Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO DE BAPTISMO PARVULORUM*

 

Proemium

1. Pastoralis actio ad parvulorum baptismum spectans magnum adiumentum accepit a promulgatione Libri Ritualis qui apparatus est secundum normas directorias Concilii Oecumenici Vaticani II [1].

1 Non tamen penitus dispulsae sunt difficultates, quibus christiani parentes atque pastores afficiuntur ob illam rapidam societatis mutationem, quae fidei educationem atque perseverantiam iuvenum arduas reddit. Multi enim parentes animo anguntur cum filios fidem et sacramentorum susceptionem deserere vident, quamquam eis christianam educationem tradere conati sunt; nonnulli vero pastores ex se quaerunt, num severiores esse debeant, antequam parvulos ad baptismum admittant. Sunt qui optabilius existiment ut parvulorum baptismus differatur, donec compleatur plus minusve protractus catechumenatus; alii vero postulant ut doctrina de necessitate baptismi — saltem quod ad parvulos attinet — iterum expendatur atque exoptant ut baptismi celebratio differatur ad eam aetatem, qua quis per se sponsionem facere possit, immo etiam ad ineuntem adultam aetatem. Attamen haec nova instituta quaestio de tradita pastorali disciplina sacramentali legitimum nimirum timorem in Ecclesia suscitat, ne in discrimen adducatur doctrina tam capitalis momenti, qualis est doctrina de necessitate baptismi; multi autem parentes scandalizantur cum recusari vel differri cernant baptismum, quem ipsi, sui officii plene conscii, pro suis infantibus petant.

3. Quae cum ita sint, utque responsum detur multis ad se directis petitionibus, S. Congregatio pro Doctrina Fidei, consultis nonnullis Episcoporum Conferentiis hanc Instructionem preparavit. Per eam sibi proponit in mentem revocare primaria de hac re doctrinae capita, quibus tam firma per saecula Ecclesiae praxis legitima probetur atque non obstantibus hodie exortis difficultatibus, eius perpetua vis ostendatur. Indicabit denique nonnulla summa lineamenta actionis pastoralis.

PARS PRIMA

DE BAPTISMO PARVULORUM
DOCTRINA A TRADITIONE ACCEPTA

Baptizandi parvulos usus immemorabilis

4. Tam in Oriente quam in Occidente, parvulos baptizandi usus pro immemorabilis traditionis norma habetur. Quem quidem usum Origenes ac deinde sanctus Augustinus tamquam « ab Apostolis traditionem » susceptam [2] censebant. Cum vero saeculo secundo prodeunt prima aperta testimonia, nullum eorum exhibet baptismum parvulorum tamquam aliquid novi. Sanctus Irenaeus praeter ceteros obvium solitumque putat « infantes et parvulos » inter baptizatos recenseri una cum pueris et iuvenibus et senioribus [3]. Rituale omnium antiquissimum, quod ineunte saeculo tertio Traditionem apostolicam describit, hanc praescriptionem habet: « Baptizate primum parvulos: omnes autem qui possunt loqui pro se, loquantur; qui autem non possunt loqui pro se, parentes eorum loquantur pro eis, vel aliquis ex eorum genere » [4]. Sanctus vero Cyprianus, Synodum agens cum Africanis episcopis, asseverat « nulli homini nato misericordiam Dei et gratiam denegandam », ideoque eadem Synodus commonefaciens « pares atque aequales » esse « omnes homines » quaecumque est eorum mensura vel aetas, legitimum decrevit « intra secundum vel tertium diem quo nati sint constitutos baptizari » [5].

5. Aliquem sane regressum, decursu quarti saeculi, praxis parvulos baptizandi passa est. Illa enim aetate, cum ipsi adulti suam christianam initiationem prolatarent, futuras praemetuentes culpas publicamque reformidantes paenitentiam, multi parentes iisdem rationibus moti suorum liberorum baptismum remorabantur. At simul compertum est fuisse Patres ac Doctores, ut Basilium, Gregorium Nyssenum, Ambrosium, Ioannem Chrysostomum, Hieronymum, Augustinum qui, quamvis adulta tantum aetate ob easdem rationes baptizati essent, strenue tamen adversus huiuscemodi neglegentiam repugnarent, adultos obsecrantes ne baptismi, utpote ad salutem necessarii, celebrationem differrent [6]; plures ex eis infantium etiam baptismum urgebant [7].

Magisterii doctrina

6. Saepe pariter Romani Pontifices et Concilia intervenerunt, ut christianorum mentibus inculcarent officium procurandi filiis baptismum. Exeunte enim saeculo quarto, Pelagianorum placitis opponitur mos antiquus tam parvulos quam adultos baptizandi « in remissionem peccatorum ». Qui mos — ut Origenes et sanctus Cyprianus iam animadverterant ante sanctum Augustinum [8] — confirmabat fidem Ecclesiae in originale peccatum et sic consequenter necessitas baptizandi parvulos clarius eluxit. Hoc sensu ducti intervenerunt Romani Pontifices Siricius [9] et Innocentius I [10]; deinde, a Concilio Carthaginiensi anno 418 damnatur « quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat », atque haec docentur: « propter... regulam fidei » quam tenet Ecclesia de peccato originali, « etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt » [11].

7. Haec doctrina constanter inculcata et vindicata est decursu Medii Aevi. Viennense praesertim Concilium, anno 1312, clara in luce posuit « tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes » et non solum culpam remitti [12]. Florentinum vero Concilium, anno 1442, eos reprehendit qui hoc sacramentum differendum contendunt, admonetque infantibus « quamprimum commode fieri potest, debere conferri » baptisma « per quod eripiuntur a diaboli dominatu et in Dei filios adoptantur » [13]. Tridentinum autem Concilium damnationem a Carthaginiensi Concilio latam iterat [14], atque argumentum sumens ex verbis a Iesu Nicodemo dictis, declarat neminem « post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis aut eius voto » iustificari posse [15]. Inter errores, qui a Concilio anathemate plectuntur, notatur opinio Anabaptistarum asseverantium: « praestare omitti eorum (parvulorum) baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae » [16].

8. Varia Concilia regionalia et Synodi, quae post Tridentinum Concilium celebrata sunt, pari firmitate docuerunt necessitatem parvulos baptizandi. Etiam Paulus VI perantiquam de hac re doctrinam sollemniter revocavit, declarans « baptismum etiam parvulis esse conferendum, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerint, ita ut gratia supernaturali in ortu privati, renascantur ex aqua et Spiritu Sancto ad vitam divinam in Christo Iesu » [17].

9. Documenta Magisterii quae supra relata sunt ad repellendos errores praecipue spectabant; longe tamen abest ut divitias exhauriant doctrinae de baptismo, qualis exponitur in Novo Testamento, in SS. Patrum catechesibus et in Ecclesiae doctorum institutione: baptismus enim praevenientem amorem Patris manifestat, Filii paschalis mysterii participes facit homines, novam in Spiritu vitam cum ipsis communicat, eosdem in Dei hereditatem introducit, atque Corpori Christi aggregat, quod est Ecclesia.

10. Quae cum ita se habeant, verba quibus Christus in Evangelio secundum Ioannem nos admonet: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei » [18], accipienda sunt tamquam universalis et infiniti amoris invitatio; verba sunt Patris qui filios universos vocat eisque maximum bonum exoptat. Qua irrevocabili vocatione instanter premente, homo nequit se indifferentem habere vel neutrius partis esse, quia nonnisi eam accipiendo destinatum sibi finem adipisci valet.

Ecclesiae missio

11. Ecclesia officium habet illi missioni respondendi quam Christus post resurrectionem suam Apostolis concredidit, quaeque modo peculiariter sollemni in Evangelio secundum Matthaeum refertur: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » [19].

Fidei transmissio atque baptismi administratio, quae ex hoc Christi mandato arcte inter se colligantur, necessariae partes habendae sunt Ecclesiae missionis, quae universalis est nec umquam poterit desinere esse talis.

12. Quam quidem missionem Ecclesia iam inde a primaeva aetate ita intellexit, et quidem non solum quoad adultos.

Verba enim quae Iesus Nicodemo dixerat, Ecclesia semper ita intellexit scilicet « parvulos baptismate non esse privandos » [20]. Haec verba revera habebant formam adeo universalem atque absolutam ut a Patribus apta retinerentur ad necessitatem baptismi statuendam et a Magisterio expresse ad parvulos applicarentur: [21]pro eis quoque hoc sacramentum habendum est introitus in populum Dei [22]et propriae salutis ianua.

13. Sua itaque docendi et agendi ratione Ecclesia ostendit se nullam aliam novisse viam, praeter baptismum, ad certo procurandum parvulis ingressum in aeternam beatitudinem; quapropter ipsa cavet ne acceptam a Domino missionem neglegat praebendi omnibus qui baptizari possunt regenerationem « ex aqua et Spiritu Sancto ». Quod autem attinet ad illos infantes qui decesserunt sine baptismate, Ecclesia nihil aliud agere potest nisi eos misericordiae Dei committere, ut reapse facit in ritu funerum pro iis condito [23].

14. Quod infantes fidem suam nondum per se profiteri queunt, minime impedit quominus Ecclesia eis hoc sacramentum conferat, cum revera in sua ipsius fide eos baptizet. Istud doctrinae caput iam a sancto Augustino clare definitum est; scribebat enim: « Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium... Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota, singulos parit » [24]. Quam doctrinam sanctus Thomas Aquinas ac post illum omnes theologi resumunt: infans qui baptizatur non per se ipsum seu per proprium actum sed per alios credit, « per fidem Ecclesiae quae ei communicatur » [25]. Eadem doctrina proponitur etiam in instaurato baptismi Rituali, cum celebrans parentes et patrinum ac matrinam rogat ut fidem Ecclesiae profiteantur in qua parvuli baptizantur [26].

15. Quamvis vero conscia sit Ecclesia de efficacitate suae fidei, quae in baptismo infantium operatur, necnon de validitate sacramenti quod eis confert, quosdam tamen in sua praxi limites agnoscit, cum infantem, extra periculum mortis, non admittat ad sacramentum nisi de parentum consensu et seria cautione accepta ut baptizato institutio catholica tradatur: [27] ipsi enim cura est sive de naturalibus parentum iuribus, sive de exigentiis fidei progressus in parvulo.

PARS SECUNDA

RESPONSA AD DIFFICULTATES HOC TEMPORE EXORTAS

16. Ratione habita doctrinae supra memoratae, iudicandae sunt nonnullae opiniones quae hoc tempore de parvulorum baptismo proferuntur, quibus legitimitas huius usus qua regulae generalis in controversiam adducitur. Baptismi cum actu fidei connexio

17. Nonnulli, cum animadvertant in scriptis Novi Testamenti baptismum praedicationem Evangelii consequi, praeviam animi conversionem exigere atque cum fidei professione coniungi, ac praeterea gratiae effectus (videlicet remissionem peccatorum, iustificationem, regenerationem, vitae divinae participationem) plerumque e fide potiusquam e sacramento pendere [28], proponunt ut hic ordo: praedicatio, fides, sacramentum, vim normae accipiat atque, extra mortis periculum, ad parvulos extendatur et pro eis obligatorius instituatur catechumenatus.

18. Sino dubio Apostolorum praedicatio ordinarie ad adultos dirigebatur atque primi baptizati fuerunt homines ad christianam fidem conversi. Cum autem haec facta referantur in libris Novi Testamenti id opinionem ingerere potest illic nonnisi in fidem adultorum considerationem intendi. At consuetudo parvulos baptizandi, ut supra memoratum est, innititur in traditione immemorabili quae ex Apostolis originem ducit, cuiusque momentum recusari nequit; praeterea numquam confertur baptismus sine fide, quae pro parvulis est fides Ecclesiae. Insuper, iuxta doctrinam Concilii Tridentini de sacramentis, baptisma non est mere signum fidei, sed etiam eius causa [29]. In baptizatis operatur « internam illuminationem », ideoque recte liturgia byzantina illud nuncupat « sacramentum illuminationis » vel simpliciter « illuminationem », videlicet fidem receptam, quae animos invadit ut caecitatis velamen coram Christi splendore tollatur [30].

Baptismi convenientia cum gratia personaliter suscipienda

19. Affirmatur praeterea quamlibet gratiam, utpote quae alicui personae destinetur, ab eo, qui eandem recipit, conscio modo accipi atque fieri propriam debere; cui rei efficiendae infans prorsus impar est.

20. At infans est revera persona, multo antea quam id significare valeat per actus conscientiae et libertatis; et qua talis, ipse iam fieri potest per sacramentum baptismi filius Dei et coheres Christi. Postea, ubi primum conscientiae et libertatis exercitium haberi poterit, tunc his facultatibus praesto erunt vires quae per gratiam baptismi animo inditae fuerunt.

Baptismi convenientia cum parvuli libertate.

21. Obicitur praeterea parvulorum baptismum ipsorum libertati officere. Etenim contra personae dignitatem est ut iisdem imponantur religiosae obligationes in futurum tempus servandae, quas ipsi fortasse repudiaturi sunt. Melius igitur est si ea tantum aetate sacramentum conferatur, qua ipsi liberae sponsionis capaces facti erunt. Interea parentes atque educatores se caute gerere et a quavis sollicitatione abstinere debent.

22. At huiusmodi agendi ratio prorsus fallax censenda est: nulla libertas humana tam pura exsistit, ut a quovis influxu immunis esse possit. Si ipse rerum naturalium ordo consideretur, animadvertimus parentes pro filiis optiones facere circa ea quae ipsorum vitae necessaria sunt et ad veros valores eosdem dirigunt. Agendi ratio familiae quae se profiteatur neutrius esse partis circa religiosam pueri vitam, fit reapse damnosa optio, quippe quae essentiali quodam bono eum privet.

Praesertim, qui contendunt per sacramentum baptismi vim inferri parvuli libertati, ii non animadvertunt omnes homines, etiam non baptizatos, qua creaturas adstringi erga Deum officiis quae praetermitti non possunt, quaeque baptismus confirmat et in filiali adoptione effert. Pariter non animadvertunt in Novo Testamento ingressum in christianam vitam nobis exhiberi non veluti quandam formam servitutis vel coercitionis sed tamquam aditum ad veram libertatem [31].

Accidere quidem poterit, ut puer, cum adoleverit, obligationes e baptismo suo manantes respuat. Attamen eius parentes, quamvis hac de causa dolore affici possint, nihil certe habebunt quod eos paeniteat, si, ut ipsorum ius et officium erat, baptismum et christianam educationem filio procuraverint [32]. Nam, secus ac res se habere videantur, fidei germina in eius animo condita fortasse aliquando reviviscent, parentibus etiam adiuvantibus patientia et amore, oratione et genuino fidei testimonio.

Baptismus in societatis adiunctis consideratus

23. Sunt praeterea qui, ad illum nexum advertentes quo persona coniungitur cum societate, existiment expedire quidem ut infantes baptizentur in societate quae formam homogeneam exhibeat, in qua scilicet valores, iudicia et mores quoddam efficiant cohaerens systema; esse tamen haud opportunum in hodiernis societatibus quae pluralisticae dicuntur, quae scilicet instabili valorum aestimatione et opinionum conflictatione distinguuntur. Quibus in adiunctis, dicunt expedire ut differatur baptismus, donec satis maturuerit candidati personalitas.

24. Sine dubio Ecclesia non ignorat sibi debitam rationem habendam esse realitatis socialis. Homogeneitatis tamen et pluralismi criteria vim tantum indicativam habent, neque accipienda sunt pro normativis principiis, cum imparia sint ad solvendam quaestionem proprie religiosam, quae suapte natura ad Ecclesiam et ad christianam familiam pertinet.

Criterium enim « homogeneae societatis » permittit quidem legitimum haberi parvulorum baptismum, si societas est christiana; idem tamen criterium conducere potest etiam ad hanc legitimitatem negandam, cum christianae familiae numero pauciores sunt, quia in societate maiore ex parte adhuc pagana degunt vel in republica quae atheismum militantem propugnat; quod quidem, ut patet, minime admitti potest.

Criterium vero « pluralisticae societatis » haud plus valet quam criterium supra memoratum, quia in huiusmodi societate familia et Ecclesia libertate agendi fruuntur, ac proinde christianam institutionem procurare possunt.

Ceterum, qui historiam perpendat, probe noverit quantopere cohibita esset missionalis Ecclesiae dilatatio primis saeculis, si tunc temporis criteria ista « sociologica » observata essent. Accedit quod nostro tempore nimium saepe appellatio fit ad « pluralismum », ut inopinato sane modo imponantur fidelibus agendi rationes, quae reapse eos in suo libertatis christianae iure impediunt.

In societate igitur, cuius mentis habitus, mores ac leges, iam non amplius ab Evangelio normas sumunt, maxime interest ut in perpendendis quaestionibus, quae a baptismo parvulorum oriuntur, in primis ratio habeatur naturae et missionis propriae Ecclesiae. Populus Dei, etsi societati humanae admisceatur atque ex diversis gentibus diversisque culturis constet, nihilominus suam habet « identitatem », quae fidei et sacramentorum unitate distinguitur. Eodem spiritu eademque spe animatus, ipse quandam efficit organicam compaginem, quae apud varios hominum cœtus apta est ad gignendas structuras sibi ad crescendum necessarias. Pastoralis Ecclesiae actio circa sacramenta, peculiarique modo circa parvulorum baptisma, aptanda est huic rerum statui, minime vero e criteriis, quae unice e scientiis humanis hauriuntur, pendere debet. Infantium baptismus, in pastorali actione circa sacramenta

25. Alia denique additur obiectio contra infantes baptizandi morem, quasi procedat e pastorali ratione, quae missionali afflatu careat, cuique maiori curae sit sacramentum ministrare quam fidem excitare et Evangelii actuositatem promovere. Quem morem retinendo, Ecclesiam cedere dicunt tentationi ad numerum respiciendi et socialem statum stabiliendi; incitare ad magicum quemdam sacramentorum conceptum servandum, cum contra eius munus sit ad activitatem missionalem attendere, christianorum fidem adducere ad maturitatem, eorum promovere liberam et consciam sponsionem ideoque quosdam itineris gradus in sua pastorali ratione circa sacramenta admittere.

26. Profecto Ecclesiae apostolatus eo tendere debet, ut vivida fides suscitetur atque genuina christiana vita foveatur; at ea quae ratio pastoralis erga adultos requirit in sacramentorum administratione, nequeunt parvulis simpliciter applicari, qui, ut supra memoratum est, « in fide Ecclesiae » baptizantur. Praeterea haud parvi pendenda est sacramenti necessitas, quae totum suum momentum et vim urgentem servat, praecipue cum parvulo procurandum sit infinitum vitae aeternae bonum. Quod autem attinet ad sollicitudinem respiciendi numerum, id, si recte intellegatur, tantum abest ut habeatur pro Ecclesia tentatio vel malum, ut sit revera eius officium et bonum. Ecclesia, enim, quae a sancto Paulo ut Christi « corpus » et « plenitudo » definitur [33], visibile est in mundo Christi sacramentum; eius missio est ad omnes homines extendere sacramentale vinculum, quo Domino suo glorificato coniungitur. Ideoque non potest facere quin optet ut primum et fundamentale sacramentum, hoc est baptismus, omnibus, parvulis aeque ac adultis, conferatur. Si ita intellegatur, praxis administrandi baptismum parvulis vere evangelica est, quippe quae vim testimonii prae se ferat; patefacit enim nos a Deo praeveniri, eiusque gratuito amore vitam nostram circumfundi: « non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos... Nos diligimus, quia Ipse prior dilexit nos » [34]. Quae autem etiam ab adultis ad baptismum suscipiendum postulantur [35], oblitterari non sinunt id quod scriptum est: « Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti » [36].

PARS TERTIA

NONNULLAE PASTORALES NORMAE DIRECTORIAE

27. Etsi impossibile est quasdam hodiernas admittere sententias, quales eae sunt quae contendunt prorsus esse tollendum usum parvulos baptizandi, vel arbitrio relinquendum, certis de causis, utrum baptismus statim conferatur an prolatetur, non potest tamen negari necessitas pastoralis laboris profundioris atque aliqua ex parte renovati cuius principia et summa lineamenta nunc expedit indicare.

Principia huius pastoralis navitatis

28. Magni interest in primis in memoriam revocare baptismum parvulorum habendum esse grave officium; quaestiones quae de eo pastoribus ponuntur, non aliter solvendae sunt nisi fideliter attendendo ad doctrinam et perpetuam praxim Ecclesiae. Actio pastoralis circa parvulorum baptisma concrete regenda est duobus principiis, quorum alterum priori subicitur.

1) Baptismus, ad salutem necessarius, signum est et instrumentum praevenientis amoris Dei, qui ab originali peccato liberat, atque vitae divinae consortium communicat: ex se, horum bonorum donum pro parvulis differendum non est.

2) Cautiones praestandae sunt, ut hoc donum per genuinam fidei et vitae christianae educationem ita crescere possit, ut sacramentum totam suam « veritatem » attingat [37]. Istae cautiones regulariter praestantur a parentibus vel propinquis, etsi suppleri possunt variis modis in christiana communitate. Si tamen istae cautiones revera seriae non sunt, id causa esse poterit cur sacramentum differatur; si denique certo nullae sunt, sacramentum denegandum est.

Dialogus pastorum cum familiis fidem habentibus

29. Ratione habita horum duorum principiorum, realis singulorum casuum condicio expendenda erit per colloquium pastorale inter sacerdotem et familiam. Quoad modum instituendi colloquium cum christianis parentibus qui religiosa officia assidue observant, normae traditae sunt in Praenotandis Ritualis Romani, quorum hic duas res significantiores memorare satis sit. Imprimis, magnum momentum tribuendum est praesentiae atque activae parentum participationi in celebratione; ipsi iam priores agunt partes, respectu habito patrinorum et matrinarum, quorum praesentia tamen etiam requiritur, cum eorum auxiliatrix opera in educatione pretiosa sit atque interdum necessaria. Deinde, magnum momentum tribuendum est baptismi praeparationi. Parentes debent de eo sollicitudinem habere, pastores suos de exspectato partu certiores facere, suum animum spiritaliter praeparare. Pastores autem familias visitabunt, immo plures simul adunabunt eisque catechesim atque opportuna monita praebebunt; ad orandum denique eas incitabunt pro filiis, quos mox accepturae sint [38].

Quod autem attinet ad tempus baptismi celebrandi, standum erit hic Ritualis monitis: « Ratio habeatur in primis salutis parvuli, ne hic beneficio sacramenti privetur; deinde valetudinis matris, ut, quantum fieri possit, et ipsa adesse possit; demum, dummodo hoc praestantiori bono infantis non obsit, necessitatis pastoralis, id est temporis sufficientis ad praeparandos parentes et ad ipsam celebrationem congrue ordinandam, ut indoles ritus apte manifestetur ». Itaque baptismus celebrabitur, « si parvulus in periculo mortis versatur, sine mora », secus, regulariter, « infra priores hebdomadas post nativitatem parvuli » [39].

Dialogus pastorum cum familiis parum credentibus vel non christianis

30. Fieri potest ut pastores adeantur a parentibus modicae fidei atque religionem per occasionem tantum observantibus, vel etiam a parentibus non christianis, qui ex rationibus consideratione dignis baptismum pro filio petunt.

Quo in casu, colloquio perspicaci, necnon benevolentiae pleno pastores conabuntur eorum studium suscitare in sacramentum quod petunt atque eos monere de obligatione quam contrahunt.

Ecclesia enim huiusmodi parentum desiderio satisfacere non potest, nisi data ab eis cautione, baptizatum parvulum postea institutione christiana donatum iri, quam sacramentum requirit, itemque spem fundatam habere debet baptismum fructus suos esse daturum [40].

Si sufficientes sunt cautiones allatae – cuiusmodi sunt electio patrinorum seu matrinarum, qui sincero animo curam suscipiant parvuli, vel auxilium fidelium communitatis, tunc sacerdos non poterit recusare quominus baptismum sine mora celebret, eodem modo quo ipse se gerit erga christianarum familiarum filios. Si contra cautiones insufficientes erunt, baptismus prudenter differatur; pastores tamen cum parentibus commercium servare debent, ita ut, si fieri potest, condiciones ab ipsis ponendae obtineantur, quae necessariae sunt ad sacramentum celebrandum. Denique, si ne id quidem fieri poterit, proponi potest tamquam extrema ratio adscriptio parvuli alicui catechumenatui, tempore scholarum frequentando.

31. Hae normae, quae iam latae sunt et vigent [41], adhuc nonnullis explanationibus indigent.

Imprimis manifestum esto huiusmodi baptismi denegationem nullo modo habendam esse formam quandam coercitionis. Ceterum nec de denegatione hic agitur, nec multo minus de personarum acceptione, sed de paedagogica dilatione, quae eo spectat, ut familia pro sua condicione vel in fide progrediatur vel magis conscia fiat suarum obligationum. Quod ad cautiones attinet, sufficiens existimanda est ea promissio, ex qua spes fundata habeatur pueros in christiana religione institutum iri. Inscriptio, quae forte fiat, ut in futurum catechumenatus frequentetur, nullo ritu ad id condito celebrari debet, qui facile sacramenti ipsius instar aestimari possit. Manifestum etiam esto, huiusmodi inscriptionem non esse revera ingressum in catechumenatum, neque parvulos, qui sic inscribantur, pro catechumenis habendos esse cum omnibus huic statui adnexis praerogativis. Posteriore tempore praesentandi erunt ad aptum aetati suae catechumenatum. Ad rem quod attinet, expresse declarandum est, si in Ordine initiationis christianae adultorum exstet Ordo initiationis puerorum qui aetatem catecheticam adepti sunt [42], hoc nullatenus significare Ecclesiam malle aut considerare tamquam ordinariam baptismi dilationem ad illam aetatem. Denique, in iis regionibus ubi parum credentes vel non christianae familiae constituunt maiorem incolarum partem, adeo ut ibidem iure conferentiae Episcopales introduxerint communem normam pastoralem de servando temporis intervallo longiore in lege generali ante baptismi celebrationem [43], christianae familiae ibi degentes integrum suum ius retinent citius suos filios baptizandi. His ergo sacramentum conferendum est, uti Ecclesia exoptat et istarum familiarum fides atque animi magnitudo merentur.

Munus familiae necnon communitatis paroecialis

32. Pastoralis opera, quae parvulorum baptismi occasione peragitur, inserenda est in latiorem navitatem quae extendatur ad familias necnon ad totam christianam communitatem.

Quam ad rem magni momenti est impensior pastoralis actio, quae dirigatur ad sponsos qui matrimonii praeparandi causa conveniunt, ac deinde ad coniuges recenter matrimonio iunctos. Pro adiunctis, tota sollicitanda erit ecclesialis communitas, ac praecipue educatores, christiani coniuges, consociationes actionis familiaris, religiosae congregationes atque saecularia instituta. Huic apostolatui sacerdotes magnas tribuant partes. Parentes praecipue de ipsorum officio excitandae et educandae filiorum fidei commoneant. His enim cum demandatur ut religiosam parvuli initiationem inchoent, eum doceant Christum tamquam propinquum amicum diligere, eius denique conscientiam efforment. Hoc opus eo fecundius faciliusque evadet, quo magis innitetur in baptismi gratia, in animo parvuli infusa.

33. Ut clare indicat Rituale, parœcialis communitas et praesertim christianorum cœtus qui necessitudine atque vicinitate cum hac familia coniuncti sunt, partem habere debent in hoc pastorali baptismi opere. Etenim « ad populum Dei, hoc est Ecclesiam, quae fidem ab Apostolis acceptam tradit et nutrit, praeparatio baptismi et christiana institutio summopere pertinet » [44]. Quae actuosa populi christiani participatio, iam in praxim adducta cum de adultis agitur, pariter exigitur in parvulorum baptismo, ubi « populus Dei, hoc est Ecclesia, communitate locali repraesentata... magnas partes habet » [45]. Ceterum communitas ipsa magnum spirituale et apostolicum beneficium percipiet e baptismi celebratione. Denique, post liturgicam celebrationem, opus communitatis adhuc continuabitur, cum adulti conspirabunt ad fidem iuvenum educandam tum suae vitae christianae testimonio, tum participatione in variis catecheseos operibus.

CONCLUSIO

Congregatio pro Doctrina Fidei ad Episcopos sese dirigens, plene confidit ut ipsi, in exercitio muneris a Domino accepti, curae sibi habeant Ecclesiae doctrinam de baptismi parvulorum necessitate in mentem revocare, aptam rationem pastoralem promovere, atque ad traditam disciplinam eos reducere qui, pastoralibus sollicitudinibus consideratione dignis fortasse compulsi, ab illa discesserint. Exoptat etiam, ut de huius Instructionis doctrina atque normis directoriis certiores fiant omnes pastores, christiani parentes et Ecclesiae communitates, ita ut omnes conscii evadant suarum obligationum, et per parvulorum baptismum atque eorum christianam educationem ad profectum Ecclesiae, quae est Corpus Christi, sociam operam conferant.

Hanc Instructionem in Conventu ordinario huius Sacrae Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus P.P. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 20 Octobris 1980.

Francisco Card. Seper
Prefeito

Fr. Jerónimo Hammer, O.P.
Arcebispo tit. de Lorium
Secretário


* AAS 72 (1980), 1137-1157.

Notae

[1] Ordo baptismi parvulorum, ed. typica, Romae, 15 maii 1969.

[2] ORIGENES, In Romanos, lib. 5, 9, PG 14, 1047; cf. S. AUGUSTINUS, De Genesi ad litteram 10, 23, 39, PL 34, 426; De peccatorum meritis et remissione et de baptismo parvulorum ad Marcellinum 1, 26, 39, PL 44, 131. Revera, iam tribus in locis Actuum Apostolorum legitur baptizatam esse «domum eius» (16, 15), «omnis domus eius» (16,33), «cum omni domo sua» (18, 8).

[3] Adv. Haereses 2, 22, 4, PG 7, 784, Harvey 1, 330. In multis inscriptionibus nonnulli parvuli, iam a saeculo II, appellantur «Dei rilius», qui titulus solis baptizatis concedebatur, vel de eorum baptismo aperta legitur mentio; cf. exempli gratia, Corpus inscriptionum graecarum III, nn. 9727, 9801, 9817; E. DIEHL, Inscriptiones latinae christianae veteres, Berlin 1961, nn. 1523 (3), 4429 A.

[4] Retroversio latina ex ed. B. Botte, La Tradition apostolique de saint Hippolyte, Münster, Aschendorff, 1963 (LQF 39), 44.

[5] Epist. LXIV, Cyprianus et coeteri collegae, qui in concilio adfuerunt numero LXVI Fido fratri, PL 3, 1013-1019, ed. Hartel, CSEL 3, pp. 717-721. Apud Ecclesiam Africae, haec praxis peculiari modo firma erat, non obstante opinione Tertulliani, qui consilium dabat differendi baptismum parvulorum ob innocentiam eorum aetatis et ob timorem defectionum quae forte in iuventute accidere possent. Cf. De baptismo, XVIII, 3; XIX, 1, PL 1, 1220-1222; De anima, 39-41, PL 2, 719 e ss.

[6] Cf. S. Basílio, Homilia XIII exhortatoria ad sanctum baptisma, PG 31, 424436; S. Gregorius de Nyssenus, Adversus eos qui differunt baptismum oratio: PG 46, 2; S. Augustinus, In Joannem tract. XIII, 7: PL 35, 1496, CCL 36, p. 134.

[7] Cf. S. AMBUOSIUS, De Abraham II, 11, 81-84, PL 14, 495-497, CSEL 32, 1, pp. 632-635; S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, Catechesis III, 5-6, ed. A. WENGER, SC 50, pp. 153-154; S. HIERONYMUS, Epist. 107, 6, PL 22, 873, ed. LABOURT (coll. Bude), t. 5, pp. 151-152. Attamen Gregorius Nazianzenus, quamvis matres impellat ut earum filii baptizentur aetate tenerrima, satis habet statuere aetatem trium annorum. Cf. Oratio XL in sanctum baptisma, 17 et 28, PG 36, 380 et 399.

[8] ORIGENES, In Leviticum hom. 8, 3, PG 12, 496; In Lucam hom. 14, 5, PG 13, 1835; S. CYPRIANUS, Epist. 59, 5, PL 3, 1018 B, ed. HARTEL (CSEL 3) p. 720; S. AUGUSTINUS, De peccatorum meritis et remissione et de baptismo parvulorum lib. 1, 17-19, 22-24, PL 44, 121-122; De Gratia Christi et de peccato originali lib. 1, 32, 35, ibid., 377; De praedestinatione sanctorum 13, 25, ibid., 978; Opus imperfectum contra Iulianum, lib. 5, 9, ibid., 1439.

[9] Epist. «Directa ad decessorem» ad Himerium episc. Tarraconensem, 10 februarii 385, n. 2, DS 184.

[10] Epist. «Inter ceteras Ecclesiae Romanae » ad Silvanum et ceteros Synodi Milevitanae Patres, 27 ianuarii 417, § 5, DS 219.

[11] Can. 2, Mansi, III, 811-814 e IV, 327 A-B; DS, n. 223.

[12] Concílium Viennense, Mansi, XXV, 411 C-D; DS 903-904.

[13] Concílium Florentium, sessio XI, C.O.E.D., p. 576, 32-577; DS, n. 1349.

[14] Sessio V, can. 4, C.OE.D., p. 666, 32-667, 2; DS n. 1514; Cf. Carthaginiense Concilium, anno 418, v. supra, n. 11.

[15] Sessio VI cap. IV, C.OE.D., p. 672, 18; DS, n. 1524.

[16] Sessio VII, can. 13, C.OE.D., p. 686, 15-19; DS, n. 1626.

[17] Sollemnis Professio Fidei, n. 18, AAS LX (1968), p. 440.

[18] Io 3, 5.

[19] Mt 28, 19; cf. Mc 16, 15-16.

[20] Ordo baptismi parvulorum, Praenotanda, n. 2, p. 15.

[21] Cf. supra, n. 8, laudatos Patrum locos, nn. 9-13, Conciliorum. Addi potest Professio fidei patriarchae Dosithaei Hierosolymitani (an. 1672), MANSI, 34, 1746.

[22] «Nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae, id est, Christi corpori membrisque socientur», scribit S. Augustinus (De peccatorum meritis et remissione et de baptismo parvulorum, lib. 3, c. 4, n. 7, PL 44, 189; cf. lib. 1, c. 26, n. 38, ibid., 131).

[23] Ordo Exsequiarum, ed. typica, Romae, 15 augusti 1969, nn. 82, 231-237.

[24] Epist. 98, 5: PL 33, 362; cf. Sermo 176, II, 2: PL 38, 950.

[25] Summa Theologica, IIIª, q. 69, a. 6, ad 3; cf. q. 68, a. 9, ad 3.

[26] Ordo baptismi parvulorum, Praenotanda, n. 2; cf.- n. 56.

[27]  Diuturna enim exstat traditio, ad cuius auctoritatem appellarunt S. Thomas Aquinas, IIa-IIae, q. 10, art. 12 corp. et Benedictus XIV (Instr. Postremo mense data 28 febr. 1747, nn. 4-5, DS 2552-2553) iuxta quam haud baptizandus est infans e parentibus infidelibus vel hebraeis ortus, extra mortis periculum (CIC, can. 750, § 2), invitis iisdem parentibus; id est nisi ipsi hoc petierint et cautiones praebuerint.

[28] Cf. Mt 28, 19; Mc 16, 16; Act 2, 3741; 8, 35-38; Rom 3, 22-26; Gal 3, 26.

[29] Concilium Tridentinum, sessio VII, Decr. de sacramentis, can. 6, C.OE.D., p. 684, 33-37; DS, n. 1606.

[30] Cf. 2 Cor. 3, 15-16.

[31] Io 8,36; Rom 6, 17-22; 8, 21; Gal 4, 31; 5, 1 e 13; 1 Ped 2, 16; etc.

[32] Hoc officium et ius, explauatum a Concilio Vaticano II in sua Declar. Dignitatis humanae, n. 5, inter nationes agnoscitur: Universa Declaratio hominis iurium, art. 26, n. 3.

[33] Ef 1, 23.

[34] 1 Io 4, 10.19.

[35] Cf. CONCILIUM TRIDENTINUM, sess. VI, De iustificatione, cap. 5-6, can. 4 et 9, DS 1525-1526, 1554, 1559.

[36] Tit 3, 5.

[37] Cf. Ordo baptismi parvulorum, Praenotanda, n. 3, p. 15.

[38] Cf. ibid. n. 8, §§ 2, p. 17; n. 5, §§s 1 e 5, p. 16.

[39] Ibid. n. 8, §§ 1, p. 17.

[40] Cf. ibid. n. 3, p. 15.

[41] Edictae primum per Litteras huius Congregationis pro Doctrina Fidei ad respondendum petitioni Exc. DD. Bartholomaei Hanrion, episc. Dapangensis in Togo, hae normae publici iuris factae sunt, insimul ac praedicti episcopi petitio in ephemeridibus Notitiae 61, 1971 (an. 7), 64-70.

[42] Cf: Ordo initiationis christianae adultorum, ed. typica, Romae, 6 ianuarii 1972, cap. 5, pp. 125-149.

[43] Cf. Ordo baptismi parvulorum, Praenotanda, n. 8, §§ 3 e 4, p. 17.

[44] Ibid. De Initiation christiana, Praenotanda generalia, n. 7, p. 9.

[45] Ibid. Praenotanda, n. 4; p. 15.