Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

NORMAE PROCEDURALES
DE DISPENSATIONE A SACERDOTALI CAELIBATU
*

 

Art. 1

Ordinarius competens, ad petitionem recipiendam et ad instructionem causae peragendam est Ordinarius loci incardinationis vel Superior maior, si agatur de sodale Instituti clericalis vitae consecratae iuris pontificii.

Art. 2

Si impossibile sit causam apud proprium Ordinarium instruere, potest rogari Ordinarius loci in quo habitualiter degit orator, ut causam instruat. Ex proportionata vero causa Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei delegare potest etiam alium Ordinarium.

Art. 3

In petitione quae ab oratore subscribi debet, praeter nomen et cognomen et generalia oratoris, indicari etiam debent saltem generatim facta et argumenta quibus innititur orator ad petitionem suam substinendam.

Art. 4

Recepta petitione, decernat Ordinarius an sit locus procedendi, et, in casu affirmativo, oratorem ab exercitio sacrorum Ordinum ad cautelam suspendat, nisi, ad protegendam bonam famam ipsius sacerdotis vel ad bonum communitatis tuendum, huiusmodi exercitium prorsus necessarium esse iudicaverit. Itemque sive per se ipsum sive per sacerdotem aptum et probatum, ad hoc specialiter selectum, curet instructionem causae, in qua adesse debet actuarius qui fidem de actis faciat.

Art. 5

Episcopus vel sacerdos instructor oratorem, praemisso iureiurando de veritate dicenda, accuratis et definitis quaestionibus ad hoc specialiter redactis, interroget; superiores temporis formationis, si possibile sit, audiat vel eorum depositiones scriptas requirat; alios testes, sive ab oratore inductos sive a se ipso vocatos, examinet; denique documenta aliasque probationes colligat, opera peritorum, si opportunum fuerit, adhibita.

Art. 6

Interrogatorium vero oratoris omnia elementa necessaria et utilia ad investigationem peragendam praebere debet, scilicet: a) generalia oratoris: tempus et locum nativitatis, praecedentes vitae notitias, adiuncta familiae ex qua orator ortus est, conformationem morum, studia, scrutinia de ipso ante sacrorum Ordinum susceptionem et etiam, si orator est religiosus, ante votorum nuncupationem, tempus et locum sacrae ordinationis; curriculum ministerii sacerdotalis; condicionem iuridicam in qua nunc versatur sive in foro Ecclesiae sive in foro civitatis et his similia; b) causas et adiuncta defectionis necnon circumstantias quae assumptionem obligationum clericalium vitiare potuerint.

Art. 7

Peracta instructione, omnia acta, in triplici exemplari, adiectis indicationibus utilibus ad aestimandas probationes, transmittantur ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei una cum voto Ordinarii de rei veritate et de non timendo scandalo.

Art. 8

Sacra Congregatio causam discutiet et decernet utrum petitio sit Romano Pontifici commendanda vel instructio complenda vel petitio reicienda utpote fundamento destituta.

 

 

 

* AAS 72 (1980), 1136-1137.