SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI FORMULA DEINCEPS ADHIBENDA IN CASIBUS IN QUIBUS IURE PRAESCRIBITUR PROFESSIO FIDEI, LOCO FORMULAE TRIDENTINAE ET IURAMENTI ANTIMODERNISTICI * PROFESSIO FIDEI Ego N. firma fide credo et profíteor omnia et singula quae continentur in Symbolo fídei, videlicet: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrae, visibílium omnium et invisibilium et in unum Dominum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt, qui propter nos hómines et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex María Virgine, et homo factus est; crucifíxus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in Spíritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per Prophetas; et unam sanctam catholicam et apostólicam Ecclesiam. Confíteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectiónem mortuórum, et vitam venturi saeculi. Amen. Firmiter quoque ampléctor et retíneo omnia et singula quae circa doctrinam de fide et moribus ab Ecclesia, sive sollemni iudicio definita sive ordinario magisterio adserta ac declarata sunt, prout ab ipsa proponuntur, praesertim ea quae respiciunt mysterium sanctae Ecclesiae Christi, eiusque Sacramenta et Missae Sacrifícium atque Primatum Romani Pontificis.
* AAS 59 (1967), 1058. |