenta Magisterii et hodierni et temporum anteriorum eaque ponendi in contextum totius veritatis revelatae et ope scientiae hermeneuticae inveniendi meliorem intellectionem secum fert functionem aliquomodo criticam, non quidem destructivam, sed positivam.

Thesis 9

In exercendis muneribus et Magisterii et Theologorum non raro invenitur tensio quaedam. Hoc autem mirum non est neque sperandum talem tensionem hac in terra unquam plene solvi posse. E contra ubicumque vera habetur vita, habetur etiam tensio. Quae non est inimicitia neque vera oppositio, sed virtus vitalis et incitamentum ad communiter modo dialogi fungendum munere unicuique proprio.

III. quomodo hodie relatio inter theologos et Magisterium instauranda sit

Thesis 10

Fundamentum et conditio possibilitatis huius dialogi inter Theologos et Magisterium sunt communitas in fide Ecclesiae et servitium ad aedificationem Ecclesiae, quae diversas functiones Magisterii et Theologorum amplectuntur. Haec unitas in communicatione et participatione veritatis ex una parte antecedit tanquam coniunctio habitualis omnem concretum dialogum, et ex alia parte, ipsa unitas roboratur et vivificatur variis relationibus dialogicis. Sic dialogus est optimum reciprocum adiuvamen: Magisterium in praedicanda et tuenda veritate fidei et morum maiorem intellectum assequi potest, theologica autem intellectio fidei et morum, a Magisterio roborata, certitudinem obtinet.

Thesis 11

Dialogus inter Magisterium et Theologos limitatur tantum a veritate fidei servanda et explicanda. Qua de causa huic dialogo ex una parte campus latissimus veritatis patet. Ex altera parte haec veritas non sicut aliquid incertum et plane ignotum semper, quaerenda, sed vere revelata et Ecclesiae, ut fideliter servetur, tradita est. Ideo dialogus suos habet fines, ubi fines veritatis fidei tanguntur.

Hic finis dialogi, nempe inserviendi veritati, non raro periclitatur. Praesertim modi se habendi sequentes coarctant possibilitatem dialogi: ubicumque dialogus fit « instrumentum », quo quis determinatum finem « politice », i.e. adhibendo pressiones et ultimatim abstrahendo a veritate, acquirere vult, naufragium faciet; qui campum dialogi « unilateraliter » occupat, violat leges colloqui, dialogus inter Magisterium et Theologos praecipue violatur, si livellum argumentationis et colloqui praemature relinquitur et media coactionis, minationis et sanctionis statim adhibentur; idem valet quando discussio inter Theologos et Magisterium exercetur ope publicitatis rei ipsius non suffcienter edoctae sive intra sive extra Ecclesiam et hoc modo « pressiones » ab extra magnum influxum habent (« Mass-media »).

Thesis 12

Ante aperturam formalem processus doctrinalis auctoritas competens omnes ordinarias possibilitates consensus dialogalis ad clarificandum opinionem dubiam exhauriat (v. gr. colloquium personale, ope quaestionum et responsorum in correspondentia litteris confecta). Si his formis dialogicis nullus verus consensus attingi potest, Magisterium amplum et flexibile instrumentarium responsionis adhibere debet, incipiendo a variis formis monitionis, « sanctionis verbalis », etc. In casu gravissimo, Magisterium - interrogatis theologis e diversis scholis et exhaustis mediis dialogicis - laesam veritatem et fidem populi fidelis ex sua parte necessario tueri debet  

Secundum regulas classicas factum « haereseos » definitive statui non potest, nisi theologus accusatus « pertinaciam » demonstravit, i.e. si se omni colloquio ad elucidendam opinionem fidei contrariam occludit et practice dialogum recusat. Hoc factum tantum adhibitis omnibus regulis hermeneuticis dogmatis et qualificationibus theologicis statui debet. Hoc modo etiam in decisionibus, quae evitari nequeunt, verum « ethos » dialogice procedendi servari potest.

 

* Textus thesium a Commissioni Theologica Internationali « in forma specifica » approbatarum.

   

[1] Paulus VI, in Allocutione ad Congressum Internationalem de Theologia Concilii Vaticani II, die 1 Octobris 1966 habita: AAS 58 (1966) 890.

[2] Cf. ibid.

[2] Paulus VI, loc. cit., 891.

[4] Conc. Vat. II, Dei Verbum, n. 10  

[5] Ibid., n. 24.

[6] Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 12.

[7] Conc. Vat. II, Dei Verbum, n. 10  

[8] Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 12.

[9] Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 25.

[10] Conc. Vat. II, Dei Verbum, n. 10.

[11] Paulus VI, loc. cit., 892.

[12] Conc. Vat. II, Ad Gentes, n. 22.

[13] Conc. Vat. II, Gaudium et Spes, n. 62.

[14] Paulus VI, loc. cit., 892.

[15] Paulus VI, loc. cit., 891  

[16] Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 21.

[17] Cf. Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 27.

[18] Conc. Vat. II, Lumen Gentium, n. 23.

  [19] Conc. Vat. II, Dignitatis Humanae, n. 7.

 

top