Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO DE MATRIMONIIS MIXTIS *

 

Matrimonii sacramentum, a Christo Domino tamquam signum coniunctionis suae cum Ecclesia constitutum, ut sacram suam vim plene exerceat ac reapse evadat coniugibus magnum mysterium (cf. Eph 5,32), quo ipsi in intima vitae suae consuetudine significent amorem quo Christus se tradidit pro hominibus, maxime postulat plenam atque perfectam concordiam coniugum praesertim in iis, quae ad religionem pertinent: « nam distrahi solet aut saltem relaxari animorum vinculum, ubi in rebus ultimis et summis, quas homo veneratur, id est in religionis veritatibus et sensibus, dissimilitudo mentium et voluntatum intercedit diversitas ».[1] Quare Ecclesia Catholica gravissimum suum esse munus ducit fidei bonum tum in coniugibus tum in filiis tueri atque custodire. Proinde summa cura vigilantiaque annititur, ut catholici cum catholicis nuptias ineant.

Praeclarum autem huius sedulae vigilantiae testimonium est ecclesiastica de matrimoniis mixtis disciplina, praescriptis Codicis Iuris Canonici sancita, quae duplicis impedimenti formam habet, mixtae scilicet religionis et disparitatis cultus; quorum alterum nuptias vetat catholicorum cum acatholicis baptizatis, salva tamen matrimonii validitate,[2] alterum vero invalidum reddit matrimonium a catholico cum non baptizato contractum.[3]

Huiusmodi Ecclesiae sollicitudinis de tuenda christiani coniugii sanctitate aliud testimonium est ipsa forma iuridica consensus praestandi; de qua licet praeteritis temporibus variae normae exstiterint, nihilominus semper cautum est, ne nuptiae clandestinae permitterentur.

Quam viam persequentes, Pastores omnes edoceant fideles, quod sit religiosum bonum ac pretium huius Sacramenti; graviter eos moneant de difficultatibus periculisque, quae matrimonio cum christiano non catholico et multo magis cum non christiano contrahendo inhaerent; omnibus aptis rationibus efficiant, ut iuvenes coniugium cum parte catholica ineant.

Fatendum tamen est peculiares nostrae aetatis condiciones, quae in vitam socialem ac familiarem brevi temporis spatio tam graves mutationes induxerunt, difficiliorem quam anteactis temporibus observantiam disciplinae canonicae de matrimoniis mixtis reddidisse.

In his rerum adiunctis nunc accidit, ut frequentiora sint catholicorum cum non catholicis commercia, vitae consuetudines et usus, atque adeo facilius inter eos amicitiae necessitudines nectantur, quae quidem, uti experientia constat, crebriores mixtorum matrimoniorum occasiones praebere solent.

Unde pastoralis Ecclesiae sollicitudo hodie etiam magis postulat, ut in matrimoniis quoque mixtis et matrimonii sanctitas secundum doctrinam catholicam et fides coniugis catholici omnino in tuto ponantur, et educatio catholica prolis maxima, qua fieri potest, diligentia et efficacia curetur.

Haec pastoralis cura propterea magis necessaria est, quod, ut notum est, apud acatholicos diversae sententiae inveniuntur tam de essentia matrimonii quam de eius proprietatibus, maxime de indissolubilitate et consequenter de divortio et novis matrimoniis post divortium (civile) ineundis.

Quare Ecclesia suum esse officium censet fideles suos tueri, ne in periculum fidei inducantur aut damna sive spiritualia sive materialia patiantur.

Nupturientes igitur accurate erudiantur de natura, proprietatibus, obligationibus matrimonii et de periculis quae sunt vitanda.

Praeterea in hac re minime est obliviscenda ipsa catholicorum agendi ratio cum fratribus a catholica Ecclesia seiunctis nunc tenenda, prouti a Concilio Œcumenico Vaticano II per Decretum de Œcumenismo sollemniter statuta est. Quod suadere videtur, ut mitigetur rigor vigentis disciplinae de matrimoniis mixtis, non quidem in iis quae ad ius divinum pertinent, sed in quibusdam normis ecclesiastico iure inductis, quibus haud raro seiuncti fratres se offendi arbitrantur. Facile conici licet gravissimam huiusmodi quaestionem nullo modo effugisse Concilium Œcumenicum Vaticanum II, quod idcirco a Summo Pontifice Ioanne XXIII, fel. rec., indictum est, ut hodiernis christiani populi necessitatibus consuleret. Ac revera Concilii Patres varia de hac re vota protulerunt, quae quidem, uti par erat, attento animo sunt considerata.

Itaque, post collata consilia cum sacris Pastoribus quorum interest, omnibus mature perpensis, ac firmis in suo vigore perstantibus duobus impedimentis mixtae religionis et disparitatis cultus — data tamen locorum Ordinariis facultate ab iisdem dispensandi, secundum apostolicas Litteras Pastorale Munus nn. 19 et 20, gravibus exstantibus causis et servatis de iure servandis — et salvo iure Ecclesiarum Orientalium, sequentia, auctoritate Pauli Pp. VI, statuuntur, quae, si experientia comprobata fuerint, in Codicem Iuris Canonici, qui nunc recognoscitur, certa ac definita ratione inserentur.

I) – 1) Prae oculis semper habeatur periculum fidei a coniuge catholico propulsandum esse atque prolis educationem in religione catholica sedulo curandam.[4]

2) Loci Ordinarius vel Parochus partis catholicae gravibus verbis inculcandam curabit obligationem omnino cavendi de futurae prolis baptismo et educatione in religione catholica; cuius obligationis adimpletio firmabitur per eiusdem partis catholicae expressam promissionem seu per cautiones.

3) Pars acatholica, debita cum observantia, sed claro modo certior facienda est de catholica doctrina circa matrimonii dignitatem, maxime autem circa eius praecipuas proprietates, quae sunt unitas et indissolubilitas.

Eidem parti nota fieri debet gravis coniugis catholici obligatio tutandi, servandi, profitendi propriam fidem, in eaque baptizandi et educandi prolem forte nascituram.

Quoniam huiusmodi obligatio in tuto est ponenda, ipse nupturiens acatholicus invitetur, ut sincero apertoque animo promittat se id esse minime impediturum. Si vero pars acatholica putat se hanc promissionem sine laesione propriae conscientiae praestare non posse, Ordinarius casum cum omnibus adiunctis ad Sanctam Sedem referat.

4) Etsi lege ordinaria hae promissiones scripto dandae sunt, tamen Ordinarii est sive generatim sive singulis in casibus decernere, utrum haec promissio partis catholicae aut partis acatholicae aut utriusque scripto danda sit necne, itemque statuere quomodo actis matrimonialibus sit inserenda.

II – Si forte alicubi, ut quandoque in quibusdam regionibus contingit, catholica prolis educatio impeditur, non tam libera coniugum voluntate quam populorum legibus et moribus, quibus nupturientes obtemperare coguntur, loci Ordinarius, omnibus attente perpensis, dispensare ab hoc impedimento poterit, dummodo pars catholica parata sit, pro eo quod scit et potest, omnia facere, ut universa proles nascitura catholice baptizetur et educetur, et constiterit de bona partis acatholicae voluntate.

Quae indulgens, Ecclesia etiam ea spe ducitur fore ut leges civiles, libertati humanae adversantes, veluti eae, quae educationem catholicam prolis vel exercitationem catholicae religionis vetant, aboleantur atque adeo ius naturale hisce in rebus vim suam obtineat.

III – In matrimonis mixtis celebrandis forma canonica est servanda, de qua in can. 1094 agitur, et quidem ad validitatem.

Si vero difficultates exoriuntur, Ordinarius ad Sanctam Sedem casum referat cum eius adiunctis.

IV – Quoad formam liturgicam, derogando cann. 1102 § 2 ac 1109 § 3, conceditur locorum Ordinariis, ut permittant celebrationem matrimoniorum etiam mixtorum, adhibitis sacris ritibus cum suetis benedictionibus et sermone.

V – Quaelibet matrimonii celebratio coram sacerdote catholico et ministro acatholico qui simul suum quisque ritum peragunt, prorsus vitanda est. Tamen nihil obstat, quominus, postquam religiosa caeremonia est absoluta, minister acatholicus nonnulla gratulatoria et hortatoria proferat verba, et quaedam preces una cum acatholicis recitentur. Quae omnia fieri licet approbante Ordinario loci et opportunis cautionibus adhibitis, ad periculum admirationis avertendum.

VI – Ordinarii locorum et parochi sedulo invigilent, ut familiae, e mixtis nuptiis ortae, iuxta datas promissiones sancte vivant, praesertim quod attinet ad prolem catholica doctrina et moribus imbuendam.

VII – Excommunicatio, qua ex can. 2319 § 1, n. 1 plectuntur qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico, abrogatur. Effectus huius abrogationis etiam ad praeteritum valent.

Hae normae statuuntur ea mente et voluntate, quam supra declaravimus: ut hodiernis fidelium necessitatibus satius consulatur, utque mutuae rationes inter catholicos et acatholicos impensiore caritatis sensu afficiantur.

In id igitur toto animo et constanti opera incumbant qui munere funguntur tradendae christifidelibus doctrinae catholicae, maxime parochi.

Qui quidem id praestare studeant, maxima adhibita erga fideles caritate, et salva semper reverentia aliis debita, acatholicis scilicet atque etiam eorum persuasionibus bona fide innixis.

Coniuges autem catholici curent, ut fidei donum in seipsis firment et augeant atque, christianarum virtutum semitas in familiari vita semper sectantes, etiam parti acatholicae ac filiis praeclarum exemplum continenter exhibeant.

Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, d. 18 martii a. 1966.

+ A. Card. Ottaviani,
Pro-Praefectus

+ Petrus Parente,
a Secretis

Haec Instructio, publici iuris iam facta die XVIII martii huius anni, his Actibus inserta nunc promulgatur atque vigere incipiet a die XIX mensis maii a. MCMLXVI, in festo Ascensionis Domini nostri Iesu Christi.


* AAS 58 (1966), 235-239.

[1] Pius XI, Litt. Enc. Casti connubii.

[2] Canones 1060-1064.

[3] Canones 1070-1071.

[4] Cfr. can. 1060.