Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

EPISTULA
AD VENERABILES PRAESULES
CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM
DE QUIBUSDAM QUAESTIONIBUS
AD ESCHATOLOGIAM SPECTANTIBUS
*

 

Recentiores episcoporum Synodi, quae evangelizationi atque catecheticae institutioni operam dederunt, magis magisque persuasionem confirmaverunt de necessitate perfectae fidelitatis servandae erga fundamentales fidei veritates, nostris praesertim temporibus, quibus magnae humani consortii mutationes nec non studia christianam fidem inserendi diversis populorum culturis iubent maiore quam anteacta aetate nisu contendere, ut eadem fides facilius percipi atque communicari queat. Haec altera necessitas, quae tantopere urgere animadvertitur, reapse quam maximam postulat curam ut fidei verus sensus atque integritas in tuto ponantur.

Quapropter ii, ad quos res pertinet, summopere attentos se praebere debent ad ea omnia quae in communem fidelium conscientiam inducere possint lentam corruptionem et progredientem dissolutionem alicuius elementi Symboli baptismalis, quod necessarium est ad cohaerentiam fidei quodque indissolubili nexu coniungitur cum quibusdam magni momenti usibus in vita Ecclesiae receptis.

In unum sane ex his elementis nobis necessarium et urgens visum est mentem convertere eorum, quibus Deus munus commisit fidei promovendae atque tutandae, ut pericula praecaveantur, quae eandem fidem in animo fidelium in discrimen adducere possint.

Agitur de eo Symboli articulo qui vitam aeternam respicit ac proinde, generatim, ea quae post mortem futura sunt. In hac doctrina proponenda fas non est aliquid detrahi, neque imperfectam aut incertam agendi rationem adhiberi absque fidei ac salutis fidelium periculo.

* * *

Neminem fugit momentum huius postremi articuli Symboli baptismalis: per ipsum enim terminus ac finis exprimuntur consilii Dei, cuius iter in Symbolo describitur. Si resurrectio non datur, tota corruit fidei structura, ut Sanctus Paulus tam firmiter asseverat (cf. 1 Cor 15). Nisi apud christianos certo constet quid verbis « vita aeterna » contineatur, Evangelii promissiones, creationis Redemptionisque significatio evanescunt, ac vel ipsa terrena vita omni spe prorsus destitui dicenda est (cf. Hebr 11,1).

Nunc autem quomodo angustiae atque anxietates ignorari possunt, quibus multi circa hanc quaestionem vexantur? Quis non videt dubium in animos sensim ac penitus insinuari? Etiamsi feliciter contingat, quod plerumque fit, ut christianus homo nondum ad dubium positivum pervenerit, haud raro is abstinet a sorte cogitanda post mortem futura eo quod incipit animo persentire quaestiones, quibus sibi respondendum esse pavet. Num quidquam exstat post mortem? Ex nobis vita functis num aliquid superest? Fortasse nihil nos exspectat?

Cuius quidem rei causa partim in vi reponenda est, quam praeter voluntatem in animos habent theologicae controversiae hodie passim publice agitatae, quarum neque exactum obiectum neque pondus maior pars fidelium percipere valet. Ac revera in disceptationem vocari animae exsistentiam animadvertitur ac significationem vitae post mortem, itemque quaeritur quid inter christiani hominis mortem et universalem resurrectionem intercedat. Quibus omnibus christifideles perturbantur, cum usitatum suum loquendi modum ac notiones sibi familiares iam nequeant agnoscere.

Profecto hic non agitur de coarctanda aut prorsus impedienda investigatione theologica, qua Ecclesiae fides indiget cuiusque studia oportet in suum usum convertat; attamen id nullo modo praetermitti sinit officium tempestivo tempore in tuto ponendi fidem christianorum circa ea capita, quae in dubium vocantur.

Cuius duplicis difficilisque officii naturam atque varios aspectus, in gravibus hisce rerum adiunctis, nobis in animo est summatim revocare.

* * *

In primis necesse est ut ii, qui docendi munere funguntur, plane ea discernant quae Ecclesia ad essentiam fidei pertinere iudicat; ipsa theologica investigatio nihil aliud spectare debet, nisi eadem altius perscrutari atque explicare.

Sacra autem haec Congregatio, cuius est doctrinam fidei promovere ac tutari, hic sibi proponit ea recolere quae Ecclesia, nomine Christi, docet, praesertim, quae inter christiani hominis mortem et resurrectionem universalem intercedunt.

1) Ecclesia credit (cf. Symbolum Apostolorum) mortuorum resurrectionem.

2) Ecclesia hanc resurrectionem ita intellegit ut ad totum hominem referatur; haec autem pro electis nihil aliud est quam ipsius Resurrectionis Christi ad homines extensio.

3) Ecclesia affirmat continuationem et subsistentiam, post mortem, elementi spiritualis conscientia et voluntate praediti, ita ut ipsum « ego humanum », interim tamen complemento sui corporis carens, subsistat. Ad huiusmodi elementum designandum Ecclesia utitur voce « anima », quae Sacrarum Scripturarum et Traditionis usu recepta est. Quamquam non ignorat in Scripturis Sacris huic voci diversas subici significationes, nihilominus ipsa censet nullam validam rationem adesse, cur vox reiciatur, ac iudicat praeterea prorsus necessarium esse verbale instrumentum ad christianorum fidem sustinendam.

4) Ecclesia excludit quoslibet cogitandi aut dicendi modos, quibus absurda fiant vel intellegi nequeant eius precatio, funebres ritus, cultus mortuorum: quae omnia, quoad suam substantiam, locos theologicos constituunt.

5) Ecclesia, secundum Sacras Scripturas, exspectat « gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi » (Dei Verbum, I, 4), quam tamen distinctam et dilatam credit, respectu habito hominum condicionis statim post mortem.

6) Ecclesia, in sua doctrina proponenda de sorte hominis post mortem, excludit quamlibet explicationem, qua prorsus evanesceret significatio Virginis Mariae Assumptionis circa id quod ad ipsam unice pertinet; hoc scilicet sensu, quod corporea Virginis glorificatio eam glorificationem anticipat, quae ceteris omnibus electis destinatur.

7) Ecclesia, Novo Testamento ac Traditioni fideliter adhaerens, credit beatitudinem iustorum, qui aliquando cum Christo erunt. Item ipsa credit pœna aeterna plectendum fore peccatorem, qui Dei visione privabitur, nec non huius pœnae repercussionem in totum ipsius peccatoris « esse ». Ad electos autem quod attinet, credit etiam haberi posse purificationem visioni Dei praeviam, quae tamen prorsus diversa est a damnatorum pœna. Id Ecclesia intellegit, cum de Inferno ac de Purgatorio loquitur.

Cum autem agitur de hominis condicione post mortem, peculiari modo cavendum est a repraesentationibus, quae mentis fictione et arbitrio unice nituntur: huiusmodi enim immoderatio haud modica causa est difficultatum, in quas saepe christiana fides incurrit. Attamen imaginibus, quarum usus apud Sacras Scripturas invenitur, reverentia praestanda est. Necessarium est arcanum earum sensum percipere, remoto periculo eas nimis extenuandi, cum hoc saepe inanes reddat realitates, quae per has imagines indicantur.

Nec Scripturae Sacrae nec theologi satis luminum suppeditant ad futuram vitam post mortem rite describendam. Christifideles haec duo essentialia capita firmiter tenere debent: ex una parte credant oportet fundamentalem continuationem quae, virtute Spiritus Sancti, inter praesentem vitam in Christo et futuram vitam intercedit (nam caritas est lex Regni Dei, atque ipsa nostra in terris caritate metienda erit nostra in caelis divinae gloriae participatio); ex altera vero parte probe noscere debent rationes praesentis vitae et futurae valde inter se differre, nam œconomiae fidei succedit œconomia plenae lucis, ac nos cum Christo erimus et « Deum videbimus » (cf. 1 Io 3,2); quibus in promissionibus ac mirandis mysteriis essentialiter spes nostra consistit. Quod si nostra imaginandi vis eo accedere non valet, illuc cor nostrum sponte sua ac penitus pervenit.

* * *

Hisce doctrinae capitibus in mentem revocatis, nunc liceat praecipuas partes pastoralis muneris illustrare, quod in praesentibus temporum adiunctis absolvendum est, secundum normas christianae prudentiae.

Difficultates cum his quaestionibus conexae gravia officia imponunt theologis, quorum munus necessarium sane est. Ad eos igitur iure merito spectat nostrum incitamentum nec non illud libertatis spatium, quod ipsorum methodi legitime requirunt. Ad nos quod attinet, necessarium utcumque est in mentem christianorum incessanter revocare doctrinam Ecclesiae, quae fundamentum constituit tum christianae vitae, tum doctorum virorum investigationum. Necessarium quoque est operam dare, ut theologi nostrarum pastoralium sollicitudinum participes fiant, hoc quidem proposito, ne eorum studia investigationesque temere proferantur inter fideles, qui, si alias umquam, hodie potissimum fidei periculis sunt obnoxii.

Postrema Synodus manifesto in lumine posuit sedulam attentionem, qua Episcopi essentialia catecheseos capita consideraverunt, prae oculis habito christifidelium bono: quae capita bene perspecta habeant oportet omnes, quibus munus ea tradendi est concreditum. Nostrum igitur est auxilia praebere, quorum ope ipsi firmissime haerere valeant in iis quae ad doctrinae essentiam pertinent, simulque vigiles se gerant, ne contingat ut pueriles repraesentationes vel ad arbitrium fictae pro veritatibus fidei habeantur.

Assidua ac strenua vigilantia per doctrinalem Commissionem diœcesanam vel nationalem exercenda est in scripta, quae evulgantur, non solum ut tempestivo tempore fideles praecaveantur ab operibus minus tutis quoad doctrinam, verum etiam ac potius ut ipsis scripta innotescant, quae ad eorum fidem alendam fulciendamque apta videantur. De munere agitur arduo et magni momenti, quod tamen instanter urget, sive ob tam latam diffusionem scriptorum typis editorum, sive ob illam officiorum « decentralizationem », uti aiunt, quam rerum adiuncta necessario requirunt et Concilii Œcumenici Patres voluerunt.

Has Litteras in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatas, Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 Maii 1979.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis

 

 

* AAS 71 (1979), 939-943.