Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA *

 

Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in ordinario cœtu quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:

I

D. Utrum articulus 4 n. 1 Decreti de « Ecclesiae Pastorum » vigilantia circa libros (cf. AAS 67 [1975], 283), auferat obligationem petendi pro catechismis et directoriis catechisticis nationalibus adprobationem ex parte Sanctae Sedis, de qua ad n. 134 Directorii catechistici generalis a Sacra Congregatione pro Clericis promulgati (cf. AAS 64 [1972], 173).

R. Negative.

II

D. Utrum verbum « commendatur » in articulo 5 n. 1 eiusdem Decreti derogare intendat iuri Ordinariorum exigendi ut ab ipsis adprobentur libri vel scripta, de quibus agitur in supradicto articulo.

R. Negative.

SS.mus Dominus Noster Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, supradicta responsa adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 25 Iunii 1980.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis

  

 

* AAS 72 (1980), 756.