Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO *

 

Litteris Apostolicis Motu proprio datis die VII Decembris 1965, quibus initium a verbis Integrae servandae Summus Pontifex Paulus D.P. Papa VI huius Sacri Dicasterii nomen commutavit et innovavit ordinem, ut nimirum munere ipsius proprio, Fidei morumque doctrinam tutandi et apte promovendi, pro temporum adiunctis uberiore cum fructu fungatur.

Qua quidem in sollicitudine, ad universae Ecclesiae emolumentum spectante, addecet Episcopos, quippe qui cum Romano Pontifice Capite apostolicum obeunt officium, adlaborare.

Eae vero sunt hodie scientiarum progressiones ut incrementum doctrinae plerumque nonnisi ex multorum collatis laboribus proveniat. Id etiam, experientia teste, solet evenire ut cogitata et placita disciplinae cuiuslibet ubicumque prolata, mire amplificatis temporibus nostris instrumentis communicationis socialis quae vocantur, mox per orbem universum diffundantur. Hoc peculiari titulo verum est de religiosis problematibus quae, nostris hisce temporibus, non intra singuli alicuius templi vel scholae parietes continentur, sed propalam fidelium in dies plurium, immo cultorum quorumque hominum mentibus obversantur: cum scilicet Deus non sine sui testimonio humanum genus relinquat.

Quapropter in re nostra necesse est ut Episcopatus singularum gentium inter se conveniant, itemque omnes cum Apostolica Sede, unde « Sacerdotii unitas exsurgit »: ad quod revera obtinendum optime consultum erit si penes Episcoporum Conferentias quas vocant doctrinalis Commissio editis scriptis invigilet, veri nominis religiosam scientiam foveat, in diiudicandis libris opem Episcopis praebeat.

Porro ita iam apud quasdam Episcopales Conferentias factum esse Sancta Sedes agnoscit et laudat. Illas vero Conferentias in quibus huiusmodi Commissio nondum exstat, haec Sacra Congregatio, Summo Pontifice libentissime approbante, hortatur ut eam quantocius constituant.

In spiritu igitur fraternae catholicae communionis hoc S. Dicasterium exoptat ut prae primis ipsi per se Episcopi, vel singulariter vel in cœtu coadunati, pro munere et iure suo fidei custodiendae satagant utque ea quae censuerint notabile habere momentum relate ad fidei morumque doctrinam, cum eadem S. Congregatione communicent, suggerentes etiam quae remedia, ad errores forte evellendos, expedire in Domino videantur: quibus in rebus praestandis praedictas commissiones praecipue adlaborare opus erit.

Hisce in laboribus explendis non est dubium quin multum possint conferre Universitatum Catholicarum doctores aliique docti viri quos Episcopi socios sibi operae adsciscent.

Illos denique Episcopos, in quorum territorio editoriales domus sitae sunt, haec Sacra Congregatio enixe rogat ut praecipua opera in lucem edita, quae notabilem influxum, sive bonum sive malum late habitura praevidentur ad catholicam doctrinam et annexas opiniones quod attinet, huc transmittere velint.

Datum Romae, die 23 februarii 1967.

+ A. Card. Ottaviani,
Pro-Praefectus
 


* Documenta, 12-13.