SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI DECLARATIO CIRCA QUAESTIONEM ADMISSIONIS MULIERUM AD SACERDOTIUM MINISTERIALE * Proœmium: pars mulieribus habenda in nostri temporis societate et Ecclesia Inter insigniores aetatis nostrae notas, Ioannes Papa XXIII, fel. rec., in encyclicis Litteris suis Pacem in Terris, die 11 aprilis anno 1963 datis, eam assignavit quod... mulieres in re publica intersunt..., quod fortasse celerius apud populos fit christianam fidem profitentes, et tardius quidem, sed late, apud Gentes aliarum memoriarum heredes alioque vitae cultu imbutas,[1] Concilium vero Vaticanum II, in sua Constitutione pastorali, quae a verbis incipit Gaudium et Spes, enumerans hos discriminandi modos in iuribus personae fundamentalibus, qui superandi et removendi sunt, utpote Dei proposito contrarii, congruenter primum eum enuntiat, qui a sexu petatur.[2] Aequabilitas vero personarum, quae inde oritur, ad talem hominum societatem aedificandam tendit, quae non sit plane uniformis, sed harmonice componatur et una fiat, dummodo viri ac mulieres suas ipsorum proprias dotes et dynamicam vim in eam conferant, ut nuper exposuit Paulus Papa VI.[3] In Ecclesiae ipsius vita decursu saeculorum, ut historia testatur, fuerunt mulieres, quae summa efficacitate adlaboraverunt, opera insignia perficientes. Meminisse satis sit earum, quae magnas Familias religiosas fundaverunt, ut sancta Clara Assisiensis, sancta Teresia Abulensis, meminisse eiusdem Teresiae atque Catharinae Senensis, quae scripta posteris tradiderunt tanta doctrina spiritali referta, ut eas Paulus Papa VI albo Ecclesiae doctorum inscripserit. Neque oblivioni dandae sunt innumerabiles illae mulieres, quae seipsas Domino consecraverunt, ut caritatem exercerent vel operi missionali se devoverent, sed nec christianae illae matresfamilias, quae ad suos permagnam vim habuerunt et praecipue in filios fidem transfuderunt. Temporibus autem nostris, multo maiora vindicantur: Cum... nostris diebus mulieres magis magisque partes activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.[4] Haec a Concilio Vaticano iussa impulsum excitarunt, qui iam fructus suos edit: quae tamen varia experimenta maturitatem adhuc exspectant. Numerosissimae vero iam sunt hodie, ut etiam Paulus VI dixit,[5] christianae illae communitates, quae apostolica navitate mulierum fruantur; quin etiam quaedam ex illis mulieribus vocantur in partem consiliorum in ambitu tam diœcesano quam parœciali ad res pastorales investigandas institutorum. Apostolica quoque Sedes iam in quibusdam suae Curiae laboris cœtibus partem mulieribus attribuit. Porro iam ab aliquot annis, quaedam christianae communitates, ex iis quae saeculo decimo sexto vel posterioribus temporibus ab Apostolica Sede Romana separatae sunt, mulieres admiserunt ad pastorale munus non aliter ac viros: quo novo incepto moti harum communitatum sodales vel etiam aliae huiusmodi communitates postulationes et scripta, ut mulieribus latior pateat haec admissio, nunc repetunt, contradicentibus vero aliis. Huius ergo negotii œcumenicum momentum patet, de quo Ecclesia catholica suam mentem aperire debet, eo vel magis quod publicae opiniones late in variis circulis sparsae quaestionem moverunt, num etiam catholica Ecclesia suam disciplinam mutare posset, ut mulieres ad sacerdotalem ordinationem admitteret. Nonnulli immo ex catholicis theologis eandem controversiam aperte agitarunt, pervestigationes incitantes non tantum in sacris Bibliis, in Patrum scriptis, in historia ecclesiastica, sed etiam in evolvendis institutorum et morum historiis, vel in psychologicis et sociologicis scientiis. Ex quo factum est, ut pleraque argumenta, quae conferre possent ad hanc gravem quaestionem solvendam, acri iudicio expensa sint. Cum vero agatur de tali controversia, quam, saltem uti nunc se offert, traditio scholarum theologicarum vix attigerit, fieri potest, ut in ea nunc evolvenda rationes quaedam necessariae ab iis, qui argumentantur, neglegantur. Quamobrem Sacra haec Congregatio pro Doctrina Fidei, mandatum exsequens a Beatissimo Patre acceptum eiusque subsequens verba, quae in suis die 30 Novembris anno 1975 datis litteris scripsit,[6] censet nunc resumendum: Ecclesiam, quae Domini exemplo fidelis manere intendit, auctoritatem sibi non agnoscere admittendi mulieres ad sacerdotalem ordinationem; atque aestimat oportere, pro praesentibus adiunctis, ut in luce clariore ponat hanc doctrinam, quae dolenter forsitan a quibusdam percipiatur, unde tamen oriens bonum paulatim discernetur, quippe quae conferre possit ad respectiva viri ac mulieris munera altius investiganda. I. Traditio perpetuo ab Ecclesia servata Numquam Ecclesia catholica sensit presbyteralem vel episcopalem ordinationem mulieribus valide conferri posse. Fuerunt quidem primis saeculis nonnullae sectae haereticae, praesertim gnosticae, quae mulieribus sacerdotale ministerium committere aggressae sunt: quod statim Patres animadversum vituperaverunt, utpote quod novum atque in Ecclesia minime accipiendum iudicarent.[7] Sane in eorundem Patrum scriptis haud dissimulanda percipitur contagio praeiudicatarum opinionum circa muliebrem sexum non aequarum, quae tamen fere nihil in eorum pastoralem actuositatem et etiam minus in eorum spiritalem directionem influxerunt. At praetermissis hisce commentationibus, illius temporis ingenio afflante concitatis, aperte legitur, praecipue in monumentis iuris ecclesiastici, quae Antiochena et Aegyptiaca traditio servavit, ob eam propriam praecipue causam solos viros ad ordinem ministeriumque vere sacerdotale vocari, quia Ecclesia fideliter servare intendit exemplar illud sacerdotalis ministerii, quod Dominus Iesus Christus voluit quodque Apostoli accurate custodierunt.[8] Idem animi iudicium aetatis mediae theologos movit,[9] etsi scholastici doctores, cum fidei veritates argumentis ratione conceptis illustrare satagerent, de illa quaestione argumenta saepe hauriebant, quae hodie docti difficile accipiant, immo iure improbent. Ex eo tempore usque ad nostram aetatem non iam videtur haec quaestio mota fuisse, quia sine controversia et universaliter accepta erat consuetudo, veluti iure possessionis gaudens. Ecclesiae ergo hac de re traditio per saecula tam firma fuit, ut magisterium numquam necesse habuerit edisserere principium, cui nulla labes inferebatur, seu legem defendere, quae nullo infitiante vigebat. At quotiescumque traditio illa, occasione data, manifestabatur, ea testimonio erat Ecclesiam in id intentam esse, ut ad exemplar sibi a Domino traditum se conformaret. Eandem traditionem religiose custodierunt Orientales Ecclesiae, quarum unanimis hac de re consensus eo magis conspicuus est, quod de multis aliis rebus varium esse suum cuiusque ius libenter accipiant; atque etiam hodie quidquam commune habere recusant cum iis postulationibus, quibus mulierum sacerdotalis ordinatio intenditur. II. Quomodo Christus se gesserit Christus Iesus nullam mulierem inter Duodecim adscivit. Si ita se gessit, id non propterea evenit, quod sui temporis moribus cedebat nam ipsius cum mulieribus agendi ratio modo civium suorum prorsus dissimilis erat, et ab eorum observantia ille voluntarie audacterque se removebat. Sic nempe palam cum Samaritana muliere colloquitur, ideoque mirationem ipsis discipulis movet (cfr. Io 4,27); legalis immunditiae mulieris, quae sanguinis fluxum patiebatur, nullam rationem habet (cfr. Mt 9,20-22); a peccatrice muliere in domo Simonis pharisaei se tangi patitur (cfr. Lc 7,37 et ss.); mulierem in adulterio deprehensam absolvens, docere intendit haud severius agendum esse in mulierum quam in virorum culpas (cfr. Io 8,11); a lege Moysis se distineri non dubitans, aequalia asseverat viri ac mulieris quoad vinculum matrimonii iura et officia (cfr. Mc 10,2-11; Mt 19,3-9). Cum vero iter faciens Iesus evangelizaret regnum Dei, sibi comites adiunxit non tantum Duodecim, sed etiam mulieres, inter quas erat Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis (Lc 8,2-3). Quamvis secundum mentis habitum Hebraeum haud magni valoris esset, teste iure Iudaico, mulieris testimonium, tamen primae Dominum a mortuis suscitatum viderunt mulieres, et ille iis officium commisit primum paschale nuntium Apostolis ipsis afferendi (cfr. Mt 28,7-10; Lc 24,9-10; Io 20,1-18), qui praepararentur, ut publici Resurrectionis testes postea fierent. Haec vero omnia — id fatendum est — non quidem talem evidentiam afferunt, ut cuique proxime perspicua sint, quod quidem mirandum non est, siquidem quaestiones, quas movet Verbum Dei, altiores sunt quam ut responsa pateant; nam ad intellegendum tam Iesu missionis, quam Scripturae ipsius ultimum sensum, non satis est mere historicam textuum enarrationem instruere. Hac tamen in re agnoscendus est velut fascis colligatus factorum, quae in idem indicandum vergunt, magisque admirationem movent quod Iesus munus Apostolicum[10] mulieribus non concredidit. Ipsa Mater eius, Filii mysterio tam arcte sociata, cuius partes eximiae in Lucae et Ioannis Evangeliis extolluntur, apostolico non est affecta ministerio. Quod Patres induxit, ut Mariam in exemplum proponerent Christi hac in re voluntatis: eandemque doctrinam, saeculo ineunte XIII, adhuc confirmavit Innocentius Pp. III, scribens: Licet beatissima Virgo Maria dignior et excellentior fuerit Apostolis universis, non tamen illi, sed istis Dominus claves regni caelorum commisit.[11] III. Apostoli quomodo se gesserint Hunc Christi modum cum mulieribus agendi Apostolica communitas fideliter observavit. Etsi B. Maria insignem locum obtinebat inter illos paucos, qui in Cenaculum post Domini ascensionem congregabantur (cfr. Act 1,14), non tamen ipsa in Collegium duodecim Apostolorum est cooptata, cum de electione ageretur, cuius exitus fuit designatio Matthiae; duo enim discipuli propositi erant, de quorum nominibus Evangelia ne mentionem quidem faciunt. Die autem Pentecostes, Spiritu Sancto repleti sunt omnes, viri ac mulieres (cfr. Act 2,1; 1,14), attamen nonnisi Petrus cum undecim levavit vocem suam, ut nuntiaret in Iesu adimpletas esse prophetias (Act 2,14). Illis vero atque Paulo, quando terminos orbis Iudaeorum transierunt, necesse fuit, ut Evangelium et vitam christianam hominibus Graeco et Romano cultu atque humanitate imbutis praedicarent, Mosaicae Legis observantias solvere, et quidem interdum cum dolore. Potuissent ergo, nisi iis persuasum esset in hoc fidem Christo servandam esse, libenter sibi proponere, ut mulieribus ordinem conferrent. Apud illius aetatis Graecos plura quorundam deorum sacrificia exstabant, quae per mulieres confici solerent. Graeci enim a Iudaeorum opinionibus aberant: etsi eorum philosophi mulierem viro inferiorem esse profitebantur, fiebant inter eos ad promovendam aliquo modo mulierum dignitatem concitationes, quas historiarum scriptores notatu dignas aestimant, quaeque imperatorum temporibus creverunt. Revera ex libro Actuum Apostolorum atque Epistulis beati Pauli constat mulieres quasdam cum Apostolo in Evangelio laborasse (cfr. Rom 16,3-12; Phil 4,3); et ille gratus singularum nomina enumerat inter salutationes, quibus Epistulas suas concludit; ad conversiones promovendas partes haud parvas habuerunt quaedam ex illis mulieribus, ut Priscilla, Lydia, aliaeque; prae ceteris vero Priscilla, nam Priscilla et Aquila assumpserunt Apollo et diligentius exposuerunt ei viam Dei (cf. Act 18,26); Phœbe etiam, quae erat ministra Ecclesiae quae est Cenchris (Rom 16,1). Ex his omnibus manifeste constat mores Ecclesiae Apostolorum longe a Iudaeorum moribus recessisse; attamen numquam mulieribus illis ordinationem conferre cogitaverunt. In Pauli Epistulis, probati exegetae animadverterunt varios esse dicendi modos ab Apostolo usurpatos; scribens enim adiutores meos (Rom 16,3; Phil 4,2-3), nominat indistincte viros et mulieres, qui quocumque titulo eum in Evangelio adiuvant; nomen vero Dei adiutores (1 Cor 3,9; cf. 1 Thess 3,2) reservat Apollo, Timotheo sibique Paulo, utpote qui directe ad apostolicum ministerium et verbi Dei praedicationem segregati sint. Mulierum tamen quamvis insigne fuisset die Resurrectionis munus, cooperatio ad id a Paulo non extensa est, ut illo publico munere sollemniter praeconium nuntiandi fungerentur, quod unius missionis apostolicae proprium est. IV. Quae Christus et Apostoli fecerunt, norma sunt perpetua Etsi hic Christi et Apostolorum modus se gerendi a tota per saecula usque ad nos firma traditione ut norma habitus est, quaestio tamen oritur, num hodie aliter se gerere Ecclesiae liceat. Sunt qui affirmative respondeant, pluribus rationibus fulti, quas pervestigare oportet. Asseverant praesertim Iesum et Apostolos sic egisse, quia mores illius temporis regionisque necessario observabant, nec aliam causam fuisse, cur Christus ministerium neque mulieribus neque ipsi Matri suae committeret, nisi quod aliter agere prohiberent eiusdem temporis adiuncta. Nemo tamen probavit, ac reapse probari non potest, eiusmodi agendi modum solum a rationibus socialibus et cultus humani propriis esse profectum. Revera, cum Evangelia supra examinaremus, Iesum contra conspeximus ab opinionibus suorum coaetaneorum se longe distraxisse, ea auferendo discrimina, quibus mulieres a viris separabantur. Asseverari ergo non potest Iesum opportunitatis tantum rationem habuisse, cum mulieres in apostolicum cœtum non adnumeraret. Eo minus Apostoli ad hunc morem observandum societatis cultusque adiunctis coacti sunt apud Graecos, quod illi haec discrimina ignorabant. Praeterea obiciunt, inter ea, quae Paulus de mulieribus praescripsit, nonnulla esse, quae nostris temporibus caduca censeantur, atque partes aliquas eius doctrinae difficultates movere. At contra animadvertendum est fere omnia praecepta illa, ut veri simile esse videtur, ab aetatis moribus petita, ad disciplinae nonnisi minoris momenti usus spectare, cuiusmodi est obligatio facta mulieribus caput velandi (cfr. 1 Cor 11,2-16); quae praescripta iam non urgent. Cum vero Paulus, ut mulieres in ecclesia taceant statuit, non permittens eas loqui (1 Cor 14,34-35; cf. 1 Tim 2,12), haec interdictio diversae est indolis eiusque significationem exegetae illustrant, nempe apostolum mulieribus non adimere ius, quod aliunde agnoscit, in ecclesia prophetandi (cfr. 1 Cor 11,5), sed solum prohibere, ne publicum docendi munus gerant in cœtu christiano. Haec interdictio secundum Paulum cum consilio divino de creatione conectitur (cfr. 1 Cor 11,7; Gen 2,18-24), nec facile cultui moribusque adscribenda est. Praeterea in mentem revocare iuvat Paulum eum fuisse, qui in Novi Testamenti scriptis, de primi iuris virorum et mulierum aequalitate, utpote Dei filiorum in Christo (cfr. Gal 3,28), maxima cum firmitate diceret. Nihil denique est, cur Paulus accusetur infensorum praeiudiciorum in mulieres, quibus ex contrario eum fiduciam significasse quasque ad laborandum secum vocasse constet. Ad haec vero de apostolicae aetatis adiunctis obiecta addunt, qui legitimam futuram esse huiusmodi disciplinae mutationem contendunt, considerandum esse, quomodo Ecclesia sacramentorum disciplinam moderetur. Equidem animadvertitur, nostris praecipue temporibus, quam conscia sit Ecclesia se in sacramenta quamvis a Christo instituta, potestate quadam pollere, cuius decursu temporum usa est, ut eorum signum distinctius designaret, atque ea ministrandi condiciones determinaret; quod patet ex recentibus Summorum Pontificum Pii XII Paulique VI decretis.[12] Attamen sedulo advertendum est hanc potestatem, quamvis veram, certis finibus circumscriptam esse. De hoc monuit Pius Papa XII scribens: Ecclesiae nulla competit potestas in substantiam Sacramentorum, id est in ea quae, testibus divinae revelationis fontibus, ipse Christus Dominus in signo Sacramenti servanda statuit.[13] Quae iam docuit Tridentina Synodus declarans: Hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate, magis expedire iudicaret.[14] Praeterea haud praetermittendum est sacramentalia signa non, quasi ex pacto convenerit, selecta esse: non solum sub multiplici respectu, signa sunt reapse naturalia, utpote quae gestuum, rerumque vim significandi naturaliter inditam assumant, sed praecipue ordinantur ad annectendos illi summo, qui praecesserit, salutis eventui posterioris aetatis homines, eosque uberi sacrorum Bibliorum vi educandos et arte symbolica docendos, qualem gratiam significent atque efficiant. Sic Sacramentum Eucharistiae non est mere fraternum convivium, sed simul memoriale praesens et actuale denuo faciens Christi sacrificium, nec non eius ab Ecclesia facta oblatio; sic ministeriale sacerdotium non est tantum pastorale munus, sed continuationem infert eorum munerum, quae Apostolis Christus concredidit, potestatumque, quae ad ea munera pertinent. Aptatio ergo ad tempora civilisque cultus formas ad id extendi nequit, ut solvatur quoad substantiam hoc sacramentale vinculum cum iis eventibus, qui christianam religionem fundaverunt, et cum Christo ipso. His in rebus, ad extremum est Ecclesiae, per suum Magisterium pronuntiantis, decernere quaenam partes sint immutabiles, quae vero partes mutationi sint obnoxiae. Ideo Ecclesia certas mutationes haud sibi admittendas esse censet, quia conscia est se Christi modo agendi obstrictam esse: tunc multum abest, ut moveatur antiquitatis fallaci studio, sed revera Domino suo servat fidem, cuius sola luce vera ratio eius iudicii intellegi potest. Ecclesia autem sententiam suam dicit, innixa in Domini promisso nec non in Spiritus Sancti praesentia, atque eo consilio, quo luculentius annuntietur Christi mysterium maioreque sedulitate custodiantur et ostendantur integrae eius divitiae. Ecclesiae ergo praxis vim normae habet. In eo autem quod solum viris ordinatio sacerdotalis confertur, subest traditio continua per totam Ecclesiae historiam, universalis tam in Oriente quam in Occidente, intenta ad pravos usus statim coërcendos; quae norma, exemplo Christi innixa, ideo observata est, et observatur, quia putatur conformis esse proposito Dei circa Ecclesiam suam. V. Ministeriale sacerdotium mysterii Christi luce contemplandum est Postquam haec Ecclesiae norma huiusque fundamentum in mentem revocata sunt, utile et opportunum videtur eandem normam illustrare ostendendo eius, quam theologica cogitatio dignoscit, convenientiam: quod enim nonnisi viri ad ordinationem sacerdotalem accipiendam vocati sunt, hoc arcte convenit cum Sacramenti genuina indole eiusque specifica ad Christi mysterium relatione. Tunc vero non intenditur, ut argumentum demonstrativum afferatur, sed ut doctrina per analogiam fidei illustretur. Constans Ecclesiae doctrina est, quam denuo fusiusque declaravit Concilium Vaticanum II, revocavit etiam Synodus Episcoporum anno 1971 habita, iteravit denique Sacra haec Congregatio pro Doctrina Fidei in sua die 24 Iunii anno 1973 data Declaratione, Episcopum vel Presbyterum, suo quemque munere fungentem, in persona propria non agere, sed Christum repraesentare, qui per eum agit: sacerdos vice Christi vere fungitur, ut scripsit iam saeculo III S. Cyprianus.[15] Christum ipsum repraesentare posse, hoc Paulus proprium esse affirmavit apostolici sui muneris (cfr. 2 Cor 5,20; Gal 4,14). Quae Christi repraesentatio tunc altissimam sui significationem ac peculiarem prorsus modum assequitur, cum eucharistica celebratur synaxis, fons et centrum Ecclesiae unitatis, convivium sacrificale, quo populus Dei sacrificio Christi coniungitur: sacerdos, qui solus potestatem habet id perficiendi, agit non tantum virtute, quae ei a Christo confertur, sed in persona Christi,[16] huius partes sustinens, ita ut ipsam eius imaginem gerat, cum verba consecrationis enuntiat.[17] Christianum ergo sacerdotium est sacramentalis indolis, sacerdos est signum, cuius quidem supernaturalis efficacitas ordinatione accepta obtinetur, at signum, quod percipi oportet,[18] cuiusque significationem fideles facile dignoscant. Tota enim sacramentorum œconomia in signis naturalibus fundatur, quae vim significandi habent cum hominum animo concinentem: signa sacramentalia, ut ait S. Thomas, ex naturali similitudine repraesentant.[19] Eadem autem naturalis similitudo exigitur circa personas, quae circa res: cum enim repraesentare oportet sacramentaliter Christi agendi modum in Eucharistia, non haberetur haec naturalis similitudo, quae inter Christum eiusque ministrum postulatur, nisi partes a viro agerentur: secus difficile in eodem ministro imago Christi perspiceretur; siquidem Christus ipse fuit et permanet vir. Sine dubio totius generis humani mulierum aeque ac virorum primogenitus est Christus: unitatem peccato fractam ita reparavit, ut iam non sit Iudaeus neque Graecus, non sit servus neque liber, non masculus et femina: omnes enim unus sunt in Christo Iesu (cf. Gal 3,28). Attamen Verbum incarnatum est secundum sexum virilem; quae quidem res in facto innititur, quod, nedum excellentiam quandam viri super mulierem importet, ab œconomia salutis seiungi non potest: etenim id cum universo consilio Dei consonat — sicut a Deo est revelatum — cuius nucleus est Fœderis mysterium. Salus enim, quae hominibus a Deo offertur, seu unio cum eo, ad quam vocantur, Fœdus nempe, describebatur iam in Vetere Testamento, apud Prophetas, praecipue sub figura nuptialis mysterii: populum electum fieri Dei sponsam ardenter dilectam; cuius dilectionis familiaritatem intimam traditio cum Iudaea tum christiana pervidit, quae iterum iterumque Cantica Canticorum perlegebat; sponsum vero fidelem mansurum esse, etiam quoties sponsa amorem eius deciperet, id est quoties Israel Deo infidelis esset (cf. Os 1-3; Ier 2). At ubi venit plenitudo temporis (Gal 4,4), Verbum, Dei Filius, ideo caro factum est, ut iniret et sanciret novum et aeternum Testamentum in sanguine suo, qui pro multis effunderetur in remissionem peccatorum: cuius mors filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum; cuius e latere transfixo Ecclesia nascitur, sicut Eva e latere Adam est nata. Tunc plenum et sempiternum efficitur hoc nuptiarum mysterium, quod nuntiaverunt atque cecinerunt scripta Veteris Testamenti: Christus est sponsus; Ecclesia est eius sponsa, quam ideo diligit, quod eam acquisivit sanguine suo, ut eam exhiberet sibi gloriosam, sanctam et immaculatam, neque ab ea iam separari potest. Argumentum nempe nuptiarum evolvitur inde ab Epistulis sancti Pauli (cf. 2 Cor 11,2; Eph 5,22-23) usque ad beati Ioannis scripta (praecipue Io 3,29; Apoc 19,7 et 9); innuitur vero etiam in synopticis Evangeliis, nam quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare amici eius (cf. Mc 2,19); simile factum est Regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Mt 22,1-14). Sermone illo Sacrae Scripturae, symbolis intertexto, quo vir et mulier in intima sua identitate exprimuntur et attinguntur, revelatum est nobis mysterium Dei et Christi, quod ex se pervestigari non potest. Numquam ergo praetermittendum est Christum virum esse. Ideo, ne momentum huiusmodi symbolismi neglegatur in œconomia Revelationis, tenendum est in iis actionibus, quae ordinationis characterem postulant et in quibus repraesentatur Christus ipse, auctor Fœderis, sponsus et caput Ecclesiae, suo salutis officio fungens, quod praeclarissimo modo in Eucharistia fieri contingit, partes eius — haec est enim primigenia significatio verbi « personae » — viro agendas esse. Hoc vero in viro nequaquam oritur ab aliqua excellentia, quatenus est persona, in ordine valorum, sed solum a diversitate, quae, in ordine munerum et servitii rationum, in factis innititur. Num dici potest, cum Christus sit nunc in caelesti condicione, iam nihil interesse, utrum a viro an a muliere repraesentetur, quia in resurrectione neque nubent neque nubentur (Mt 22,30)? Haec autem verba non significant viri ac mulieris distinctionem in aeterna gloria aboleri, cum identitatem personae propriam determinent. Quod de Christo dicendum est sicut de nobis. Plane enim compertum est sexus diversitatem in natura humana magnum influxum exercere, utique profundiorem quam exempli causa gentium diversitates; hae enim non tam intime humanam personam afficiunt quam sexus diversitas, quae directe ordinatur cum ad personarum communionem, tum ad humanam generationem, atque in revelatione biblica ascribitur primordiali Dei voluntati: masculum et feminam creavit eos (Gen 1,27). Attamen, instabunt aliqui forsan dicentes sacerdotem, maxime cum liturgicis et sacramentalibus actionibus praesideat, pariter Ecclesiam repraesentare, utpote cuius nomine agat, intendens « facere id quod facit Ecclesia ». Eo nempe sensu aetatis mediae theologi tradebant ministrum etiam agere « in persona Ecclesiae », id est nomine totius Ecclesiae et ad eam repraesentandam. Re quidem vera, qualiscumque est, ad fideles quod attinet, participatio actionis liturgicae, totius tamen Ecclesiae nomine reapse celebrat sacerdos, quippe qui omnium nomine oret et in missa totius Ecclesiae sacrificium offerat: Ecclesia in novo Paschate Christum Dominum per sacerdotes sub signis visibilibus immolat.[20] Cum ergo Ecclesiam quoque ipsam sacerdos repraesentet, num cogitari licet hanc congruenter cum supra descripta ratione signi a muliere posse repraesentari? Fatendum sane est sacerdotem reapse Ecclesiam repraesentare, quae est Corpus Christi; at hoc ideo, quia in primis Christum ipsum repraesentat, qui est caput et pastor Ecclesiae, quibus verbis Concilium Vaticanum II utitur, accuratius enuntians et complens locutionem in persona Christi.[21] Hoc munere fungens, sacerdos christianae synaxi praesidet atque eucharisticum sacrificium celebrat, in quo Ecclesia tota offert ipsaque offertur.[22] Quicumque praedictis rationibus obsequi voluerit, melius intelleget, quam iustis de causis Ecclesia hoc modo se gesserit; ex iis denique controversiis, quae nostra aetate ortae sunt, utrum mulieres ordinationem recipere valeant necne, christiani incitari se sentiant, ut mysterium Ecclesiae perscrutentur, naturam et significationem episcopatus et presbyteratus pressius investigent, item genuinum insignemque discernant locum sacerdotis in baptizatorum communitate, cuius membrum quidem est, a qua tamen secernitur, quia in iis actionibus, in quibus ordinationis character requiritur, sacerdos, cum illa efficacia, quae sacramentorum est propria, imago est ac signum ipsius Christi, qui convocat, absolvit, Fœderis sacrificium conficit. VI. Ministeriale sacerdotium Ecclesiae mysterio illustratum In memoriam vero opportune redigendum est quaestiones, quae oriantur e sacramentorum theologia et praesertim e sacerdotio ministeriali, de quo nunc agitur, solvi non posse nisi Revelationis luce affulgente. In iis enim solvendis humanae scientiae, quamvis magni sit aestimanda, quam in proprio ambitu conferant, cognitio, sufficere non possunt, quippe quae non apprehendant res fidei, in quibus, quod proprie supernaturale est, istarum scientiarum competentis iudicii non sunt. Sic advertendum est, quantum Ecclesia a ceteris societatibus differat, natura et structura sua plane singularis. In Ecclesia enim pastorale munus cum ordinis sacramento pro more conectitur; non est ergo mere regimen, quod conferri possit iis potestatis formis, quae in rebus publicis inveniuntur. Non confertur spontaneo hominum delectu, etsi quidem forte per modum electionis designatur, qui munus accipiat: nonnisi enim per Apostolorum successorum manus impositionem et orationem electio ut a Deo facta confirmatur atque Spiritus Sanctus, qui in ordinatione datur, aliquem participem reddit regiminis Christi, supremi pastoris (cf. Act 20,28). Quod munus est opus servitutis et amoris: Si diligis me, pasce oves meas (cf. Io 21,15-17). Quapropter non patet, quomodo proponi possit mulierum ad sacerdotium accessus ob eam, quae hominibus agnoscitur, iurium aequabilitatem, quaeque etiam christianos contingit. Ad quod probandum, nonnumquam ut argumento utuntur verbis supra allatis Epistulae ad Galatas (3,28), quibus declaratur nullam esse iam in Christo distinctionem viri et mulieris. His tamen verbis non agitur de ministeriis Ecclesiae, sed tantum asseritur omnes aequaliter vocari, ut adoptionem filiorum Dei accipiant. Praeterea ac potissimum, in ipsam ministerialis sacerdotii naturam vehementer erraret, qui illud inter humana iura ascriberet, cum baptismus nemini ullum ius conferat ad publicum ministerium in Ecclesia adipiscendum. Sacerdotium enim alicui confertur, non ut ei honori sit vel commodo, sed ut Deo et Ecclesiae serviat; immo respondet vocationi peculiari et omnino gratuitae: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos (Io 15,16; cf. Heb 5,4). Dicunt interdum, vel in libris seu ephemeridibus passim scribunt, esse mulieres, quae in animo vocationem ad sacerdotium percipiant. Huiusmodi proclivitas, quamvis generosa et intellectu sit facilis, ad genuinam vocationem non sufficit: haec enim redigi nequit ad meram mentis inclinationem, quae subiectiva tantum maneret. Cum enim sacerdotium peculiare ministerium sit, cuius Ecclesia officium et custodiam accepit, pro vocatione ad illud Ecclesiae auctoritas atque fides adeo expetenda est, ut eius sit pars constitutiva, nam Christus elegit quos voluit ipse (Mc 3,13). Rursus universalis est vocatio omnium baptizatorum ad regale sacerdotium exercendum, suam Deo offerendo vitam, atque testimonium reddendo in laudem Dei. Mulieres, quae ministeriale sacerdotium se ambire profitentur, serviendi Christo Ecclesiaeque desiderio sane impelluntur. Nec mirum est quod, simul ac ipsae consciae fiunt olim discrimina se passas esse in civitate, ad id adducuntur, ut ipsum ministeriale sacerdotium sibi exoptent. Praetermittendum tamen non est sacerdotalem ordinem in humanae personae iuribus non contineri, sed e mysterii Christi et Ecclesiae œconomia pendere. Presbyteri munus ambiri non potest quasi provectionem secum ferat in excelsiorem societatis dignitatem; nullus enim mere humanus sive societatis sive personae progressus ex sese capax est ad illud aditum praebendi, quippe cuius status omnino diversus sit. Restat ergo, ut profundius meditemur inter maxima christianae professionis asserta genuinam illam baptizatorum aequabilitatem, quae ideo non est uniformitas, quia Ecclesia est corpus varietate membrorum distinctum, in quo suum cuique membro munus assignatur. Munera ergo distinguenda, non permiscenda sunt, nulli alterius in alterum exsuperantiae favent, aemulationis nomen non praebent. Unum charisma melius, quod quis aemulari potest ac debet, est caritas (cf. 1 Cor 12-13). Maiores in Regno caelorum non sunt ministri, sed sancti. Exoptat sancta Mater Ecclesia, ut christianae mulieres sibi plene consciae fiant, quanta sit ipsarum missio: partes earum hodie maximae sunt, ut simul et instauretur atque humanior fiat societas et fideles veram Ecclesiae imaginem agnoscant. Declarationem hanc Summus Pontifex Paulus divina Providentia Pp. VI in Audientia concessa infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, die 15 octobris a. 1976, ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit. Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 15 mensis octobris 1976, in festo Sanctae Teresiae Abulensis. + Franciscus Card. Šeper, Praefectus + Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Lorien., a Secretis
* AAS 69 (1977), 98-116. [1] AAS 55 (1963), 267-268. [2] Cfr. Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 7 decembris 1965, n. 29, AAS 58 (1966), 1048-1049. [3] Cfr. Paulus VI, Allocutio ad membra Commissione a studiis de muneribus mulieris in Societate et in Ecclesia itemque ad Membra Consilii praepositi anno internationali «de muliere» celebrando, 18 aprilis 1975, AAS 67 (1975), 265. [4] Concilium Vaticanum II, Decl. Apostolicam actuositatem, 18 novembris 1965, n. 9, AAS 58 (1966), 846. [5] Cfr. Paulus VI, Allocutio ad membra Commissionis a studiis de muneribus mulieris in Societate et in Ecclesia itemque ad Membra Consilii praepositi anno internationali «de muliere» celebrando, 18 aprilis 1975, AAS 67 (1975), 266. [6] Cfr. AAS 68 (1976), 599-600; Cfr. ibid., 600-601. [7] S. Irenaeus, Adversus haereses, 1,13,2: PG 7,580-581, Ed. Harvey, 1,114-122; Tertulliano, De praescriptione haereticorum 41,5: CCL 1,221; Firmilianus Caesariensis, in S. Cypriani Epistula 75: CSEL 3,817-818; Origenes, Fragmenta in 1 Cor 74, in Journal of theological studies 10 (1909), 41-42; S. Epiphanius, Panarion 49,2-3; 78,23; 79,2-4; t.2, GCS 31,243-244, t. 3, GCS 37,473,477-479. [8] Didascalia Apostolorum, c. 15, ed. R. H. Connolly, 133 et 142; Constitutiones Apostolicae, lib. 3, c.6, nn. 1-2; c. 9, nn. 3-4: Cd. F.X. Funk, 191, 201; S. Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 2,2: PG 48, 633. [9] S. Bonaventura, In IV Sententiarum, Dist. 25, art. 2, q. 1: ed. Quaracchi, t. 4, 649; Righardus de Mediavilla (Middletown), In IV Sententiarum, Dist. 25, art. 4, n. 1, ed. Venetiis 1499, f. 177r; Ioannes Duns Scotus, In IV Sententiarum, Dist. 25; Opus Oxoniense, ed. Vivès, 1.19, 140; Reportata Parisiensia, t. 24, 369-371; Durandus a Sancto Porciano, In IV Sententiarum, Dist. 25, q. 2, ed. Venetiis 1571, f.364v. [10] Obiciunt quidam Iesum ideo duodecim viros elegisse, ut signum allegoricum compleret, quippe qui in figura significare hos duodecim eorum personam acturos qui duodecim tribus Israel genuerant (cfr. Mt 19,28; Lc 22,30). At in textibus ad id allatis nil asseritur nisi Duodecim in iudicio eschatologico partem habituros. Genuina ratio, cur Duodecim electi sint, intellegitur potius ex toto illorum munere, ad quod vocati sunt (cfr. Mc 3,14), ut scilicet Christum in populo repraesentarent eiusque opus continuarent. [11] Innocentius III, Epist. 11 decembris 1210 ad episcopos Palentin. et Burgen, in Corpore Iuris, Decretalia, lib. 5, tit. 38, De paenitentia, c. 10 Nova: ed. A. Friedberg, t. 2, col. 886-887; cfr. Glossa in Decretalia, lib. 1, tit. 33, c. 12 Dilecta, V Iurisdictioni. Cfr. S. Thomas de Aquino, Summa theologiae, III pars, q. 27, art. 5, ad 3um; Pseudo-Albertus Magnus, Mariale, q. 42: ed. Borgnet 37, 81. [12] Pius XII, Const. apost. Sacramentum ordinis, 30 novembris 1947, AAS 40 (1948), 5-7; Paulus VI, Const. apost. Divinae consortium Naturae, 15 augusti 1971, AAS 63 (1971), 657-664; Const. apost. Sacram unctionem, 30 novembris 1972, AAS 65 (1973), 5-9. [13] Pius XII, Const. apost. Sacramentum ordinis: loc. cit., 5. [14] Sessio 21, cap. 2, DS 1728. [15] S. Cyprianus, Epist. 63,14: PL 4,397 B; ed. Härtel, t. 3, 713. [16] Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum concilium, 4 decembris 1963, n. 33: ...a sacerdote, qui coetui in persona Christi praeest...; Const. dogm. Lumen gentium, 21 novembris 1964, n. 10: sacerdos quidem ministerial, potestate sacra qua gaudet, populum sacerdotalem efformat ac regit, sacrificium eucharisticum in persona Christi confiât illudque nomine totius populi Deo offert..:, n. 28: vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, summi atque aeterni Sacerdotis... suum munus sacrum maxime exercent in eucaristico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes...; Decr. Presbyterorum ordinis, 7 decembris 1965, n. 2: ...Presbyteri, unctione Spiritus Sancii, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant; n. 13: ut sacrorum ministri, praesertim in sacrificio missae, presbyteri personam specialiter gerunt Christi...; cf. Synodus Episcoporum a. 1971, De sacerdotio ministeriali 1,4; Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio circa catholicam doctrinam de Ecclesia, 24 iunii 1973, n. 6. [17] S. Thomas de Aquino, Summa theologiae, IIIa pars, q. 83, art. 1, ad 3um; Dicendum est quod [sicut celebratio huius sacramenti est imago repraesentativa crucis ipsius: ibid. ad 2um], pereandem rationem etiam sacerdos gerit imaginem Christi, in cuius persona et virtute verba pronunciai ad consecrandum. [18] Quia cum sacramentum sit signum in eis quae in sacramento aguntur, requiritur non solum res, sed significano rei, ait S. Thomas plane ad ordinationem mulierum removendam: In IV Sententiarum, dist. 25, q. 2, art. 1, quaestiuncula la corp. [19] S. Thomas de Aquino, In IV Sententiarum, dist. 25, q. 2, art. 2, quaestiuncula la, ad 4. [20] Cfr. Concilium Tridentinum, sessio 22, cap. 1: DS 1741. [21] Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 28: Munus Christi Pastoris et Capitis pro sua parte... exercentes; Decr. Presbyterorum ordinis, n. 2: ita ut in persona Christi Capitis agere valeant...; n. 6: munus Christi Capitis et Pastoris. Cf. Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei: altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis, AAS 39 (1947), 556; Synodus Episcoporum a. 1971, De sacerdotio ministeriali, I, 4: Christum, Caput communitatis, praesentem reddit... [22] Paulus VI, Litt. enc. Mysterium fidei, 3 septembris 1965, AAS 57 (1965), 761. |