CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI INSTRUCTIO DE QUIBUSDAM RATIONIBUS « THEOLOGIAE LIBERATIONIS » * Proœmium Libertatis nuntius et virtus liberationis est Iesu Christi Evangelium. Quae essentialis veritas proximis hisce annis argumentum fuit theologorum considerationis, et novo quidem cum studio, quod magnam rerum exspectationem prae se fert. Ante omnia autem ac praesertim liberatio haec est ab extrema peccati servitute. Finis enim eius terminusque est libertas ipsa filiorum Dei, donum profecto gratiae. Ob logicam tamen consecutionem advocat liberationem a pluribus servitutis generibus, indolis culturalis, œconomicae, socialis, politicae, quae omnia denique ex peccato proficiscuntur quaeque vicissim impedimenta obiciunt prohibentia scilicet homines ne suam secundum dignitatem vivant. Pernecessaria igitur condicio alicuius meditationis theologicae de liberatione est clara distinctio eorum quae sunt principalia et quae potius consectaria. Etenim, instantibus quaestionibus, nonnulli velint ex una dumtaxat parte efferre liberationem a servitute ordinis terrestris ac temporalis, ita nempe ut liberationem a peccato in secundum locum reicere videantur neque propterea tribuere ei re vera primarium momentum quod eius est proprium. Explicatio ergo quaestionum, quam praebent illi, confusa ita est atque ambigua, Alii vero, cupientes sibi accuratiorem adipisci cognitionem causarum servitutum quas exstinguere student sine satis critica cautione utuntur rationibus doctrinae quae difficulter, vel potius nullo modo, segregari possunt a quadam ideologia, quam non licet cum christiana fide componi neque cum moralibus postulatis inde profluentibus. Congregatio pro Doctrina Fidei non hic quidem in animo habet ingens argumentum in se tractare libertatis christianae atque liberationis. Alio posteriore documento cogitat istud facere, ubi positivo modo cunctae eius divitiae tum pro doctrina tum pro communi usu illustrabuntur. Huius autem Instructionis propositum magis circumscriptum est ac definitum: illuc enim spectat ut animus pastorum, theologorum, fidelium omnium convertatur in errores periculaque errorum, qui fidei tantopere nocent vitaeque christianae, quos quaedam formae theologiae liberationis secum inferunt, quandoquidem per viam parum criticam decurrunt ad rerum conceptiones excerptas ex variis principiis marxianae doctrinae. Haec vero admonitio et cautio nullo prorsus pacto interpretanda est veluti obiurgatio eorum omnium qui magno animo veroque affectu evangelico respondere cupiunt « optioni potiori pro pauperibus ». Nullam offeret excusationem iis qui obstinati inhaerescunt in affectione indifferenti nulliusque partis coram acerbissimis gravissimisque miseriae et iniustitiae quaestionibus. E contrario haec Instructio postulatur, cum certo constet gravia indolis ideologicae vitia, quae hic notabuntur, tandem aliquando ac necessario prodere ipsam pauperum causam. Magis nunc quam alias umquam decet christianos plurimos, quorum fides sit collustrata quibusque deliberatum sit et certum vitam ducere christianam secundum illius integritatem, sese impendere, ex amore erga proprios fratres, destitutos, oppressos, vexatos, in certamen pro iustitia et libertate et humana dignitate. Plus quam antehac umquam Ecclesia damnare vult abusus et iniustitias et insidias libertati intentas, ubicumque inveniuntur et quicumque sunt earum auctores, necnon contendere per usum consiliorum et instrumentorum sibi propriorum ad tuenda provehendaque hominis iura potissimum in pauperum persona. I. Desiderium quoddam 1. Vehemens sane ac paene insuperabilis populorum cupiditas alicuius liberationis unum efficit ex praecipuis signis temporum quae ad Evangelii lumen scrutetur Ecclesia oportet et interpretetur.1 Haec porro maior quaedam aetatis nostrae res ambitum habet universalem, licet alios apud populos aliis nempe formis gradibusque demonstretur. In primis vero inter gentes quae miseriae onera patiuntur atque inter hominum ordines destitutos hic appetitus magna erumpit cum vi. 2. Eadem autem haec cupido conceptionem veram quidem, etsi obscuram, prodit dignitatis hominis creati « ad imaginem et similitudinem Dei » (Gen 1,26-27), quae irrisa est et despecta multiplices ob dominationes in re culturae ac politicae artis, in rebus stirpis, in quaestionibus socialibus et œconomicis saepius una conglobatis. 3. Dum ipsis Evangelium patefacit propriam eorum vocationem uti Dei filiorum, excitavit simul in hominum animis necessitatem solidamque voluntatem vitae fraternae et iustae et pacificae, in qua observantiam sui quisque reperiat necnon aptas condiciones ad suam progressionem animi corporisque. Quae dein necessitas sine dubio appetitum illum gignit de quo loquimur. 4. Hac de causa iam non homo vult patiendo subire istam miseriae oppressionem cum eius consectariis, quae sunt mors, morbi, privationes. Percipit enim eam miseriam tamquam intolerabilem quandam nativae dignitatis suae violationem. Complures res, quibus etiam necesse est fermentum adnumerari Evangelii, faverunt expergiscenti huic oppressorum conscientiae. 5. Iam nemo ignorat, etiam inter innumeros hominum litteras nescientium, posse genus humanum, multitudine sua usque increscens, praestare cuique homini minimum bonorum modum dignitati ipsius personae necessariorum, et hoc propter quendam prodigiosum scientiarum artisque technicae florem. 6. Non amplius toleratur iniuria manifestarum inaequalitatum inter divites et pauperes, sive de inaequalitate agitur inter nationes divites ac pauperes sive de inaequalitate inter sociales ordines unius eiusdemque civitatis. Ex altera enim parte obtenta est rerum abundatia antehac numquam cognita unde provenit etiam earum effusio; ex altera vero ita in condicionibus egestatis vivitur, ubi maximae quoque necessitatis bona desiderantur, ut deficientium alimoniarum victimae computari nequeant. 7. Manca haec aequitas mutilusque coniunctionis mutuae sensus in necessitudinibus inter nationes sic prodest nationibus industria machinali valentibus ut intervallum divitum ac pauperum augescere non cesset. Hinc deceptionis sensus apud tertii mundi populos necnon accusatio abusuum et colonialismi œconomici, quem dicunt, adversus nationes illas, quae ope machinalis industriae vivunt. 8. Ceterum recordatio malorum praedicti colonialismi eiusque consectariorum fovet saepius offensiones ac vulnera. 9. Apostolica Sedes porro, secundum Concilii Vaticani Secundi mentem, quem ad modum etiam Episcoporum Conferentiae, numquam desinunt offensam denotare quam prae se fert cursus ille maximus ad armamenta qui, praeter ipsa pericula inde imminentia paci universali, ingentes sibi arrogat pecuniarum copias, quarum pars aliqua tantum satisfacere possit magis prementibus postulationibus populorum rebus necessariis privatorum. II. Huius desiderii indicia 1. Appetitio iustitiae veraeque agnitionis ipsius dignitatis uniuscuiusque hominis postulat, haud secus atque alta quaevis cupiditas, ut illuminetur et gubernetur. 2. Etenim est prudentia adhibenda de ipsis expressionibus seu declarationibus, in doctrina et in usu, illius desiderii. Plurimi enim motus sunt politici et sociales, qui sese praebent germanos interpretes voluntatis pauperum simulque idoneos — etiam per instrumentorum violentiae usum — ad mutationes inferendas unde oppressio miseriaque populi radicitus exterminentur. 3. Sic crebrius iustitiae appetitus implicatur opinationibus quae, dum sensum eius obscurant aut vitiant, proponunt huic contentioni populorum ad propriam liberationem certos fines qui vero humanae vitae fini adversantur, ac suadent agendi vias secum importantes meditatum violentiae usum contra ethicam doctrinam personis ipsis faventem. 4. Poscit igitur interpretatio signorum temporum ad Evangelii lumen ut sensum quis perscrutetur altae populorum cupiditatis iustitiae, verum pariter investiget peracri prudentia patefactiones, tam in doctrina quam in communi usu, quibus illa appetitio exprimitur. III. Liberatio: argumentum christianum 1. In se sumptum ipsum desiderium liberationis non potest in animo menteque christianorum non reperire amplam et fraternam resultantem vocem. 2. Secundum hanc ita cupidinem natus est motus theologicus ac pastoralis, qui nomine agnoscitur « theologiae liberationis », primo nempe in Americae Latinae nationibus, quae religiosa et culturali eminent hereditate christianae fidei, deinde aliis in tertii mundi nationibus, item atque in quibusdam locis civitatum machinali industria excellentium. 3. Locutio illa: « theologia liberationis » ante omnia significat praecipuam aliquam sollicitudinem, simul gignentem studium iustitiae, intentam in pauperes oppressionisque victimas. Hac profectus a definitione quisque discernere valet plures modos, inter se saepe dissidentes, concipiendi vim christianam paupertatis genusque operae in iustitiam impensae quae idcirco flagitatur. Ut omnes opinionum motus, sic etiam « theologiae liberationis » diversas exhibent formas theologicas; fines autem earum doctrinales haud clare definiuntur. 4. Desiderium liberationis, quem ad modum dictio suadet ipsa, iterum suscipit principale quoddam argumentum Veteris ac Novi Testamenti. Ita quidem in se intellecta locutio: « theologia liberationis » plane valet: meditationem enim theologicam denotat argumenti biblici de liberatione ac libertate necnon considerationem prementis necessitatis cotidianarum eius consecutionum. Non igitur fortuito accidit ut liberationis cupiditas cum theologiis liberationis coniungatur. Illius autem coniunctionis significatio recte intellegi nequit nisi sub concretae doctrinae luce ipsius nuntii Revelationis quem legitime Magisterium Ecclesiae interpretatur.2 IV. Biblica fundamenta 1. Theologia sic liberationis recte perspecta ipsos theologos incitat ut certas quasdam essentialesque bibliorum quaestiones altius pervestigent secundum curam gravium illarum et urgentium causarum quas hodierna cupido liberationis necnon ipsi liberationis motus eam cupidinem plus minusve fideliter referentes exhibent Ecclesiae. Minime quidem licet oblivisci discriminis illarum condicionum ex quibus haec sic proclamata theologorum invitatio effluit. 2. Intimus libertatis christianae3 sensus et cognitio primum caput sive punctum totius rei constituunt. A peccatis nos Christus liberator noster liberavit a legisque servitute et carnis quae ipsa est nota status hominis peccatoris. Nova itaque gratiae vita, effectus nempe iustificationis, liberos nos reddit. Quod vicissim significat servitutum omnium servitutem ipsius peccati esse maximam. Ceterae servitutis formae habent ergo in peccati servitute extremam radicem suam. Haec ratio denique est cur libertas christiana suo pleno ex sensu, prout est vita in Spiritu, misceri numquam possit cum licentia carnis indulgendi desideriis. Est enim vita nova in caritate. 3. « Theologiae liberationis » maximum momentum tribuunt Exodi narrationi, quae eventum constituit quo efformatio populi electi praecipue innititur. Liberatio porro est ab alieno dominatu servitioque. Dici autem debet propria huius eventus significatio ex eius proposito deduci, quandoquidem liberatio ea ordinatur ad condendum Dei populum et ad cultum fovendum fœderis in Monte Sinai celebratum.4 Hinc causa quam ob rem liberatio Exodi redigi haud possit ad liberationem indolis maxime et tantum politicae. Magni aliunde momenti est quod vox liberationis nonnumquam in Sacris Litteris permutetur verbo valde propinquo redemptionis. 4. Eventum sic primarium Exodi numquam deinceps ex Israelis memoria oblitterabitur. Ad illud refertur, cum post Hierosolymorum interitum Babylonisque Exsilium vivitur in novae liberationis spe et ultra eam in exspectatione ultimae alicuius liberationis. Hac in experientia Deus agnoscitur Liberator. Panget ille suo cum populo Fœdus Novum dono sui Spiritus cordiumque conversione signatum.5 5. Complurium Psalmorum materiam subministrant angustiae ipsae difficultatesque multiplices quas homo fidelis Deo Fœderis subit; commemorant planctus, auxilii invocationes, gratiarum actiones, ipsam salutem religiosam necnon liberationem. Quibus locis angor non solum et simpliciter habetur idem ac socialis condicio miseriae aut status illius qui oppressionem patitur politicam. Complectitur etiam hostium odium, iniustitiam, mortem, culpam. Psalmis enim reducimur ad essentialem quandam religionis experientiam: a Deo videlicet uno exspectari posse salutem ac medicinam; Deum iam non hominem valere angustiarum condiciones immutare. Sic etiam « pauperes Domini » vivunt prorsus dediti fidentesque amanti providentiae Dei.6 Per totum vero deserti transitum non procurare desinit Dominus tum liberationem tum emendationem populi sui spiritalem. 6. In Vetere Testamento prophetae post Amos non cessant permagna quadam vi appellare iustitiae mutuaeque necessitudinis postulata et simul iudicium ferre acerrimum in divites qui pauperibus dominantur. Suscipiunt viduae orphanique defensionem. Minas adversus potentes proferunt: cumulatae iniquitates necessario secum inferunt pœnas acerbas. Observantia ideo fidelis Fœderis sine iustitiae custodia non fingitur. Iustitia enim erga Deum ac iustitia erga homines inter se non possunt seiungi. Deus nempe pauperis defensor est ac liberator. 7. In Novo pariter Testamento tales reperiuntur postulationes. Ad extremum tamen perducuntur, sicut sermo Beatitudinum ostendit. In imo scilicet corde evenire debent conversio ac renovatio. 8. Fraternae caritatis mandatum, quod Vetus iam Testamentum praenuntiavit, ad omnes iam homines prolatum normam praebet vitae socialis supremam.7 Non iam distinctiones illae aut fines impedire possunt quin quisque omnem hominem agnoscat suum proximum.8 9. Paupertas propter Regnum extollitur. In formaque pauperis adiuvamur ut imaginem et veluti arcanam praesentiam dispiciamus Filii Dei qui nostra causa egenus est factus.9 Hoc est fundamentum inexhaustorum Iesu dictorum de Iudicio apud Matthaeum: 25,31-46. Particeps Dominus noster est dolorum omnium; omnis angor ipsius signatur praesentia. 10. Eodem autem tempore postulata iustitiae ac misericordiae, iam in Vetere Testamento praedicta, sic amplificantur ut novam significationem in Novo Testamento recipiant. Patientes enim ac vexati cum Christo aequantur.10 Perfectio ea, quam a suis postulat Christus discipulis (Mt 5,18) in eo nempe consistit ut misericordes sint, « sicut et Pater vester misericors est » (Lc 6,36). 11. Hac ita luce christianae vocationis et amoris fraterni et misericordiae fulgente, divites graviter commonentur suorum officiorum.11 Ante Ecclesiae Corinthiae turbationes vehementer Paulus inculcat nexum inter participationem sacramenti ipsius amoris atque communicationem cum fratre indigenti.12 12. Docet autem nos Novi Testamenti revelatio peccatum esse summum malum quia hominem in intima parte eius personae ferit. Prima liberatio, ad quam omnes aliae respicere debent, est quae nos a peccato liberat. 13. Sane ut indicetur natura extrema liberationis a Christo allatae universisque hominibus oblatae, ut sint politica ratione liberi vel servi, Novum Testamentum in primis non postulat tamquam praeviam condicionem, ut quis in eam ingrediatur libertatem, mutationem status politici et socialis. Attamen, Epistula ad Philemonem comprobat libertatem Christi gratia effectam necessario habere oportere etiam in ordine sociali consectaria. 14. Nemini licet hac de causa ambitum peccati, cuius primus effectus est conturbationem inferre necessitudini inter hominem et Deum, ad illud redigere quod « peccatum sociale » vocatur. Re quidem vera, sola doctrina recta peccati sinit ut gravitati insistatur consectariorum eius socialium. 15. Neque iam malum praecipue ac solum reponendum est in ipsis « structuris » œconomicis socialibus vel politicis vitiatis, velut si reliqua mala cuncta de istis structuris uti propria de causa proficiscantur, ita nempe ut « hominis novi » effectio ex institutione pendeat diversarum structurarum in re œconomica ac socio-politica. Necesse profecto est ut magno animo immutemus structuras, quae iniquae sunt quaeque iniquitates generant. Structurae vero bonae aut malae, ut actuum hominis effectus, sunt potius consecutiones rerum quam causae. Mali enim radices iacent igitur in personis liberis auctoribusque propriorum factorum quae Iesu Christi gratia convertantur necesse est ut vivant agantque velut creaturae novae in proximi amore, efficaci inquisitione iustitiae, dominatione sui virtutumque exercitatione.13 Si quis autem uti postulatum primum statuat plenam rationum socialium eversionem indeque procedens reprehendat studium perfectionis uniuscuiusque hominis, iam in viam intrat negandi ipsius sensus personae eiusque transcendentis naturae, et laedit ethicam doctrinam una cum fundamento ipsius quod est indoles absoluta distinctionis inter bonum ac malum. Cum caritas insuper principium sit verae perfectionis, haec non potest intellegi sine animo aliis aperto promptaque serviendi voluntate. V. Magisterii vox 1. Saepenumero, ut respondeat provocationibus ex oppressione fameque, in nostrum tempus iactatis, Ecclesiae Magisterium studens excitare christianas conscientias ad sensum iustitiae et socialis officii et coniunctionis cum pauperibus atque oppressis invocavit praesentem utilitatem immo et necessitatem doctrinae et postulatorum quae in Revelatione continentur. 2. Hic satis esto aliquot haec commemorare, ut puta ea recentiora pontificum acta, quae sunt Mater et Magistra, et Pacem in Terris, Populorum Progressio, Evangelii Nuntiandi. Item epistulae facimus mentionem ad Cardinalem Roy missae sub titulo Octogesima Adveniens. 3. Quaestiones autem iustitiae libertatisque tractandas suscepit Concilium Vaticanum II in pastorali constitutione Gaudium et Spes. 4. Pontifex dein Romanus, nunc feliciter regnans, crebrius haec argumenta inculcavit, nominatim in Litteris encyclicis Redemptor Hominis, Dives in Misericordia et Laborem Exercens. Interpellationes plures hae doctrinam renovant de iuribus hominis, dum directo tangunt quaestiones liberationis personae humanae variis a generibus oppressionis, quibus persona est obnoxia. Eadem de re praesertim oportet memoretur oratio habita coram XXXVI conventu universali Nationum Unitarum die II Octobris MCMLXXIX.14 At die XXVIII mensis Ianuarii eodem ipso anno Ioannes Paulus II, cum tertiam Conferentiam CELAM in urbe Puebla aperiret, praedicaverat iam totam de homine veritatem verae liberationis esse fundamentum.15 Haec elocutio exstat documentum recta via consulendum theologiae liberationis. 5. Bis praeterea Synodus Episcoporum, anno scilicet MCMLXXI et MCMLXXIV, sermonem instituit de quaestionibus directo spectantibus ad christianum liberationis conceptum: id est, de iustitia in mundo et de necessitudine inter liberationem oppressorum plenamque liberationem sive hominis salutem. Synodorum autem illarum opera, anno MCMLXXI et MCMLXXIV, Summum Pontificem Paulum VI adduxerunt ut in Adhortatione apostolica Evangelii Nuntiandi vincula definiret inter evangelizationem ac liberationem vel progressionem humanam.16 6. Cura dein quam gerit Ecclesia liberationis hominumque progressionis pariter probata est constitutione Pontificiae Commissionis cui nomen Iustitia et Pax. 7. Concinentes porro cum Sede Apostolica multi Episcopatus ipsi vicissim necessitatem extulerunt viasque germanae hominum liberationis. Decet hac in re nominatim documenta indicare Conferentiarum Generalium Episcopatus Latino-Americani de Medellin anno MCMLXVIII ac de Puebla anno MCMLXXIX. Ineunte congressu Medellinensi adstabat Paulus VI, Ioannes Paulus II Pueblensi. Uterque vero argumentum pertractavit conversionis ac liberationis. 8. Subsecutus Paulum VI, qui proprietatem nuntii Evangelii illustraverat 17 prout haec originem suam divinam servat, Ioannes Paulus II in sermone apud Puebla explicato meminerat quae tres essent columnae quibus vera theologia liberationis fulciretur tota, videlicet veritas de Iesu Christo, veritas de Ecclesia, veritas de homine.18 VI. Nova christianismi interpretatio 1. Non poterit quisquam oblivione umquam exstinguere summam ingentem operis quod sui omnino immemores christiani, pastores, sacerdotes, religiosi ac religiosae vel laici homines, absolvunt dum amore permoti erga fratres in condicionibus indignis versantes contendunt opem adferre consolationemque innumerabilibus angustiis quae effectus miseriae sunt. Inter quos quidam nituntur efficacia detegere instrumenta quibus finis quam primum intolerando rerum statui imponatur. 2. Periculum tamen subest ne ardens studium et commiseratio, quae omnium pastorum implere debent animos, devertantur et detorqueantur in cœpta homini eiusque dignitati tam exitiosa quam est miseria ipsa quae oppugnatur, nisi quis caverit sibi satis a certis quibusdam invitamentis. 3. Anxius enim sensus urgentis necessitatis efficere non debet ut, quod essentiale est, praetermittatur neve responsio Iesu temptatori reddita omittatur (Mt 4,4): « non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei » (Dt 8,3). Nonnulli sic moventur urgente necessitate panis partiendi ut secludant in diemque proximum reiciant evangelizationem ipsam: primum panis, postmodum verbum. Capitalis error est ea duo separare, eoque magis inter se opponere. Utrumque autem ut prosequamur iam sponte sua late suadet christianus sensus.19 4. Ipsa autem dimicatio necessaria pro iustitia libertateque humana, secundum sensum œconomicum et politicum suum, aliquibus videtur constituere rem essentiae propriam omnemque simul salutem. Eorum exinde sententia Evangelium in nuntium plane terrestrem redigitur. 5. Diversae igitur theologiae liberationis se ita habent secundum rationem suam: hinc ad optionem potiorem pro pauperibus vehementer luculenterque confirmatam post Medellinensem congressum etiam in Conferentia Pueblensi,20 illinc vero ad illecebram illam redigendi Evangelium salutis in evangelium terrenum. 6. Commonefacimus tamen optionem potiorem apud Puebla statutam re vera esse duplicem: pro pauperibus et pro iuvenibus.21 Notari interest optionem illam pro iuvenibus plerumque silentio prorsus praeteriri. 7. Superius iam (cf. IV, 4) asseveravimus veram « theologiam liberationis » eam profecto esse quae debita ratione explanato Dei Verbo inhaereat. 8. Sed ob describendi opportunitatem expedit loqui potius de theologiis liberationis, quoniam locutio haec amplectitur sententias theologicas vel interdum etiam ideologicas, quae non solum discrepant, verum saepius inter se componi nequeunt. 9. Hoc autem in documento sermo dumtaxat erit de consectariis illius cogitandi viae, quae sub titulo « theologiae liberationis » tribuunt fidei doctrinae ipsique vitae christianae novatricem aliquam interpretationem quae a fide Ecclesiae valde errat, quinimmo negationem eius in re secumfert. 10. Res commodatae sine iudicio a philosophia marxistarum necnon usus opinationum alicuius explicationis biblicae rationalismo infectae subiacent novae huic interpretationi quae dein omnia corrumpit vera quae primum magnanimum studium pro pauperibus habuit. VII. Marxistarum enodatio 1. Impatientia voluntasque efficientiae quosdam christianos adduxerunt ut, alios modos penitus desperantes, se converterent ad illud quod « analysim marxistam » appellant. 2. In hanc videlicet sententiam ratiocinantur: intolerabilis rerum displodensque condicio actionem efficacem deposcit quae diutius differri non potest. At efficax talis actio pro concesso sumit aliquam analysim scientificam causarum miseriae ex structuris fluentium. Verum eius generis explicationem iam perfecit marxismus. Eam igitur satis est adhibere ad tertii mundi condicionem ac praesertim ad Americae Latinae statum. 3. Eruditam autem cognitionem ipsius rerum condicionis viarumque, quae percurri possint, transformationis socialis esse praevium fundamentum cuiusvis actionis, quae attingere valeat propositas metas, iam per se patet. Nota est seriae gravitatis obligationis. 4. Adiectivum tamen « scientificam » vi quadam fascinanti homines quidem capit uti fabella; nec omnia quae nomen prae se ferunt scientificum idcirco continuo vere sunt scientifica. Hac de causa usum alicuius rationis tractandi veras mundi res praecedere debet criticum iudicium indolis epistemologicae. Talis autem praevia investigatio critica magis quam uni « theologiae liberationis » deest. 5. Humanis socialibusque in disciplinis animus attendat oportet plures vias ac sententias quarum quaeque unum tantum rei latus collustrat quae suam ob implicatam naturam effugit unicam univocamque explanationem. 6. In illa autem marxistarum doctrina, quam pro opportunitate quis usurpare velit, eo magis fieri iubetur praecedens quaedam iudicatio, quod cogitatio Caroli Marx offert prospectum mundi qui universa complectitur, ubi indicia praebita ex observatione explicationeque descriptiva rerum complentur structura philosophica et ideologica quae sibi illam vim significationemque vindicat quam eis quis assignare vult. Sententiae autem a priori captae praeponuntur ipsi cognitioni condicionis verae societatis. Sic disiunctio elementorum dissimilium, quae constituunt hanc summam epistemologica ratione diversam, effici non potest; ita ut, cum putat quis se accipere id quod velut rerum explicatio ostenditur, simul alliciatur ad ipsam philosophiam seu ideologiam amplectendam. Quapropter non raro accidit ut ideologicae rationes dominentur in iis praeceptis, quae plures « theologi liberationis » ex auctoribus marxianis hauriunt. 7. Permanet etiam hodie prorsus valida Pauli VI monitio: ope marxismi, prout sese exprimit concretis vitae modis, discerni valent variae rerum rationes variaeque quaestiones christianis propositae ad deliberandum et ad agendum. Nihilominus « vanum profecto est atque periculosum eam ob causam oblivisci arctissimi illius vinculi, quod penitus easdem coniungit; item diversa amplecti elementa marxianae investigationis, nulla habita ratione necessitudinis, quae cum doctrina ipsis intercedit; denique ingredi in mediam illam classium contentionem eiusque marxianam interpretationem, dum perspicere omittitur genus societatis violentae atque imperii absoluti, ad quae paulatim actio illa perducit ».22 8. Nemo quidem negat suis ab originibus, at multo magis proximis hisce annis, marxianam doctrinam sic variatam esse ut plura sententiarum corpora pepererit insigniter inter sese distantia. Quatenus autem vere persistunt esse marxianae, eatenus opiniones illae haud desinunt cum principiis quibusdam principalibus conspirare quae a christiana hominis societatisque conceptione dissentiunt. Hinc ideo formulae nonnullae iam non sunt omnino neutrius partis, sed retinent eam significationem quam secundum primigeniam marxistarum opinationem receperant. Quod ita valet de « contentione classium ». Locutio illa etiam nunc abundat ea vi quam Carolus Marx ipsi indidit neque ergo existimari potest secundum rerum experientiam eadem ac « acris contentio socialis ». Quicumque proinde similes adhibent formulas, fingentes se aliquot tantum conservare marxianae explicationis elementa quae aliunde in summa refutabitur, saltem gravem fovent ambiguitatem in propriorum lectorum animis. 9. In memoriam rursus vocamus atheismum ac negationem personae humanae eiusque libertatis et iurium locum quidem medium obtinere totius mentis marxianae. In se ideo ea errores continent qui recta via minitantur fidei veritatibus de sorte hominum aeterna. Praeterea si theologiam quis perficere velit aliqua « analysi », cuius normae interpretandi ex hac athea conceptione pendeant, se necessario concludat in repugnantias exitiales. Ceterum falsus intellectus indolis spiritalis personae faciet ut haec tota submittatur communitati ipsi sicque principia negentur vitae socialis ac politicae dignitati humanae respondentis. 10. Opus est theologo praesertim critica inquisitione in modos analysis ex aliis disciplinis receptos. Lux enim fidei propria principia subministrat theologiae. Elementorum itaque philosophiae vel scientiarum humanarum usus a theologo ipso habet suum momentum uti « instrumentum » debetque critico subici iudicio indolis theologicae. Aliis videlicet verbis: postrema ac decretoria veritatis regula non alia esse potest denique tandem ac norma theologica ipsa. Secundum fidei proinde lumen et ea, quae fides nos de veritate hominis docet deque sensu extremo eius sortis, diiudicanda est auctoritas aut gradus auctoritatis in iis quae reliquis disciplinis exhibentur, saepius quidem instar coniecturae, veluti veritates de homine eiusque historia et fortuna. 11. Usus interpretandi rationum, ex corpore marxianae doctrinae sumptarum, ad res ipsas œconomicas sociales politicas etiam hodiernas potest primo aspectu exhibere quandam quasi veri similitudinem, prout scilicet status aliquarum civitatum suadet certam proportionem cum iis quae Carolus Marx descripsit exposuitque in medio saeculo superiore. Secundum has similitudines redduntur simplices rerum explanationes quae, sepositis necessariis beneque definitis elementis reapse prohibent vere strictam investigationem causarum ipsius miseriae turbationesque gignunt. 12. In certis Americae Latinae regionibus cumulatio maximae divitiarum partis a paucis dominis conscientiae socialis expertibus, fere nullus vel mancus Status iuris, dictaturae militares ludibrio habentes primaria etiam hominum iura, corruptela quorundam gubernatorum auctoritate praeditorum, saevi mores alicuius capitis pecuniae alienis ex nationibus haec omnia sunt quae violentum seditionis sensum alunt inter eos qui impotentes se esse arbitrantur sic victimas novi colonialismi technologicae œconomicae nummariae indolis. Hanc iniustitiarum conscientiam comitatur quaedam commiseratio, quae sermones suos marxismo inficit eosque perperam exhibet veluti « scientificos ». 13. Princeps condicio alicuius investigationis est mens plane docilis ipsi rerum veritati quae sunt describendae. Critica ergo conscientia iungatur oportet cum usu hypothesium operis quas sibi quis sumpsit. Sciendum propterea est hypotheses illas certae cuidam respondere mentis sententiae, idque vicissim necessario efferre ex una sola parte aliquot rationes veritatis rerum, ceteris in obscuritate relictis. Circumscriptio haec, ex ipsa socialium disciplinarum natura proficiscens, ab iis negligitur qui ad modum hypotheticarum opinationum confugiunt in conceptionem aliquam omnia amplectentem, qualis est Caroli Marx doctrina. VIII. Eversio sensus ipsius veritatis ac violentia 1. Conceptus ille universa continens sic logicam suam consequentiam imponit praecipitque, ut « theologiae liberationis » summam accipiant sententiarum quae cum christiana hominis imagine componi nequeunt. Nucleus enim doctrinae ad marxismum adhaerens, cui res referuntur, munere fungitur decretorii cuiusdam principii. Quae partes illi assignantur virtute appellationis scientificae, id est rei necessario verae, quae indita est ei. Distingui autem possunt hoc in nucleo plura elementa eum componentia. 2. Secundum consequentem marxistarum mentem « analysis » iam non potest segregari ab usu communi et ratione historiae intellegendae, cui usus ille iungitur. Ita criticum est instrumentum analysis atque iudicium criticum pars dumtaxat est ipsius dimicationis seditiosae. Quae dimicatio pertinet ad ordinem proletariatus instructum historica functione. 3. Peragere ergo is solus potest rectam analysim qui huius dimicationis est particeps. 4. Vera conscientia igitur est conscientia factiosa sive potius partium. Uti patet, de ipsa hic agitur conceptione veritatis quae omnis nempe invertitur: nihil inibi esse veritatis contendunt nisi in et pro usu factioso. 5. Usus sive praxis ac veritas inde profluens sunt praxis et veritas factiosae, quoniam historiae primaria compages denotatur contentione classium. Oportet igitur ex necessitate obiectiva ingredi contentionem classium (quae dialectice opponitur abusui qui repudiatur). Veritas est classis ipsius veritas; neque veritas exsistit nisi in certamine classis eversivae. 6. Princeps historiae lex, quae nempe contentionis classium lex est, significat societatem ipsam in violentia esse conditam. Violentiae enim, quae condicionem efficit dominationis divitum in pauperes, respondere debet contraria eversionis violentia, qua superior condicio permutabitur. 7. Ita profecto praestatur classium contentio veluti necessaria et obiectiva lex. Ingrediens eius processum in favorem oppressorum aliquis « facit » veritatem agitque « scientifice ». Quam ob rem conceptio veritatis aequaliter coniungitur cum violentiae necessariae affirmatione ideoque etiam cum politici amoralismi asseveratione. Haec cum ita sint, mentio postulatorum ethicorum, ex quibus renovationes extremae animosaeque ipsarum structurarum et institutionum flagitantur, omnem suum amittit sensum. 8. Principalis porro lex contentionis classium prae se fert indolem alicuius summae atque universitatis. Repetitur enim omnibus in vitae regionibus: in religione et ethica doctrina, in cultura et institutis. Nulla rerum provincia libera est ab illa lege. In unaquaque lex haec decretorium est elementum. 9. Ipsa ethicae doctrinae natura, hisce principiis originis marxistae adhibitis, in dubium penitus vocatur. Etenim transcendens ratio ipsius distinctionis inter bonum et malum, omnis doctrinae moralis fundamentum, implicite negatur in illo prospectu contentionis classium. IX. « Theologica » illius nuclei interpretatio 1. Reperiuntur sententiae, de quibus est hic sermo, nonnumquam minutatim enucleatae quibusdam in scriptionibus « theologorum liberationis ». Apud alios vero consequenter eae deducuntur ex eorum propositionibus. Praefiguntur illae alibi aliquibus liturgicis usibus, cum verbi causa « Eucharistia » in celebrationem convertitur populi pugnantis, etiamsi adstantes his ritibus haud sibi sunt rei plene conscii. Verum igitur proponitur quoddam « systema », quamvis dubitent quidam persequi logicam eius consecutionem usque in finem. Uti tale istud corpus vel institutum est corruptio christiani nuntii, prout eum Deus suae commendavit Ecclesiae. Quare is nuntius videtur totus vocari in quaestionem a « theologiis liberationis ». 2. Non iam factum ipsum ordinum socialium cum iniquitatibus et iniustitiis quae eis insunt, sed ipsa opinatio sive theoria de contentione classium veluti lege structurarum principali in historia suscipitur a « theologiis liberationis » instar principii. Inde colligitur sic intellectam classium contentionem scindere ipsam Ecclesiam, et secundum eandem res quoque ecclesiales esse iudicandas. Pariter contenditur affirmationem, qua amor in sua universalitate possit id vincere quod constituit primam legem structuralem societatis capitalistae, nihil aliud significare quam fallaciam mala fide alere. 3. In hoc rerum conceptu contentio classium est historiae incitatrix. Fit ita historia cogitatio maxima. Deus ipse dicetur facere se historiam. Addent insuper unam esse historiam solam in eaque nefas esse historiam salutis distingui ab historia profana. Si quis discrimen illud retineat, cadere eum dicent in « dualismum ». Similes asseverationes produnt immanentismum quendam historicum. Facile ideo quis vult Regnum Dei eiusque tempus venturum aequare humanae liberationis motui efficereque ipsa ex historia materiam propriae progressionis veluti rationem aliquam qua per classium contentionem se homo ipse redimit. Haec vero aequatio fidei Ecclesiae adversatur, quem ad modum Concilium Vaticanum II eam instillavit.23 4. Hanc ad mentem eo usque nonnulli tendunt ut Deum immo ipsum historiamque idem esse dicant fidem definientes velut « fidelitatem erga historiam », id est fidelitatem impensam in consuetudinem politicam quae conceptionem futurae aetatis hominum generis sequitur sensu cuiusdam messianismi dumtaxat temporalis. 5. Fides inde spes et caritas novum sibi induunt sensum ac significationem: sunt enim « fidelitas erga historiam », « fiducia de futuro aevo », « optio pro pauperibus ». Quod significat eas sua in veritate theologali negari. 6. Novo autem ex hoc conceptu consequitur necessario extrema interpretatio politica ipsarum affirmationum fidei iudiciorumque theologicorum. Iam nihil refert ut animus intendatur in consectaria effectaque politica fidei veritatum quae praesertim observentur secundum earum vim transcendentem. Tota enim fidei doctrina aut theologiae subditur cuidam politicae regulae, quae ipsa vicissim pendet ex sententia de classium contentione uti historiae incitatrice. 7. Qua de causa ostenditur ingressus ipse in classium contentionem tamquam caritatis ipsius necessitas; reicitur uti animus impediens contrariusque pauperum amori ipsa voluntas diligendi iam nunc omnem hominem, ad quemcumque ordinem pertinet, ac studium succurrendi ei per non violentas colloquii persuasionisque vias. Si autem quis affirmat hominem iam non odio esse debere, item simul asseverat, eo quod re vera pertineat ad orbem divitum, iam a principio eum inimicum classis esse debellandum. Quapropter universalis natura amoris proximi ac fraternitas fiunt eschatologicum principium quod soli « novo homini » valebit qui ex eversionis victoria exorietur. 8. Quod ad Ecclesiam vero spectat, inclinant ad eam putandam tantummodo rem historiae inhaerentem obœdientemque etiam illis legibus quae regere creduntur venturam aetatem historicam in eius immanentia. Haec autem imminutio propriam vacuefacit Ecclesiae veritatem, quae donum gratiae divinae est ac fidei mysterium. Pariter infitiantur christianorum, ad oppositos ceteroquin ordines pertinentium, participationem eiusdem mensae eucharisticae quidquam significare. 9. Pro sua positiva significatione Ecclesia pauperum indicat potiorem locum sine ulla exceptione destinatum pauperibus, secundum cunctas miseriae humanae formas, quandoquidem illos Deus praefert. Significat quoque haec locutio hac nostra aetate sive Ecclesiam uti communionem institutionemque sive eius membra conscientiam habere paupertatis evangelicae necessitatum. 10. Attamen « theologiae liberationis », quarum merito loci insignes prophetarum et Evangelii de pauperibus tuendis proprium momentum recuperaverunt, confusionem moliuntur calamitosam inter pauperem Sacrae Scripturae ac proletariatum Caroli Marx. Quocirca christianus sensus pauperis corrumpitur et certatio pro pauperum iuribus fit classis certamen ad ideologicam contentionis classium normam. Sed tunc Ecclesiam classis significat Ecclesia pauperum, quae necessitates perspexit eversivae certationis ut gressum ad liberationem quaeque liberationem liturgicis suis ritibus concelebrat. 11. Aliquid porro simile animadvertendum est quod attinet ad dictionem Ecclesiae populi. Pastorali quidem ratione intellegi possunt per illam vocem ei, ad quos potissimum evangelizatio dirigitur, nempe ei in quos ob propriam eorum condicionem pastoralis Ecclesiae amor praesertim intenditur. Potest etiam ea vox pertinere ad Ecclesiam tamquam « populum Dei », populum scilicet Novi Fœderis in Christo pacti.24 12. Verumtamen « theologiae liberationis », de quibus hic agitur, Ecclesiam populi intellegunt esse Ecclesiam classis, Ecclesiam populi oppressi, Ecclesiam cuius « conscientiam » oportet excitare constitutae contentionis liberatricis causa. Sic autem sumptus populus, nonnullis opinantibus, fit etiam fidei argumentum. 13. Tali imagine Ecclesiae populi censura exoritur ipsarum Ecclesiae structurarum. Hinc iam non agitur tantum de fraterna correctione Ecclesiae pastorum, quorum agendi ratio non evangelicum animum ministerii reddit sed obsoletis signis adhaeret auctoritatis quae pauperes offendunt. Verum etiam in controversiam adducitur sacramentalis et hierarchica compages Ecclesiae qualem Dominus ipse voluit. In hierarchia enim ac magisterio incusantur ii qui classis dominantis, quam devinci oportet, personam gerunt. Theologica ratione haec sententia defendit populum esse ministeriorum originem eumque ergo suo arbitrio sibi eligere posse ministros secundum necessitates sui muneris historici et eversivi. X. Nova ratio interpretandi 1. Factiosa veritatis notio, quae in consuetudine sive eversiva classium praxi demonstratur, illam confirmat sententiam. Theologi, qui cum opinionibus « theologiae liberationis » non conveniunt, hierarchia ac in primis magisterium Romanum iam eam ob rem obtrectantur tamquam oppressorum classium participes. Eorum dicitur theologia esse classis. Eorum ergo argumentationes et praecepta iam non in se sunt perscrutanda cum nihil aliud nisi referant classis commoda. Eorum itaque sermo iam principio affirmatur falsus. 2. Hinc ipsius « theologiae liberationis » indoles universalis, quae omnia complectitur, elucet. Quam ob rem aestimetur ipsa oportet non secundum hanc illamve suam affirmationem, verum ex isto classis prospectu quem sibi a priori arrogat, quique in ea est quasi decretorium principium hermeneuticum fundamentale. 3. Propter praeiudicatam hanc opinationem de classibus admodum difficile est, ne dicamus omnino fieri non posse, ut quibusdam cum « theologis liberationis » vera instituatur collocutio, in qua collocutor audiatur eiusque excutiantur argumenta iudicio obiectivo et attento animo. Hi namque theologi, modo plus minus conscio, principio nituntur sententiam classis oppressae et eversivae, quae eorundem nempe est opinio, efficere unicam speciem veritatis. Theologicae regulae veritatis sic minoris momenti fiunt subiciunturque necessitudinibus ipsius contentionis classium. Qua in rerum condicione sufficitur in locum orthodoxiae uti rectae fidei normae ipsa notio orthopraxis veluti lex veritatis. Ad hoc autem quod attinet, haud licet intentionem practicam, quae propria etiam theologiae translaticiae est eodemque titulo ac intentio speculativa, commisceri aliquo cum primatu peculiaris iuris, qui tribuitur certo generi praxis. Haec enim ultima est usus eversivus qui sic fieret suprema veritatis theologicae regula. Porro sana methodologia theologica sine dubio rationem habet praxis Ecclesiae ibique unum reperit fundamentorum suorum; sed hoc fit quia ipsa ex fide promanat eiusque est testimonium vitae ratione datum. 4. Socialis Ecclesiae doctrina cum indignatione respuitur. Quam dicunt prodire vana ex spe alicuius compromissi, quam habent classes mediae quibus nulla est historica sors. 5. Nova interpretandi via, « theologiae liberationis » propria, ad retractationem praecipue politicam Sacrae Scripturae perducit. Maius hinc pondus adicitur ipsi eventui Exodi, cum liberatio illa sit a politica servitute. Politica similiter lectio proponitur cantici Magnificat. Error autem in eo non est quod animus in rationem politicam locorum biblicorum dirigitur, sed quod ex illo aspectu deducitur ratio princeps atque exclusiva quae ducit ad lectionem Scripturarum angustandam. 6. Item homo se collocat in conspectu messianismi temporalis, quod unum est ex extremis signis saecularis interpretationis Regni Dei eiusque inclusionis in historiae humanae immanentiam. 7. Hanc politicam rationem anteponendo, inducimur ad Novi Testamenti extremam novitatem denegandam ac praesertim Iesu Christi, veri Dei et veri hominis, personam infitiandam, sicut etiam propriam naturam liberationis quam ille nobis affert quaeque ante omnia liberatio est a peccato, omnium malorum fonte. 8. Ceterum, probata Magisterii interpretatione recusata, quae uti classis explicatio reicitur, simul a Traditione disceditur. Quapropter abicitur necessaria quidem interpretandi regula theologica et in vacuitatem inde exortam sententiae extremae admittuntur exegesis rationalistae. Redintegratur ita sine critico animo repugnantia inter Iesum historiae ac Iesum fidei. 9. Profecto asservatur littera formularum fidei, ac nominatim fidei Chalcedonensis, at sub iisdem novus subicitur sensus, qui fidei Ecclesiae negatio est. Hinc enim christologica doctrina ex Traditione prodita reicitur propter legem classis; hinc vero contenditur posse « Iesum historiae » attingi procedendo de eversiva experientia certaminis pauperum ad propriam liberationem. 10. Iterum affectatur instauranda experientia, eius similis quam Iesus habuisse putatur. Experientia enim pauperum pugnantium pro sua liberatione, quae dicitur fuisse etiam Iesu, ipsa, et quidem sola, proferret cognitionem veri Dei eiusque Regni. 11. Patet autem hinc fidem negari in Verbum incarnatum mortuum ac resuscitatum propter omnes homines, et quem Deus Dominum et Christum fecit.25 Pro eo autem submittitur « figura » Iesu quae species quaedam signi est in se colligentis postulata contentionis oppressorum. 12. Ita tribuitur Christi mortui interpretatio dumtaxat politica. Virtus ideo ipsius salutaris totaque redemptionis œconomia pernegatur. 13. Afficitur ergo nova interpretatione integra summa mysterii christiani. 14. Efficit proinde illa generatim id, quod vocari potest inversio symbolorum. Sic potius quam ut cum Sancto Paulo videatur in Exodo figura baptismi,26 poterit hoc ipsum politicae liberationis populi signum existimari. 15. Eadem vero interpretandi regula adhibita ad ecclesialem vitam constitutionemque hierarchicam Ecclesiae, ratio necessitudinis inter hierarchiam atque « basim » fit necessitudo dominationis obnoxia legi contentionis classium. Sacramentalis natura, quae radix est ministeriorum ecclesialium quaeque Ecclesiam constituit spiritale institutum quod redigi nequit ad explicationem tantummodo sociologicam, prorsus ignoratur. 16. Conversio haec symbolorum animadvertitur etiam in sacramentorum regione. Iam enim Eucharistia non comprehenditur sua in veritate, nempe ut praesentia sacramentalis sacrificii reconciliantis ac donum Corporis et Sanguinis Christi, sed putatur celebratio populi suum certamen certantis. Quocirca Ecclesiae unitas funditus negatur. Unitas enim et reconciliatio et communio in amore non iam percipiuntur velut donum a Christo receptum.27 Historica quidem classis pauperum unitatem molietur per suam ipsius dimicationem. Contentio classium via huius unitatis est. Eucharistia ita classis evadit Eucharistia. Eodem pariter tempore triumphans vis negatur Dei amoris qui nobis est datus. XI. Directoriae monitiones 1. Cautio ac provisio gravium errorum, quos quaedam « theologiae liberationis » propagant, nullo tamen modo accipienda est tamquam approbatio, ne obliqua quidem, impertita illis qui quidquam conferunt ad miseriam populorum conservandam, illis qui commodum ex ea trahunt, illis qui resides animadvertunt, vel illis qui eandem miseriam nihil omnino curant. Evangelio Misericordiae hominisque amore ducta Ecclesia clamorem pro iustitia28 excipit eique omnibus suis viribus respondere contendit. 2. Invitatio ideo maxima ad Ecclesiam dirigitur. Cum audacia ac fortitudine, cum sagacitate ac prudentia, cum studio ac fervore animi, cum amore pauperum qui ad sacrificium usque pertingit, pastores suum potissimum munus putabunt huic invitationi responsum reddere, haud secus ac plurimi eorum iam faciunt. 3. Universi autem illi, sacerdotes religiosi ac religiosae et laici homines, qui audito clamore pro iustitia cupiunt operam suam navare evangelizationi humanaeque progressioni, id efficient consonantes cum suis episcopis et cum Ecclesia, unus quisque secundum propriam suam ecclesialem vocationem. 4. Sibi praeterea conscii ecclesialis naturae vocationis suae theologi fideliter praestabunt animoque ad colloquium propenso industriam consociatam cum Ecclesiae Magisterio. In Magisterio enim discernent Christi donum Ecclesiae ipsius concessum29 observantiaque filiorum propria amplectentur verbum eius ac monita. 5. Tantummodo ex evangelizandi munere eius cum integritate ex toto sumpto comprehenduntur necessitates promotionis humanae veraeque liberationis: quae liberatio quibusdam veluti columnis necessariis innititur, quae sunt: veritas de Iesu Christo Redemptore, veritas de Ecclesia, veritas de homine eiusque dignitate.30 Ad lumen quidem Beatitudinum, in primisque Beatitudinis de pauperibus spiritu, Ecclesia quae universo in orbe pauperum esse vult Ecclesia, in animo habet nobili contentioni servire pro veritate et pro iustitia. Quemque hominem appellat eaque de causa cunctos homines. Ipsa est « Ecclesia universalis, Ecclesia incarnationis. Non unius classis aut unius ordinis est Ecclesia. Et pro ipsa veritate loquitur illa. Quae quidem veritas res tangit in se ipsas ». Ea etiam efficit ut ratio ducatur « cuiusque condicionis humanae, cuiusque iniustitiae, cuiusque discriminis, cuiusque contentionis ».31 6. Efficax ideo iustitiae tutela adnitatur oportet ad veritatem de homine qui ad Dei imaginem est creatus ad divinaeque filiationis gratiam vocatus. Verae consuetudinis agnitio inter hominem ac Deum fundamentum ponit iustitiae, quia inde reguntur necessitudines inter homines ipsos. Ea est causa, cur pugna pro hominis iuribus, quae numquam desistit Ecclesia commemorare, secum inferat veram pro iustitia contentionem. 7. Postulat autem veritas de homine ut pugna haec pugnetur instrumentis humanae dignitati congruentibus. Meditatus idcirco deliberatusque violentiae caecae usus, quacumque provenientis ex parte, est repudiandus.32 Si quis igitur fidat instrumentis violentis, sperans inde magis restauratum iri iustitiam, in exitialem procidat deceptionem. Vim enim parit vis deicitque hominem; hominis dignitatem ludificat in personis victimarum atque hanc ipsam dignitatem infringit eorum, qui vim usurpant. 8. Urgens autem necessitas reformationum penitus faciendarum, quae afficiunt structuras miseriam gignentes constituentesque ipsas formas violentiae, facere non debet ut ignoretur fontem iniustitiarum in corde inveniri hominis. Nonnisi igitur compellando ethicas facultates personae et perpetuam interioris conversionis necessitatem, sociales importabuntur mutationes quae re vera homini deservient.33 Etenim, ut homines libere intersunt — privatim atque communiter — his necessariis mutationibus, ipsi excitati ad sensum conscientiamque suorum officiorum crescent humanitate. Inversio autem inter doctrinam moralem et structuras abundat anthropologia materialista quae componi nequit cum veritate de homine. 9. Item gravissimus eam ob rem error admittitur, si creditur novas ex se ipsis structuras parituras esse « hominem novum » secundum significationem, id est, veritatis de homine. Nescire enim non potest christianus Spiritum Sanctum, qui datus sit nobis, omnis verae novitatis esse originem Deumque ipsum historiae esse dominum. 10. Pariter structurarum iniustitiam generantium eversio per violentiam seditiosam non iam ipso facto initium est instaurandi regiminis iusti, Factum aliquod maioris momenti huius aetatis facere debet attentos eos omnes, qui ex animo liberationem veram exoptant fratrum suorum. Multa centena milia aequalium nostrorum legitime nituntur primarias recuperare libertates, quibus destituti sunt a regiminibus penitus dominantibus et Deum negantibus quae per violentas seditiosasque vias potita sunt omni potestate, omnino sub titulo liberationis populi. Hoc aetatis nostrae dedecus neglegi non licet: profitentes libertatem se afferre aliqui totas nationes continent in condicionibus servitutis indignis plane homine. Ii qui, fortasse inscii, consortes se reddunt eiusmodi subiugationum, pauperes decipiunt quibus inservire volunt. 11. Classium contentio, tamquam iter ad societatem sine classibus, fabula est quae renovationes praepedit miseriamque auget atque iniustitias. Qui vero se abripi hac fabula patiuntur, ponderent necesse est acerba experimenta historiae quae illa intulit. Intellegent tunc nullo modo agi de deserenda efficaci via pro pauperibus pugnandi deque serviendo commodis alicuius vanae speciei, quae omni carebit effectu. Interest potius ex contrario ut quis se expediat a ficta quadam imagine ut fulciatur Evangelio eiusque operandi virtute. 12. Una autem ex condicionibus alicuius necessariae correctionis theologicae est recta aestimatio doctrinae socialis Ecclesiae. Haudquaquam clausa haec doctrina est. Verum aperta patet novis quaestionibus cunctis quae progrediente tempore numquam non cooriuntur. Quo in rerum prospectu partes theologorum et intellegendi auctorum totius orbis regionum etiam nunc pernecessariae sunt Ecclesiae meditationi. 13. Eorum pariter experientia, qui coram in evangelizatione et in pauperum oppressorumque promotione versantur, poscitur ad deliberationem doctrinae actionisque pastoralis Ecclesiae. Hoc sensu dicendum est conscientiam quorundam aspectuum veritatis accipi ex ipsa vita sive praxi, si eo sub nomine intellegatur consuetudo pastoralis ususque socialis quae sectantur evangelicam rationem. 14. Ecclesiae doctrina in re sociali praebet maximas directorias normas moralis naturae. Ut vero illa possit gubernare directo ipsam actionem, homines idonei exercitatique in scientiis arteque technica, sicut etiam in provincia scientiarum humanarum vel politicarum rerum, ei opus sunt. Animos pastores intendent ad tales instituendos homines idoneos, radicitus viventes ex Evangelio. Hic autem potissimum tanguntur laici, quorum proprium officium est societatem aedificare. 15. Opinationes « theologiarum liberationis » late disseminantur, simplici adhuc forma, apud circulos educationis vel cœtus « a basi » qui dicuntur, catechetica ac theologica carentes instructione. Ita accipiuntur illae sententiae a viris feminisque generosis, etsi ferri non potest criticum iudicium. 16. Invigilandum itaque pastoribus est tam qualitati quam doctrinae ipsi catechesis et educationis, cuius semper officium est exhibere integritatem nuntii salutis et postulata verae hominum liberationis intra definitos fines huius nuntii integri. 17. In hac autem demonstratione integra christiani mysterii expediet quasdam essentiales rationes in clariorem lucem proferre quas « theologiae liberationis » praesertim proclives sunt ad perperam comprehendendas vel praetermittendas: transcendentiam gratuitamque indolem liberationis in Iesu Christo vero Deo ac vero homine, principatum ipsius gratiae, veram naturam salutis instrumentorum nominatimque Ecclesiae et sacramentorum. Inculcabitur vera significatio moralis doctrinae, ob quam discrimen boni ac mali non potest relativismo subici, germanus peccati sensus, conversionis necessitas et ipsius fraterni amoris lex universalis. Cavebitur ne omnis vita humana rationibus politicis circumvadatur quae ignorantes totam summam proprietatum Regni Dei atque personae transcendentiam illuc tandem tendunt ut politicam doctrinam reddant sacram utque captatam religionem populi torqueant in commoditatem inceptorum seditiosorum. 18. Interdum exprobratur defensoribus « orthodoxiae » passivus quidam animus, indulgentia vel conspiratio culpabilis quod spectat ad intolerandas iniustitiae condiciones et ad politica regimina quae illum sustinent statum. Spiritalis autem conversio, magnitudo amoris in Deum ac proximum, studium iustitiae et pacis, evangelicus sensus pauperum et paupertatis flagitantur ab omnibus, at potissimum a pastoribus iisque in quos incidit rerum officium. Cura integritatis fidei non procedit sine cura pariter reddendi, per integram theologiam, Responsionem efficacis testificationis ministerii erga proximum, ac praesertim omnino erga pauperem atque oppressum. Ex tali sua testificatione dynamica quidem et constructiva iacient ita Christiani fundamenta illius « civilis cultus amoris » de quo post Paulum VI locuta est conferentia de Puebla.34 Ceterum complures ii sunt, sacerdotes religiosi et religiosae laici homines, qui modo reapse evangelico se addicunt societati iustae aedificandae. Conclusio Pauli VI verba in Professione Fidei Populi Dei absoluta perspicuitate fidem Ecclesiae exprimunt, a qua recedere non licet quin simul novae miseriae novaeque excitentur una cum spiritali ruina servitutes. « Confitemur pariter Regnum Dei, quod hic in terris in Christi Ecclesia primordia habuit, "non esse de hoc mundo", "cuius figura praeterit", itemque eius propria incrementa idem existimari non posse atque progressionem humanitatis cultus, vel scientiarum, vel technicarum artium, sed in eo consistere, ut investigabiles divitiae Christi altius usque cognoscantur, ut spes in aeternis bonis constantius usque ponatur, ut Dei caritati flagrantius usque respondeatur, ut denique gratia atque sanctitudo largius usque diffundantur inter homines. At eodem amore Ecelesia impellitur, ut etiam verum hominum bonum temporale continenter cordi habeat. Dum enim quotquot habet filios monere non cessat, eos "non habere hic" in terris "manentem civitatem", eosdem etiam exstimulat ut, pro sua quisque vitae condicione atque subsidiis, propriae humanae civitatis incrementa foveant, iustitiam, pacem atque fraternam concordiam inter homines promoveant, atque fratribus suis, praesertim pauperioribus et infelicioribus, largiantur adiumentum. Quare impensa sollicitudo, qua Ecclesia, Christi Sponsa, hominum necessitates prosequitur, hoc est eorum gaudia et exspectationes dolores et labores, nihil aliud est nisi studium, quo ipsa vehementer impellitur, ut iis praesens adsit, eo quidem consilio, ut Christi luce homines illuminet, universosque in Illum, qui ipsorum unus Salvator est, congreget, atque coniungat. Nunquam vero haec sollicitudo ita accipienda est, quasi Ecclesia ad res huius mundi se conformet, aut deferveat ardor, quo ipsa Dominum suum Regnumque aeternum exspectat ».35 Hanc Instructionem in Conventu ordinario huius Sacrae Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Pp. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit. Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 1984. + Ioseph Card. Ratzinger, Praefectus + Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia, Secretarius * AAS 76 (1984), 876-909.
1 Cf. Const. past. Gaudium et epes, n. 4. 2 Cf. Const. dogm. Dei Verbum, n. 10. 3 Cf. Gal 5, l ss. 4 Cf. Ex 24. 5 Cf. Ier 31, 31-34; Ez 36, 26 ss. 6 Cf. Soph 3, 12 ss. 7 Cf. Dt 10, 18-19. 8 Cf. Lc 10, 25-37. 9 Cf. 2 Cor 8, 9. 10 Cf. Mt 25, 31-46; Act 9, 4-5; Col 1, 24. 11 Cf. Iac 5, lss. 12 Cf. 1 Cor 11, 17-34. 13Cf. Iac 2, 14-26. 14 Cf. AAS 71 (1979), 1144-1160. 15 Cf. AAS 71 (1979), 196. 16 Cf. Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, nn. 25-33, AAS 68 (1976), 23-28. 17Cf. Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 32, AAS 68 (1976), 27. 18 Cf. AAS 71 (1979), 188-196. 19 Cf. Const. past. Gaudium et Spes, n. 39; Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo Anno, AAS 23 (1931), 207. 20 Cf. n. 1134-1165 et nn. 1166-1205. 21 Cf. Doc. de Puebla, IV, 2. 22Paulus VI, Litt. apost. Octogesima adveniens, n. 34, AAS 63 (1971), 424-425. 23Cf. Const. dogm. Lumen gentium, nn. 9-17. 24Cf. Const. past. Gaudium et Spes, n. 39. 25Cf. Act 2, 36. 26 Cf. 1 Cor 10, 1-2. 27 Cf. Eph 2, 11-22. 28 Cf. Doc. de Puebla, I, 2, n. 3. 3. 29 Cf. Lc 10, 16. 30 Cf. Ioannes Paulus II, Oratio in initium conferentiae de Puebla, AAS 71 (1979), 188-196; Doc. de Puebla, II, 1. 31 Cf. Ioannes Paulus II, Oratio habita in loco “Vidigal” Rivi Ianuarii, 2 iulii 1980, AAS 72 (1980), 852-858. 32 Cf. Doc. de Puebla, II, 2, n. 5. 4. 33 Cf. Doc. de Puebla, IV, 3, n. 3. 3. 34Cf. Doc. de Puebla, IV, 2, n. 2. 3. 35Paulus VI, Sollemnis Professio fldei, 30 iunii 1968, AAS 60 (1968), 443-444. |