Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO DE SENSU TRIBUENDO
ADPROBATIONI VERSIONUM
FORMULARUM SACRAMENTALIUM
*

 

« Instauratio liturgica, iuxta Constitutionem Concilii Vaticani II effecta, mutationes quasdam induxit etiam in formulis quae ad ipsam rituum sacramentalium essentiam pertinent. Nova haec verba, sicut et cetera, ad linguas vernaculas ita vertere oportuit ut sensus originarius secundum proprium linguarum ingenium exprimeretur. Exinde ortae sunt nonnullae difficultates quae in lucem nunc prodeunt cum illae versiones a Conferentiis Episcoporum ad adprobationem Apostolicae Sedis mittuntur. Quibus in adiunctis Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei iterum admonet necesse esse ut translatio formularum essentialium in ritibus Sacramentorum fideliter reddat sensum originarium textus typici latini; illudque recolendo notum facit:

Proposita versione formulae sacramentalis in linguam vernaculam rite examinata, Sedes Apostolica cum censet sensum ab Ecclesia intentum per eam apte significari eandem adprobat et confirmat statuens pariter sensum eiusdem secundum mentem Ecclesiae per originalem textum latinum expressum intellegendum esse ».

SS.mus D.nus Noster Paulus Pp. VI in Audientia diei 25 Ianuarii 1974 E.mo Card. Praefecto impertita adprobavit.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Hieronymus Hamer, O.P.,
a Secretis


* AAS 66 (1974), 661.