SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI DECRETUM CIRCA QUASDAM ILLEGITIMAS ORDINATIONES PRESBYTERALES ET EPISCOPALES * Exc.mus et Rev.mus Dominus Petrus Martinus Ngô-dinh-Thuc, Archiepiscopus tit. Bullensium Regiorum, media nocte diei 31 decembris 1975, in pago Palmar de Troya, contra expressam prohibitionem Em.mi et Rev.mi Cardinalis Archiepiscopi Hispalensis, neglecto praescripto can. 955, presbyteros ordinavit; immo die 11 ianuarii 1976, contra normam can. 953, sine mandato pontificio et, quod gravius est, sine provisione canonica quinque episcopos ordinavit; demum, episcopi tali modo ordinati ad ulteriores ordinationes presbyterales et episcopales, etiam aliis in locis, sua vice processerunt. Gravitate delictorum perpensa, haec Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, de speciali mandato SS.mi D. N. Pauli Pp. VI, ea quae sequuntur circa praedictas ordinationes declaranda decrevit: 1) Episcopi qui alios episcopos ordinaverunt, et ipsi episcopi ordinati, praeterquam in sanctiones, de quibus in canonibus 2370 et 2373, 1 et 3, Codicis Iuris Canonici, etiam in excommunicationem ipso facto incurrerunt, Apostolicae Sedi specialissimo modo reservatam, de qua in Decreto Sacrae Congregationis Sancti Officii, diei 9 aprilis 1951 (AAS 48 [1951], 217 s.). Pœna vero, de qua in can. 2370, et presbyteris assistentibus, si qui adfuerint, applicatur. 2) Presbyteri, hoc illegitimo modo ordinati, sunt iuxta canonem 2374 ipso facto a recepto ordine suspensi et, quatenus actum ordinis posuerint, etiam irregulares (can. 985, 7). 3) Denique, quod attinet ad eos qui hoc modo illegitimo ordinationem iam acceperunt, vel qui ab his forte eandem accepturi sint, quidquid est de ordinum validitate, Ecclesia ipsorum ordinationem neque agnoscit neque agnitura est eosque, ad omnes iuris effectus, in eo statu habet, quem ipsi singuli antea habuerint, firmis manentibus, usque ad resipiscentiam, supra memoratis sanctionibus pœnalibus. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 Septembris 1976. + Franciscus Card. Šeper, Praefectus + Fr. Hieronymus Hamer O.P., Archiep. tit. Lorien., a Secretis
* AAS 68 (1976), 623. |