The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

DE PROMOTIONE HUMANA ET SALUTE CHRISTIANA*

(1976)

 

Introductio

Quaestio de relatione inter promotionem humanam christianamque salutem ubique terrarum magnum obtinet momentum. Quod quidem potissimum post peractum Concilium Vaticanum II evenit, in quo Ecclesia in quaestiones de ordinatione mundi temperanda, respectu habito responsabilitatis christianae, considerationem impensius intendit. Intra fines Americae Latinae et extra, praesertim variae theologiae liberationis mentes magis magisque ad se converterunt. Commissio Theologica Internationalis, in sessione autumni anno 1976 habita (a die 4 ad diem 9 mensis Octobris), minus singulas adumbratas commentationes animorumque inclinationes quam quaestiones fundamentales, pertinentes ad relationem inter progressionem humanam et salutem christianam, pertractavit.

Quae hic sequuntur, aestimanda sunt compendium quoddam, idque inchoatum, praecipuarum rerum, ad quas perventum est. In hac vero relationis finalis forma ratio ducitur difficultatum, quae in iisdem quaestionibus insunt, et hodierni status disceptationum theologicarum et inquisitionum. Praedictae enim inclinationes theologicae multiplices sunt, magnis mutationibus obnoxiae, se ipsas semper emendat ac praeterea cum condicionibus socialibus et oeconomicis necnon rerum politicarum statu, in quibus orbis terrae ac diversae regiones versantur, arctissime coniunguntur. Denique non sunt neglegendae controversiae de huiusmodi commentationibus theologicis, quae ex diversis partibus ortae sunt propter periculum, ne in rem politicam vertantur ac detrimentum verae unitati Ecclesiae inferatur. Cum res ita se habeant, Commissio Theologica Internationalis ad disputationem cupit operam conferre, et mente ut emolumenta et pericula huiusmodi animorum inclinationum excutiantur.

K. Lehmann

Praeses subcommissionis

1. De paupertate et iniustitia in mundo quatenus dederunt motui cuidam theologico

Concilium Vaticanum II Ecclesiam monuit de constanti officio « signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi »[1] Ad hoc mandatum exsequendum peculiari modo impulerunt documenta, quae a secundo coetu generali Consilii Episcopalis Americani Latini anno 1968 in urbe Metellino (Columbia) decreta sunt: Ecclesia audit clamores gentium pauperum atque interpres fit angustiarum, quibus illae urgentur. Quanta sollicitudine Ecclesia, in cunctis orbis partibus exsistens, afficeretur provocatione illa, quam oppressio et fames constituunt, ostenderunt non solum documenta pontificia, quae a verbis incipiunt Mater et Magistra, Pacem in terris, Populorum Progressio, Octogesima adveniens, sed etiam Synodi Episcoporum Romae habitae anno 1971 (De iustitia in mundo) et anno 1974. Paulus PP. VI officium hac in re Ecclesiae incumbens, iterum in lumine posuit Adhortatione Apostolica De Evangelizatione in mundo huius temporis, die 8 mensis Decembris anno 1975 edita.[2]

Horum adiunctorum consideratio necessaria est, ut praedictae adumbratae commentationes theologicae intellegantur; quae quidem, licet eruditione niteant, tamen non e labore theoretico ac scientifico imprimis dimanant. Etenim proxime non ut theologiam « scriptam » se offerunt, sed arctam coniuctionem cum cotidiana vita hominum aerumnis pressorum et cum concreto mandato, quod Ecclesiae in hac ipsa rerum condicione exsequendum est, servare contendunt. Iis propositum est, ut clamorem fratris pauperis et doloribus vexati palam edicant: famem scilicet, morbos, quaestum iniustum, privationem patriae sedis, oppressionem. Praeter haec occurrunt inhumanae condiciones vitae eorum omnium, qui nihil aliud possident quam id, quod corpore deferunt, nocte reapse in viis dormiunt ibidemque vivunt ac moriuntur, ac ne communissimas quidem curationes medicas accipiunt. Christianus haec « signa temporum » censet luce Evangelii affulgente, esse acerrimam provocationem, qua impellatur, ut nomine fidei christianae omni ope annitatur, ut hos fratres ab inhumanis vitae condicionibus liberet. Hic erga egenos favor et haec cum omnibus oppressis coniunctio peculiari modo exprimuntur et illustrantur verbis biblicis, quae sonant: iustitia, liberatio, spes, pax.

Hoc sollicitudinis pauperum testimonium, quod Iesu Christi Evangelio alitur (cf. Lc 4, 18 ss.), in omnibus commentationibus theologicis est veluti constans spirituale fermentum, necnon aperte inspirat considerationes theologicas et optiones politicas. Experientia spiritualis excitat vires ingenii, quo fiat ut impulsiones caritatis christianae ope cogitationis humanae et analysis scientificae, quae dicitur, transmutentur in iussa efficacia ad agendum. Ambo, spiritualis experientia eaque fundamentalis et consideratio theologica et scientifica, se invicem complent ideoque vivam quandam unitatem efficiunt. Cavendum tamen ne inter se permisceantur. Nemini ergo licet huiusmodi varia systemata theologica improbare, nisi simul clamoribus pauperum adhibeat aures atque meliores vias exquirat. Ex altera parte tamen quaerendum est, num commentationes theologicae, nunc potissimum vigentes, eo modo, qua reapse proponuntur, unica via sint, qua optatis de mundo magis humano et fraterno aptissime respondeatur. Omnis enim theologia, cum eius munus sit servire, aliquando necessarias mutationes et emendationes excipere debet, si ita primarium suum mandatum melius exsequi valeat.

2. De nova forma theologiae et eius difficultatibus

A) Praefatae commentationes theologicae a condicionibus proficiscuntur, in quibus homines oppressi versantur, aliis obnoxii in re oeconomica, sociali et politica, et libertatem appetentes. Haec concreta historia humana non accipitur ut sors quae mutari non possit, sed intellegitur ut processus « creativus » eo consilio ut in omnibus vitae partibus maior libertas obtineatur ac denique «novus homo» efficiatur. Mutatio condicionum inhumanarum habetur postulatio ac voluntas divina: Iesus Christus, qui Redemptione sua homines a peccato in omnious formis suis liberavit, novum fundamentum praebet fraternitati humanae.

Haec consideratio, unde huiusmodi commentationes theologicae exordiuntur, iisdem peculiarem et quodammodo novam formam tribuunt. Deus mysterium suum in ipsis rebus, quae geruntur, revelat et quo penitius Christianus in concretas condiciones et historicam rerum progressionem penetrat, eo aptius verbo Dei respondet. Quapropter profunda unitas perspicitur inter divinam historiam salutis, quae per Iesum Christum est effecta, et nisus, qui suscipiuntur pro humano bono et iure. Licet historia profana et historia salutis non prorsus idem esse putentur, tamen mutua inter utramque relatio imprimis ut unitas quaedam concipitur. Distinctionem inter utramque nullatenus ad quemdam dualismum perducere fas est, quo historia et salus, altera adversus alteram, indifferenter ponerentur; quin immo navitas humana novam omnino dignitatem teologicam accipit in historia, quatenus humaniorem societatem aedificat; iustae enim societatis instauratio quodammodo est anticipata instauratio Regni Dei.[3] Quapropter fides christiana praecipue intelligitur veluti praxis historica, qua condiciones sociales et politicae immutantur et renovantur.

Quo in cogitandi modo multa quidem insunt elementa magni pretii; re enim vera Christianus oportet satius cognoscat integram unitatem vocationis suae ad salutem.[4] Nec dubitandum est, quin fides, sensu biblico accejSta, solum factis frugifera reddatur et compleatur. Concilium quoque Vaticanum II monet, [5] in historia mundi Spiritum Sanctum operari, atque etiam extra Ecclesiam visibilem praembula fidei, scilicet rectae rationis veritates et normas de Deo, de bono communi, aliquatenus inveniri, quae sunt quasi fundamentum christianae religionis.[6]

Verumtamen in nonnullis motibus theologicis interpretationes horum primariorum elementorum inveniuntur, quae unilaterales sunt ideoque obiectionibus obnoxiae. Unitatem enim historiae mundi et salutis non ita intellegere licet, ut Evangelium Iesu Christi, quod ut mysterium supernaturale prorsus singulare est et humanae mentis intelligentiam omnino superat,[7] tendat ad coalescendum in unum cum historia profana et ut finesinter Ecclesiam et mundum plane aboleantur. Similiter mundus, ut historice exsistit, vere locus est, ubi consilium salutiferum Dei sese evolvit; non ita tamen ut robur ac vis dynamica verbi Dei tota contineatur in munere, quo ad mutationes sociales et politicas impellit. Itaque praxis fidei reduci non potest ad mutationem condicionum societatis humanae; siquidem ad eam, praeter iniustitiae patefactionem etiam, exempli gratia, formatio conscientiae, immutatio habitus mentis, adoratio veri Dei et salvatoris Iesu Christi (distinguendo ab omnibus formis idolatriae) pertinent. Quocirca « fides ut praxis » non sic est intellegenda, ut officium, quod sibi quis in re politica sumpserit, omnes navitates humanas sua praepotentia (« radicalismo ») complectatur et regat.

B) Quod quidem dicendum de his duobus:

1. Contentio politica, quae cum conflictationibus solet coniungi, non eo perducere debet, ut pax et reconciliatio tamquam finis et fructus christianae navitatis obscurentur aut evanescant, atque oppositionum incrementa necnon incepta violentia primatum obtineant.

2. Semper constare debet rem politicam Christiano non esse extremam rationem, quae toti vitae significationem ultimam tribuat, neque esse quidquam absolutum in christiano aeone ideoque indolem prae se ferre instrumenti et servitii. Si hoc neglegitur, libertati humanae periculum impendet motuum, qui dpminationi dictatoriae favent. Denique, licet theologia etiam ad praxim ordinetur, eminet tamen eius functio quaerendi intellectionem verbi Dei: postulat enim in omni re, in qua vertitur, illam vim, qua distare valeat a concreta aliqua condicione, cuius fere semper propria est multiplex sollicitatio et coercitio ad agendum. Ex principiis doctrinae catholicae de fide et moribus homo potest haurire illud lumen, quo recte iudicare valeat de rebus agendis in ordine ad aeternam salutem, absque periculo amittendi libertatem filiorum Dei, Hoc modo tantum theologia veritati obstringitur atque verbi divini summam auctoritatem ac singularem prorsus indolem servare valet. Ergo attentio specialis requiritur, ne incidatur in christianismi visionem unidimensionalem, quae afficeret christologiam, ecclesiologiam, salutem et existentiam christianam, et etiam munus proprium theologiae.

C) Accusationes propheticae circa iniustitiam et exhortationes ad solidam cum pauperibus coniunctionem spectant ad facta valde complexta, historice exorta, et ex rebus socialibus et politicis pendentia. Etiam iudicium propheticum, circa temporis adiuncta, certis rationibus seu criteriis indiget; quapropter variae commentationes theologicae de liberatione necessario etiam de theoriis agunt ad disciplinam socialem pertinentibus, quae « clamorem populorum » obiectivo modo perscrutari studet. Theologia autem solum e principiis theologicis concretas normas politicas deducere nequit; quocirca neque theologus altiores controversias ad doctrinam socialem pertinentes tantum ipsis subsidiis suis dirimere potest. In commentationibus theologicis, quae humaniorem societatem aedificare nituntur, ratio ducatur oportet — dum theoriae doctrinae socialis ad usum deducuntur — periculorum, quae huiusmodi usus infert; quae quidem theoriae, singulis in casibus, quoad certitudinis gradum sunt examinandae, cum saepe solum coniecturae sint nec raro elementa ideologica contineant explicita vel implicita, quae in suppositis philosophicis, in controversiam vocatis, aut in falso modo concipiendi hominem innituntur. Hoc dicendum est, exempli gratia, de magni momenti partibus examinum analyticorum, quae Marxismi et Leninismi placitis favent. In usu ergo eiusmodi theoriarum et examinum analyticorum unusquisque conscius esse debet eadem non ideo plus veritatis consequi quod theologia eas in suas enuntiationes inserit. Immo, theologia agnoscere debet pluralismum interpretationum scientificarum societatis et se nulli particulari analysi sociologicae simpliciter vincire.

3. ASPECTUS BIBLICITHEOLOGICI

Quoniam in praedictis commentationibus theologicis saepius ad Sacram Scripturam provocatur, diligentius quaeratur oportet, quid in Vetere ac Novo Testamento de relatione inter bonum iusque humanum et salutem dicatur. Patet hic res tantum ex parte posse considerari; ceterum non licet notiones hodie vigentes modo anachronistico, ut aiunt, in Sacra Biblia retrocedere.

a) De Vetere Testamento

Ad determinandam relationem inter salutem divinam et humanam promotionem hodie fere ubique narratio illa profertur, quae continetur in Exodo. Exitus enim ex Aegypto (cf. Ex 124) est revera primarius quidam eventus salutis in Vetere Testamento, liberatio nempe a dominatione externa et ab operibus publicis extortis. Verumtamen in Vetere Testamento « liberatio » non tota posita est in eductione ex Aegypto et in reditu ex exsilio. Nam liberatio ordinatur ad cultum Testamenti, qui celebratur in monte Sinai (cf. Ex 24) et sine illa ordinatione privatur a sua specifica significatione. Insuper psalmi, ubi de indigentia et questu, de auxilio ac gratiarum actione agunt, formas orationum exhibent, in quibus salvatio et « liberatio » enuntiantur (cf. ex gr. Ps 18). Angustiae ibidem non solum idem valere dicuntur ac miseria socialis, sed etiam idem ac inimicitia, iniustitia, culpa necnon comminatio mortis et inane illud, quod in ea patefit. Minus ergo momentum habet illud, in quo, quoad singulos casus, necessitates consistunt, cum plus referat experientia, qua cui persuasum est solum Deum posse salutem et salvationem afferre. Itaque non loquendum est de hac salvationis ratione, respectu habito iuris ac boni hominum, nisi simul integra argumentatio theologica in medium proferatur, scilicet Iahve esse eum, qui res mutet, non hominem. De caetero, durante toto Exodo, in deserto, praecipue Deus curavit ad liberationem et purificationem spirituales populi sui procurandas.

Exemplum, animos movens, incepti divina revelatione inspirati eoque pertinentis, ut condiciones vitae humanae meliores reddantur, est prophetarum obiurgatio circa rem socialem, praesertim apud prophetam Amos (2, 6 s.; 3-10; 5-11; 6, 4 ss.; 8, 4 ss.). Prophetae, qui subsecuti sunt, materiam, unde Amos est exorsus, resumunt et amplificant, veluti cum « vae » dicitur de latifundiorum possessoribus (cf. Is 5, 8 s; Mi 2). Osee firma ratione defectum solidae cum hominibus coniunctionis (« solidarietas ») reprehendit (4, 1 s.; 6, 4. 6; 10, 12); Isaias inter eos, qui protegendi sunt, expressis verbis viduas numerat et orphanos (1, 17. 23; 10, ls.). Fore miniatur, ut Dominus a Ierusalem auferat « validum et fortem », id est potiores auctoritates in societate (cf. 3, 1 ss.; 1, 21 ss.; 10, 1 ss.) ac queritur de accumulatione possessionum, quae paucorum sint propriae (cf. 5, 8) vel magis generaliter de oppressione pauperum, quam fieri contingant a divitibus (cf. 1, 21 ss.; 3, 14 s.). Sed alienus est, ut videtur, a provocatione ad rebellationem adversus oppressores, etsi haec in scriptis Veteris Testamenti invenitur (cf. Iud 9, 22 s. et 1 Reg 12). Praesensio futurae calamitatis impedit, ne disposita ordinatio (« programma ») iustioris societatis apparetur (cf. initia apud Ioel 3, 1 s.). Prophetae arbitrantur perquam varias esse rationes opitulationis et salutis, quod ad sociales attinet necessitates; sed loco cuiusdam optimismi, ut aiunt, in theologia historiae innixi, potius magna apud eos occurrit sceptica dubitatio, utrum scilicet homo revera mundum alium efficere possit. Utique, ut hoc eveniat, postulatur antea ille mos, qui proprius est conversionis interioris et iustitiae. « Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam » (Is 1, 16 s.). Ipse vero Deus hominibus facultatem oportet tribuat maiorem iustitiam in re sociali efEciendi: Iahve solus vero iuri ac bono hominum, maxime oppressorum, tandem efficaciter consulere potest (cf. Is 1, 24 ss.; Ex 3, 79; Ps 103, 6; 72, 12 ss.; Deut 10, 17 ss.). Deus salutem operatur praeter bona malave consilia hominum.

Qua in re propretae quidam simile « pravo systemati » agnoscunt, sed secundum eos non licet omnia ita coartare, quasi malum sit solum signum et effectus iniustarum societatis compaginum seu structurarum vel quasi pravorum usuum emendatio e sola abolitione possessionum exsistentium possit exspectari. Insuper elementum personale prae oculis habendum est, quod processum « liberationis » in Vetere Testamentum determinat. Maxime hoc illustratur et confirmatur principio responsabilitatis individualis (cf. Ez 18; Ier 31, 29 ss.).

In nonnullis magni momenti locis Veteris Testamenti partes quaedam visionum novae societatis reperiuntur, quae non amplius ad modum structurarum in praesenti ubique vigentium est disposita (cf. ex. gr. Is 55, 35; Ex 34; 40-48; Ier 31, 31 ss.). Plures psalmi loquuntur expresse de Deo ut liberatore oppressorum et defensore pauperum (cf. Ps 9, 10; 40; 72; 76; 146; Iudith 9, 11). Liberans populum Israeliticum ab oppressione, Deus exigit ab eo ut omnem hominum oppressionem excludat (cf. Ex 22, 10; Lev 19, 13. 18. 33; Dt 10, 18; 24, 14; Ps 82, 24). Dominatio divina, quae tandem adveniet, omnem dominatum, quo homines hominibus imperant, auferet. In Vetere autem Testamento haec spes per diuturnum tempus non satis dilucide a concreta historia distinguitur et non fertur in realitates transcendentes concretam historiam. Usque ad praesens tempus non paucae ideologiae salutis « saecularizatae » eventum harum promissionum divinarum intra ipsas historiae fines et solum ex operatione humana exspectant; quod tamen, ut vidimus, a Vetere Testamento negatur. Monendum est demum spem vitae post hanc futurae ac theologiam historiae in apocalypticis locis serioris Veteris Testamenti singularem in modum extolere experientiam infirmitatis humanae et omnipotentiam divinam.

b) De Novo Testamento

Novum Testamentum magni momenti elementa Veteris Testamenti resumit (cf. ex gr. librum Is 61, 1 s. apud Lc 4, 16 ss.) vel ea supponit (cf. Mc 12, 29 ss. et Lev 19, 18). Postulationes Veteris Testamenti, pertinentes ad conversionem et renovationem animi humani, quemadmodum praesertim sermo de beatitudinibus ostendit (cf. Mt 5, 17, 29, maxime 5, 3-12), augentur atque in Novo Testamenti virtute Spiritus Sancti plane ad effectum deduci possunt. Nihilominus haeret in mente — ut singillatim saepius est pronuntiatum — in Novo Testamenti minus curari rem socialem humanumque convictum. Etenim inaudita novitas nuntii christiani fortasse initio quandam moderationem circa quaestiones, quae, in suspiciendis officiis ad mundum pertinentibus vertuntur, induxit: Praestantia amoris personalis Dei Incarnati erga novum suum populum tanta erat, ut quaestiones circa existentiam temporalem non primum locum obtinebant (cf. propinquitatem Regni Dei); necessitates hominum, affulgente luce mysterii Domini nostri passi et a morte resuscitati, minoris momenti indolem accipere potuerunt; publicae res Imperii Romani impediebant, ne animi apertius latiusque ad mundum converterentur. Verumtamen hic opus non est fusius exponere nuntiationem Iesu et ethicam Novi Testamenti multas normas directorias et exempla modi sese gerendi attulisse, quae totidem impulsiones fuerunt, aptae ad « criticam socialem ». Satis est cogitare de praecepto amoris erga proximum et inimicum (cf. Lc 6, 35 s.; Mt 25, 31-46), de sermone hortatorio et minaci adversus divites et satures (v. gr. Lc 6, 24 ss.; Mt 6, 25; 1 Cor 11, 20 ss.; Lc 12, 16 ss.; Iac 2, 1 ss.; 5, 1 ss.), de studio pauperibus et infirmis impendendo (cf. Lc 6, 20; 1 Cor 12, 22 ss.) atque de monitione cunctis adhibita quoad auxilia praebenda (Mc 10, 21; Lc 12, 33), de vitanda temptatione omnis dominationis hominis ab homine (cf. Mc 10, 42-45; Mt 20, 25-28; Lc 22, 25-27), quia omnes homines sunt fratres (cf. Mt 23, 8; 25, 41 ss.). Novum Testamentum tum ostendit etiam animos paratos quodammodo ad accipiendas formas «institutionales» caritatis christianae, cuius rei exempla sunt stips pro Ierusalem collecta (cf. 2 Cor 8, 1 ss.) ac dispositio ministeriorum « diaconiae » et caritatis (cf. 1 Cor 12, 28; 15, 15; Ro 12, 7; 16, 1; Phil 1, 1; 1 Tim 3, 8. 12). Liquet autem eiusmodi auxilia « institutionalia » saltem initio in ordine et gradu communitatum contineri, neque adhuc multum esse evoluta.

Inest quoque in Novo Testamento magni ponderis illud elementum liberationis, ubi tamen attentius est inquirendum, quo sensu illa accipiatur. Etehim sermo de libertate nova apud S. Paulum arcte cum nuntio de iustificatione sociatur; quo fit ut liberatio qua talis non sit argumentum a ceteris seiunctum. Opus salvificum Iesu Christi etiam penetralia cordis humani aperuit; quocirca facile fallitur homo circa ea, qua veram negationem libertatis suae veramque servitutem suam constituant. Nuntiatio iustificationis summa cum perspicuitate commonstrat hominem potestatibus nequam esse obnoxium. Vera ac plena libertas haberi nequit nisi sit imprimis liberatio (cf. Ro 57) a morte et a caducitate (« sarx »), a potestate peccati et a lege (cf. etiam « elementa mundi »). « Hac libertate nos Christus liberavit » (Gal 5, 1). Liberatio vero ab his potestatibus novam libertatem affert, ex qua in spiritu Iesu Christi operari valeamus in caritate et in ministerio fratrum (cf. Gal 5, 6. 13). Hic profecto anticipatio habetur illorum, quae Deus, cum iudicium feret de tota humanitatis historia, quasi donum suum pro iustis perficiet. Iustitia Dei per Spiritum huiusque virtute tribuit actionem liberatricem, qua bonum operari possimus, et quae caritate perfectissime consummatur. Cum ergo in Novo Testamento sermo fit de « liberatione afferente libertatem » (cf. Gal 5, 1), quae est gratia, incitamentum morale et promissio eschatologica, hic sermo in nuntiationem de iustificatione inseritur atque exinde tantum plenam vim et auctoritatem acquirit. Solum hi harum rerum profunditas consideratur, intellegi possunt et ad effectum deduci impulsiones, quas Novum Testamentum ad actionem liberatricem Christianis praebet. Luce eiusdem Novi Testamenti fulgente, non est vera mutatio societatis sine reconciliatione hominis cum Deo et inter homines ipsos. Tunc solum humanae vitae forma melior reddi potest, ac quidem modo sufficienti atque constanti, si homines conversione et iustitia « nova creatura » efficiuntur. Itaque ius ac bonum hominis, eiusque liberatio non in ratione «habendi» sunt positae, sed imprimis in illis veluti finibus, quibus « esse » continetur, utique cum consectariis pertinentibus ad omnes humanae vitae conditiones conformandas.

4. CONSIDERATIONES SYSTEMATICAE AC THEOLOGICAE

a) Deus ut liberator et actio liberatrix hominis

Iam innotuit non cunctas enuntiationes Veteris Testament circa liberationem omni ex parte in rerum statum, Novi Testamenti proprium, posse prorogari. Revelatione nobis in Christo data, continuus historiae salutis processus dispertitus est in tempus promissionis et in tempus consummationis. Ambo vero Testamenta inter se copulantur persuasione illa secundum quam Deus solus quatenus est supremus ac liberrimus dominator, in bonum hominum curas intendit; ipse solus est veri nominis liberator. Hoc vero tantummodo patefit, ubi necessitates hominis non solum ad difficultates eius oeconomicas et materiales rediguntur, sed ubi tota amplitudo status eius periculosi et perditi mente comprehenditur. Verumtamen firma illa sententia Deum solum vere liberare, non intellegi debet ut affirmatio mytho alicui similis (cf. « Deux ex machina »); quo quidem mytho inertia, quies ac torpor hominum in angustiis versantium potius augentur. Vera fides inhumanas vivendi condiciones neque excusat neque ipsis favet. Deus non advenit in turbida procella conversionis rerum, sed gratia sua mentem et cor hominum confirmat, ut hi conscientiam suam exacuant et, fide vivida ducti, mundum iustiorem aedificent. Ad hoc autem efficiendum totus homo ab omnibus potestatibus malis debet liberari. Quapropter efficacissima animi mutatio (« metanoia ») et renovata caritas erga Deum et proximum eo pertinet, ut liberatio reapse eveniat. Sed plena liberatio, secundum fidem christianam, in cursu rerum seu in historia non peragitur. Historia enim ad « terram novam » et ad « civitatem Dei » perducit, unde consequitur, ut usque ad hanc consummationem omnis actio liberatrix aliquid transitorium sit atque in novissimo iudicio (cf. Mt 25) postremo cuidam examini subiciendum.

Rationes vero, quibus res consideratae sunt, non ita sunt coartandae, ut solum reformatio mentis vel hortamentum ad auxilia singulis praestanda habeantur; est enim revera quasi quaedam « iniustitia,, quae institutionis formam induit », qua vigente condiciones ipsae maiorem iustitiam postulat et reformationem expetunt. Homini nostrae aetatis non amplius persuasum est sociales compagines seu structuras ipsa natura praestitutas esse atque ideo « a Deo volitas », vel a quibusdam anonymis legibus evolutionis easdem manavisse. Christianus ergo semper oportet moneat institutiones sociales etiam e conscientia sociali esse exortas atque circa eas homines responsabilitate morali devinciri. Potest fortasse disputari, utrum loqui liceat de « peccato formam institutionis habente » vel de « structuris peccati rationem prae se ferentibus », cum verbum biblicum peccati primitus ad expressam ac personalem decisionem libertatis humanae referatur. Non est autem dubium quin peccati potestate iniuria et iniustitia in institutiones sociales et politicas queant penetrare. Qua de causa, ut iam significavimus, reformatio peragatur oportet etiam iniustarum condicionum et structurarum. Quae quidem rerum connexiones tam dilucide prius perspici non potuerunt. Hac quidem ex parte iustitia significat reverentiam fundamentalem erga parem dignitatem cunctorum hominum, felicem eventum ac tuitionem primariorum iurium humanorum[8] et certam quandam aequitatem in distributione praecipuarum vitae facultatum.[9]

b) De concreta relatione inter humanam promotionem et salutem divinam definienda

Considerationes de relatione inter salvationem, quam Deus operatur, et actionem liberatricem hominis postulant, ut relatio inter promotionem humanam et salutem divinam, inter mundi aedificatipnem et consummationem eschatologicam accuratius definiatur. Navitas humana et christiana spes, ut ex argumentis supra allatis patet, neque ita intellegendae sunt ut inter se prorsus seiungantur (ideoque hinc sit solum mundus terrenus, illinc omnino separata vita futura) neque ut habeatur ifle, qui dicitur, « optimismus evolutionalis », quatenus dominatio Dei et humana mundi aedificatio in ipso suo cursu prorsus idem esse censeantur.

Etiam in Constitutione pastorali, quae a verbis « Gaudium et spes » incipit, distinguitur inter incrementum Regni Dei et progressionem humanam sicut inter divinizationis et humanizationis opera (vel sicut inter ordines gratiae divinae et operis humani).[10] Prius quidem de mutua inter utrumque propinquitate est sermo: terrenum hominum servitium « materiam regni caelestis parat ».[11] Bonos industriae nostrae fructus, mundatos tamen ab omni sorde, illuminatos et transfiguratos, in Regno Dei denuo inveniemus, ita ut non solum caritas maneat (cf. 1 Cor 13, 8), sed etiam eius opus.[12] Spes ergo eschatologica etiam per saecularis vitae structuras exprimatur oportet.[13] Itaque non solum de transitu huius mundi agitur verum etiam de eius transformatione.[14] Civitas terrena et Civitas caelestis se mutuo pervadat oportet, sub ductu fidei, cum distinctione simul atque harmonia.[15] Haec breviter comprehenduntur in Decreto «Apostolicam actuositatem » de apostolatu laicorum: « Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem perfundendi et perficiendi ». Ordo vero spiritualis et ordo temporalis, « etsi distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt connexi ut ipse Deus intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam creaturam, inchoative his in terris, plene in ultimo die ».[16]

Hisce textibus suadetur, ut propugnatio iustitiae et participatio illius processus, quo mundus transformetur, « tamquam ratio constitutiva praedicationis Evangelii » habeatur.[17] Haec verba « ratio constitutiva » adhuc in controversiam vocantur, atque accuratius ita interpretanda esse videntur, ut potius partem integrantem significent, non partem essentialem, si ad strictum sensum attenditur. Ceterum allati textus Concilii Vaticani II plerumque ita sunt explicati, ut potius harmoniae inter humanam mundi aedificationem et salutem eschatologicam faverent. Expedit ergo, ut, firma sententia, ex qua ambo inter se coniunguntur, denuo apertius acrisque differentia inter utramque edicatur. Ipse renisus terrenarum condictionum contra mutationem positivam et bonam, vis peccati et aliqui ambigui effectum humanae progressionis[18] docent, vel in unitate historiae salutis, magis dilucide etiam permanentem differentiam inter Regnum Dei et promotionem humanam intueri, necnon mysterium Crucis, sine qua nullum opus vere salutiferum fit.[19] Verumtamen, si — servata illa inter utramque coniunctione — differentia quoque illustratur, nullus « dualismus », ut aiunt, infertur. Quin immo haec profudior visio adiuvat, ut officium, quo bonum et iustitia provehantur, maiore cum patientia, constantia et fiducia geratur, neque quis perturbari se patiatur, si frustra laboraverit.

Haec vero coninuctionis unitas necnon differentia existens in relatione inter humanam promotionem et salutem christianam in concreta sua forma certe adhuc sunt pervestiganda et perscrutanda; quod sine dubio est unum e muneribus praecipuis hodiernae theologiae. Sed fundamentalis indoles eiusdem unitatis non poterit superari, quia in ipso rerum veluti centro fundatur. Ex una enim parte historia concreta est aliquo modo locus, ubi mundus ita penitus transformatur, ut pertingat usque in mysterium Dei, quapropter etiam caritas eiusque fructus permanent. Hac de causa postremo elementum coniunctionis inter bonum et ius atque salutem possibile est. Sed non existit plena coniunctio, quia consummatio eschatologica « tollit » historiam concretam. Ex altera parte Regnum Dei, quod historiam « dirigit » et omnes possibilitates consummationis terrenae modo absoluto transcendit, tamquam actionem Dei se exhibet. Hoc secumfert abruptionem quamdam respectu mundi istius, quantumvis perfectus concipiatur. Ea discontinuitas in historia unius cuiusvis sentitur ut mors, ac ipsa ut « transformatio » totam historiam afficit, nempe « interitus » mundi. Haec « dialectica », quae in his duobus principiis irreductibilibus exprimitur, in statu viatoris non solvi potest et non tolli debet. Imprimis autem consummatio escatologica, quae adhuc desideratur (« reservatio eschatologica ») causa est, cur relatio inter Regnum Dei et historiam neque ut monismus neque ut dualismus describi possit, ita ut definitio huiusce relationis ex ipsa natura sua quodammodo suspensa esse debeat. Relatio autem nuntii salutis eschatologicae ad historici temporis futuri formationem determinari nequit univoce et quasi in una linea procedendo, id est ratione habita solius harmoniae aut solius differentiae. Hoc fortasse modo verba, quae apud Lucam inveniuntur, explicari possunt: « Non venit Regnum Dei cum observatione, neque dicent: Ecce hic aut: Illic; ecce Regnum Dei intra vos est » (17, 20 s.). In Constitutione pastorali de Ecclesia in mundo huiuis temporis aliud consectarium huius relationis fundamentalis inter historiam et salutem indicatur: « Terras ac humanitatis consummandae tempus ignoramus nec universi transformandi modum novimus ». [20]

Haec profecto est formalis solutio problematis nostri, quae quidem ipsis factis praecipuis Revelationis suadetur. Sed in concreto processu huius relationis plures modi deprehendi possunt, quibus relatio eadem ad effectum deducatur, et qui diversas ac peculiares solutionis formas suscipere possunt. In aeque eligendis solutionibus aptis in decursus historiae et ex. gr. in regionibus mundi primi, alterius et tertii, quam ad modum appellant, diversimode procedendum erit. Quod vim habet in regionibus Europae et Americae Septentrionalis, in quaestuosa industria plurimum progressis, non eiusdem momenti est in terris continentibus et plagis orbis terrarum, quarum incolae maximam partem cibo sufficienti carent. Verumtamen, quantumvis haec diversitas vigeat, non licet praedictam relationem fundamentalem inter promotionem humanam et salutem christianam violare. Qua de re criteria nullo modo ambigua in procinctu sunt; si ergo, ex. gr. praxis liberationis socialis et politicae ita praevalet, ut cultus divinus, oratio, eucharistia et alia sacramenta, ethica singulorum et omnes quaestiones de extrema hominis sorte (de morte et vita aeterna), afdua colluctatio in historia contra potestate tenebrarum[21] posthabeantur, memorata relatio fundamentalis turbatur. In condicionibus autem paupertatis et iniustitiae eae fidei veritates ita annuntientur et in praxim ducantur oportet, ut non confirmetur illa obiectio, quam saepe fieri contingit, scilicet Ecclesiam miseriam hominum occultare et pauperes in ipsis eorum angustiis solummodo sopire. Genuinum solacium praebere et spem male consolatoriam producere, quae dolorem tantum hebetat, sunt res inter se prorsus discrepantes.

c) De relatione inter promotionem humanam et salutem ac de mandato Ecclesiae

Eo quod extollitur momentum Ecclesiae in mundo, acrius etiam mentibus inculcatur communitatem ecclesialem semper in concretis condicionibus versari, in quibus optiones politicae iam sint effectae. Ecclesia, quamvis sit communitas generis particularis, semper tamen meminerit oportet se iugiter degere in illo veluti campo, ubi dominationis petitores inter se contendant, dominatio ipsa concreto modo exerceatur et eo pertinentes ideologiae vigeant. Ecclesia, quae « nulli stirpi aut nationi, nulli particulari morum rationi, nulli antiquae aut novae consuetudini exclusive et indissolubiliter nectitur »,[22] ratione suae originis, indolis supernaturalis ac religiosae missionis, necnon spei eschatologicae, cum nullo systemate sociali et politico confundi potest, neque cum illo necessario atque inscindibili nexu coniungi. Ut Ecclesiae cavendum est, ne laqueo illorum dominationis petitorum captetur, ita neque mero « neutralismo » et « indifferentismo », ut aiunt, se dare debet et se ipsam in partem omnino « apoliticam » recipere. Sane quidem in non paucis regionibus orbis terrarum hac aetate tam arctis finibus ea includitur, ut testimonium fidei sapere nonnisi modis arduis, certe non minus propheticis, perhibere possit, inter quas passio in sequela Domini nostri et in silentio quodam vi coacto eminent. Non potest Ecclesia astutiis et calculis indulgere ut potestates politicae, sed debet viliganter praevidere consectaria politica eorum, quae operatur, et eorum, quae omittit. Fieri potest, ut particeps culpae evadat, ubi statum pauperum et oppressorum, necnon iniustitiam patientium, non denuntiet, multo magis si eundem statum vel tegit et immutatum reliquit. Itaque Ecclesiae, exempla sumens a prophetis Veteris Testamenti, conscientiam suam exacuat oportet, ut, fide ducta, rerum socialium censuram faciat. Solida coniunctio cum pauperibus (hac voce omni sensu accepta, v.g.: hi qui laborant aliqua egestate spirituali, psychologica vel materiali) efficax auxilium iis praebitum, ab antiquis temporibus sunt e praecipuis muneribus Ecclesiae omniumque eius membrorum. Hodie vero eiusmodi officium factum est praestantissimum testimonium vividae fidei et pro multis, qui extra Ecclesiae limina versantur, haud satis aestimabile criterium credibilitatis Ecclesiae eiusdem.

Aedificatio et conformatio ordinis socialis et politici peculiari modo laicis committuntur.[23] Universae Ecclesiae — quae potissimum per ministeria Summi Pontificis, episcoporum, presbyterorum et diaconorum repraesentantur — tacere non licet illis in condicionibus, in quibus dignitas humana et primaria iura humana conculcantur. Hoc positio, utique obligatio incumbere universae Ecclesiae potest prompte fortiterque suam mentem aperiendi. Sed in multis rebus singularibus Christiani facultatem habent inter varias vias, ad communem metam ferentes, libera optione decidendi.[24] Quapropter variae contentiones circa quaestiones sociales et politicas inter Cristianos prorsus vitari non possunt. « A christifidelibus qui, diversa eligentes, prima facie inter se dissentire videntur, Ecclesia postulat, ut aliorum opiniones harumque allatas rationes mutua cum benevolentia et aestimatione intellegere nitantur ».[25] Proprias autem opiniones, quas sequitur, non occultans, nemo omittat persuasione et hortatione operam conferre ad communem finem assequendum. In diversis ergo hominum opinationibus Christiani numquam hoc axioma Concilii Vaticani II obliviscantur: « Fortiora ... sunt ea quibus uniuntur fideles quam ea quibus dividuntur».[26]

Grave autem periculum Ecclesiae unitati impendet imprimis si differentiae exsistentes inter « classes » civium assumuntur in systema « luctationis classium ». Ubi illae discrepantiae inter hominum « classes » existunt, contentiones vix possunt vitari. Chritifidelis praeprimis ex modo cognoscitur, quo eiusmodi conflictationes solvit, quatenus videlicet non vim vi tollendam esse multitudini suadeat, sed v. gr. conscientias hominum conformando, argumentando et actiones a vi alienas suscipiendo, mutationem rerum consequi nitatur. (Hic, ut patet, quaestiones ulteriores de vi ac violentia non fusius tractari possunt). Neque ei licet praecipuum finem reconcilationis praetermittere. Cavendum etiam, ne oppositiones sociales et politicae partes supremas obtineant, ita ut ex gr. Christiani, in diverso statu versantes, eucharistiam non amplius una simul celebrent aut se invicem ex eucharistia excludant. Non enim licet optionem politicam tam pugnacem fieri, ut universalitas christiani nuntiis salutis laedatur, qui cunctis hominibus est afferendus, etiam divitibus et oppressoribus; siquidem Ecclesia nullum hominem a caritate sua excludat oportet. Ea enim semper debet in hominem memoriam revocare et curam promovere exuendi res politicas valoris veluti absoluti. Optio autem politica exclusoria, quae alteram optionem non patitur, emcitur dominatrix atque ipsam naturam rei politicae evertit. Est officium Ecclesiae — a quo ipsa decedere non potest — ut contradicat dictatoriae postulationi Status, qui contendat omnes vitae dimensiones per se ipsum tantum disponere. Re quidem vera Ecclesiae in huiusmodi condicionibus interdum difficile aut impossibile est sententiam suam publice declarare. Verumtamen officio suo egregie satisfacit, si, Dominum suum sequens, huiusmodi adiuncta accipit audacter protestando, tacite patiendo vel etiam multiplices formas martyriis subeundo. Sed christiana liberatio ducens ad libertatem etiam in gravissimis hisce condicionibus prorsus impediri nequit. Hoc est summum solacium nostrum, haec maxima fiducia.

CONCLUSIO

In harum quaestionum tractatione diversa condicio, in qua Ecclesiae locales, intra ipsam Ecclesiam catholicam, versantur, singulariter conspicua redditur estque sollicitudinis causa. Pondus discriminum socialium, culturalium et politicorum interdum tantopere potest augeri, ut communis nobis in fide unitas et centrum differentias, tensiones et scissuras non amplius superare posse videantur. Nos quoque in colloquiis nostris diversas populorum condiciones clare animadvertere potuimus. Nemo vero in Ecclesia pro se tantum loquitur; quapropter omnes oportet audiant clamores fratrum nostrorum, quotquot sunt per orbem terrarum qui iniuste tractantur, doloribus premuntur, paupertate laborant, fame vexantur. Alius ab alio hac etiam in re discere debet, ne erratas solutiones, quae in historia Ecclesiae et humanarum societatum cum dolore sunt acceptae, novo modo iteremus (veluti cum res politica in caelum tollitur). Spiritus Christi in hoc nisu nos omnes coniungit. Ad hoc quod attinet, unitas et catholicitas Ecclesiae in varietate populorum eius formarumque cultus humani, est nobis donum simul et postulatum. Quod autem cum labore acquisitum est, non est leviter periclitandum. Hoc praesertim dicendum est de cunctis quaestionibus relationis inter promotionem humanam et salutem christianam.


* Textus declarationis a Commissione Theologica Internationali « in forma specifica » approbatae.

[1] GS, 4.

[2] Cf. nn. 30-38.

[3] Cf. etiam GS, 39.

[4] Cf. GS, 10, 11, 57, 59, 61; AG, 8; Populorum Progressio, 1516.

[5] Cf. GS, 22, 26, 38, 41; DH, 12.

[6] Cf. Conc. Vat. I, Const dogm. Dei Filius: DS 3005.

[7] Cf. Conc. Vat. I, Const. dogm. Dei Filius: DS 3005.

[8] Cf. Schema Pontificiae Commissionis a Iustitia et Pace, The Church and Human Rights, Vatican City 1975.

[9] Cf. Populorum Progressio, 21.

[10] Cf. GS, 36, 38, 39, 40, 42, 43, 58; AA, 7.

[11] Cf. GS, 38.

[12] Cf. GS, 39.

[13] Cf. LG, 35.

[14] Cf. GS, 38, 39.

[15] Cf. LG, 36.

[16] AA, 5; cf. et 7.

[17] Cf. documentum De iustitia in mundo Synodi Episcoporum 1971, Prooemium, Typis Polyglottis Vaticanis 1971, p. 5.

[18] Cf. AA, 7.

[19] Cf. etiam GS, 22, 78.

[20] GS, 39.

[21] Cf. GS, 13 b.

[22] GS, 58, cf. LG, 9; GS, 42.

[23] Cf. AA, 7; LG, 31, 37; GS, 43.

[24] Cf. fusius GS, 43.

[25] Pauli VI, Epist. Apost. Octogesima Adveniens, n. 50.

[26] Gaudium et Spes, n. 92.

 

top