The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

INSTRUCTIO
DE OBSERVANTIA ERGA
VITAM HUMANAM NASCENTEM
DEQUE PROCREATIONIS DIGNITATE TUENDA

Responsiones ad quasdam quaestiones
nostris temporibus agitatas
*

 

PRAENOTANDA

Ad Congregationem pro Doctrina Fidei quaesita pervenerunt proposita a variis Conferentiis Episcopalibus et Episcopis singularibus, a theologis, a medicis et a viris scientiarum peritis, qui poscebant an congruerent cum principiis catholicae doctrinae de moribus eae artes technicae biomedicae, quibus datur ut interventus fieri possint in exordiis vitae hominis et in ipsis procreationis processibus. Haec Instructio, quae fructus est latae consultationis necnon attentae considerationis super declarationibus, quae a variis episcopatibus editae sunt, non eo spectat, ut rursus universa doctrina Ecclesiae de nascentis humanae vitae et procreationis dignitate proponatur, sed ut, sub luce doctrinae iam traditae, convenientes dentur responsiones praecipuis quaestionibus quae, in re de qua agitur, in medium prolatae sunt.

Rerum exponendarum ordo hic erit: per Introductionem revocantur principia fundamentalia ordinis anthropologici ac moralis, quae necessaria sunt ad recte expendenda problemata et ad responsa danda hisce interrogationibus; in prima parte agendum erit de observantia erga hominem debita inde a primo eius vitae momento; in secunda parte quaestiones morales pertractabuntur quae oriuntur ex rei technicae interventibus in humana procreatione; in tertia parte nonnullae directoriae normae impertientur circa mutuas rationes, quae inter legem moralem et civilem legem intercedunt, quod attinet ad observantiam erga embryones et fetus humanos [1] et ad legitimitatem technicarum rationum in procreatione artificiose quaesita.

INTRODUCTIO

1. Investigatio biomedica et Ecclesiae Doctrina

Donum vitae, quam Deus Creator et Pater homini commisit, postulat ut is inaestimabilis eius pretii conscius fiat et officia ei adnexa suscipiat: in hoc primario principio oportet cardo vertatur totius expositionis, ut moralia problemata clariore in luce ponantur ac solvantur, quae gignuntur ex artificiosis interventibus in vita nascenti et in procreationis processibus.

Ob scientiarum biologicarum et medicae artis progressus, homo medendi rationibus magis magisque efficacibus uti quidem potest, sed potest etiam novas sibi comparare potestates, quarum consectaria praevideri nequeunt, quod attinet ad humanam vitam in eius initio et in primis eius temporibus. Diversi procedendi modi hodie sinunt interventus, qui non solum auxiliari, sed etiam dominari possunt procreationis processibus. Huiusmodi technicae rationes possunt homini facultatem tribuere « sortem suam in manibus habendi ». Sed illum etiam obnoxium efficiunt « sollicitationi praetergrediendi fines dominatus rationi consentanei in naturam ».[2] Eaedem, quamquam conferunt ad hominis progressum, nihilominus gravia etiam pericula coniuncta habent. Hinc est, cur multi instanter flagitent ut in interventionibus quae procreationem attingunt, bona et iura personae humanae sarta tecta serventur. Quae quidem clarioris luminis et directoriarum normarum postulationes proveniunt non solum a christifidelibus, sed ab iis etiam qui Ecclesiae, utpote « rerum humanarum expertae »,[3] quoquo modo munus agnoscunt deserviendi « civili amoris cultui » [4] ac vitae.

Ecclesia Magisterii sui auctoritatem non interponit vi peculiaris competentiae in regione scientiarum quae in experimentis nituntur; sed postquam comperta habet elementa, quae investigationibus scientificis et re technica suppeditantur, ipsa, vi muneris evangelici officiique apostolici, moralem intendit doctrinam proponere, quae personae dignitati eiusque integrae vocationi congruat, criteria iudicii moralis exponendo circa investigationum scientificarum et rei technicae applicationes, peculiarique modo circa ea omnia quae ad humanam vitam eiusque exordia attineant. Quae quidem criteria sunt: observantia, defensio et promotio hominis, eius « primarium et fundamentale » ius ad vitam,[5] eius dignitas personae quae animo spirituali ac morali responsabilitate, ditatur [6] et ad beatificam cum Deo communionem vocatur.

Ecclesia, cum se interponit etiam in hoc campo, amore ducitur, quo hominem prosequi debet, eum adiuvando ad iura officiaque sua cognoscenda atque observanda. Talis amor ad fontes caritatis Christi alitur: contemplans Verbi Incarnati mysterium, Ecclesia percipit etiam « hominis mysterium »; [7] Evangelium salutis annuntians, homini patefacit dignitatem ipsius eumque ad plenam sui veritatem detegendam invitat. Ecclesia hoc modo divinam legem rursus proclamat, ut veritatis et liberationis opus perficiat.

Ac revera ex bonitate Deus — ut rectam vitae semitam ostendat — hominibus mandata sua tradit gratiamque ad ea observanda concedit; pariter ex caritate — ut eos adiuvet ad perseverandum in hac via — Deus semper offert unicuique veniam suam. Christus infirmitatum nostrarum miseretur: Ipse noster Creator ac Redemptor noster est. Utinam eius Spiritus animos aperiat ad donum pacis quae a Deo manat, et ad eius praecepta intellegenda.

2. Disciplinae naturales et res technica in personae humanae servitium adhibendae

Deus ad imaginem et similitudinem suam hominem creavit: « masculum et feminam creavit eos » (Gen 1,27), eis munus committens terram subiciendi (cf. Gen 1,28). Scientifica rerum naturae fundamentalis investigatio eiusque applicatio hunc hominis dominatum in res creatas significanter manifestant. Disciplinae naturales et res technica, quae sunt pretiosa hominis adiumenta, si quidem ad eius servitium adhibeantur eiusque integram progressionem promoveant in commune bonum omnium, ex se ipsae non valent ad humanae vitae humanique progressus sensum indicandum. Cum illae ordinentur ad hominem, a quo originem et incrementum suscipiunt, sequitur ut intra humanae personae eiusque moralium bonorum ambitum inveniatur descriptio finium, ad quos ipsae tendunt, et cognitio limitum, quibus continentur.

Perperam igitur neutralitas legis moralis vindicatur, cum agitur de investigationibus scientificis earumque applicationibus; ceterum, agendi normae nequaquam sumi possunt e sola rei technicae efficientia, vel ex utilitate quae aliquibus obveniat cum detrimento aliorum, vel, quod peius est, ex ideologiis quae praevalent. Quare disciplinae naturales et res technica ex sua ipsarum intima significatione postulant absolutam criteriorum moralium fundamentalium observantiam; scilicet deservire debent personae humanae, eius iuribus inalienabilibus eiusque vero atque integro bono, secundum Dei consilium ac voluntatem.[8]

Rei technicae velox progressus atque inventa instantius urgent praedictorum criteriorum observantiam: scientia a conscientia officii seiuncta nonnisi ad hominis perniciem conducere potest. « Aetas autem nostra magis quam saecula anteacta, tali sapientia indiget ut humaniora fiant quaecumque nova ab homine deteguntur. Periclitatur enim sors futura mundi nisi sapientiores suscitentur homines ».[9]

3. Anthropologia et interventus in rei biomedicae campo

Quaenam moralia criteria adhibenda sunt ad problemata in clariore luce ponenda, quae hodie in campo rei biomedicae gignuntur? Ut huic quaestioni respondeatur, oportet praevia habeatur recta notio naturae personae humanae quoad eius corpoream rationem.

Revera persona humana, nonnisi operando secundum veram suam naturam, sese tamquam « unam sui summam » perficere potest; [10] quae quidem natura simul est corporea ac spiritualis. Vi substantialis suae unionis cum anima spirituali, corpus humanum considerari nequit dumtaxat tamquam summa textuum, membrorum atque functionum; neque fas est sicut animalium corpus illud aestimare, sed habendum est pars constitutiva personae, quae per illud manifestatur atque exprimitur.

Lex moralis naturalis exprimit atque praescribit fines, iura atque officia, quae in corporali ac spirituali personae humanae natura innituntur. Ea lex igitur haberi nequit tamquam norma unice biologica, sed definiri debet tamquam ordo rationis, iuxta quem homo a Creatore vocatur ad vitam suam suasque actiones moderandas atque ordinandas, peculiarique modo ad utendum et fruendum corpore suo.[11]

Ex his principiis hoc primum consectarium deduci potest: interventus in corpore humano non attingit dumtaxat textus, membra eorumque functiones, sed, licet gradibus diversis, ipsam quoque personam afficit; ac propterea significationem atque officia secumfert quae ad moralem ordinem spectant, modo fortasse non aperto, sed vero.

Haec Ioannes Paulus II fortiter asseruit in allocutione habita ad Consociationem Medicorum ex universo orbe: « Quaelibet persona humana, in sua indole singulari absolute unica, constat non tantum spiritu sed etiam corpore, ideoque in corpore et per corpus persona attingitur in sua concreta realitate. Quapropter observantia dignitatis hominis secumfert observantiam huius identitatis hominis, qui corpore et anima unus est, ut Concilium Vaticanum II affirmavit (Const. Gaudium et spes, 14, 1). Ex hac anthropologica consideratione erui debent fundamentalia operandi criteria, si agitur de interventibus non omnino therapeuticis, cuius generis sunt interventus spectantes condicionem biologicam humanam in melius mutandam ».[12]

Biologia atque ars medica, suarum applicationum ope, ad integrum vitae humanae bonum tunc conferunt cum personae morbo atque infirmitate affectae auxilium praebent, observando dignitatem ei debitam, quatenus est creatura Dei. Nemo biologus vel medicus, vi scientiae ac peritiae suae, rationabiliter arrogare sibi potest facultatem de origine ac sorte hominis deliberandi. Huiusmodi norma peculiari modo servanda est in sexualitatis ac procreationis provincia, in qua vir ac mulier primaria bona amoris ac vitae in actum traducunt.

Deus, qui amor et vita est, viro ac mulieri vocationem indidit ad participandum speciali modo suum mysterium personalis communionis suumque opus Creatoris et Patris.[13] Hinc est cur matrimonio insint bona propria unionis atque procreationis, quae tanta pollet dignitate, ut nullo modo comparari possint cum iis quae apud cetera inferioris gradus viventia inveniuntur. Haec bona atque hae significationes, quae ad ordinem personalem pertinent, definiunt, respectu habito ad legem moralem, etiam significationem ac limites artificiosorum interventuum in procreatione et in ortu vitae humanae. Qui interventus, quatenus artificiosi, respuendi non sunt. Qua tales testantur quid valeat ars medica; at eorum moralis aestimatio referatur oportet ad dignitatem humanae personae, cuius est perficere divinam sibi inditam vocationem ad donum amoris atque ad donum vitae.

4. Criteria fundamentalia ad morale iudicium ferendum

Bona fundamentalia quae cum methodis procreationis artificialis humanae conectuntur, duo numerantur: vita creaturae humanae ad exsistendum vocatae, et singularis indoles transmissionis huius vitae in matrimonio. Horum igitur bonorum congrua ratio habeatur necesse est, cum morale iudicium est ferendum de huiusmodi methodis procreationis humanae artificialis.

Vita physica, unde in mundo humanarum vicissitudinum cursus incipit, nullo modo totam explet personae praestantiam, neque habenda est pro supremo bono hominis qui ad vitam sempiternam vocatur. Ipsa tamen ad hominis structuram pertinet quodammodo tamquam bonum « fundamentale », propterea quod in ipsa vita physica cetera omnia personae bona nituntur atque explicantur.[14] Indoles inviolabilis iuris ad vitam, quo creatura humana innocens gaudet « a conceptus momento usque ad mortem »,[15] signum atque postulatum est ipsius inviolabilis indolis personae, cui Creator vitae donum largitus est.

Respectu habito ad vitae transmissionem qualis apud cetera animantia in mundo universo animadvertitur, transmissio vitae humanae singularem indolem prae se fert, quae ab ipsa singulari personae humanae indole promanat. « Quoniamque hominis vita aliis hominibus consulto et cogitate traditur, sequitur idcirco, ut hoc agatur ad Dei praescriptiones firmissimas, sanctissimas, inviolatas; quas scilicet nemo non agnoscere, non servare debet. Quocirca hac in re nemini omnium licet iis uti viis rationibusque, quibus vel arborum vel animantium vitam prorogare licet ».[16]

Hodierni rei technicae progressus effecerunt ut procreatio haberi possit absque sexuali coniunctione, per concursum in tubulo vitreo seu in vitro, uti aiunt, cellularum germinalium, quae a viro et muliere antea sumptae sunt. At, quod arte technica fieri potest, non eo ipso lex moralis admittit. Rationis ope perpendere fundamentalia bona vitae et procreationis humanae est necessaria condicio, ut morale iudicium ferri possit de huiusmodi rei technicae interventibus in humano vivente inde a primis gradibus eius vitae processus.

5. Nonnulla Ecclesiae Magisterii Doctrinae capita

Pro parte sua Ecclesiae Magisterium etiam in hoc campo lumen Revelationis humanae rationi subministrat: doctrina quae de homine a Magisterio traditur, multa complectitur elementa, quae lucem afferunt quaestionibus hic ad solvendum propositis.

Inde a conceptionis momento, vita cuiusvis humanae creaturae omnino est observanda, cum in terris homo sola creatura sit, quam Deus « propter seipsam voluerit » [17] et anima spiritualis uniuscuiusque hominis « immediate creata » a Deo sit; [18] homo in se totus Creatoris refert imaginem. Humana vita pro re sacra habenda est, quippe quae inde a suo exordio « Creatoris actionem postulet » [19] ac semper peculiari necessitudine cum Creatore, unico fine suo, perstet conexa.[20] Solus Deus vitae Dominus est ab exordio usque ad exitum: nemo, in nullis rerum adiunctis, sibi vindicare potest ius mortem humanae creaturae innocenti directe afferendi.[21]

Procreatio humana consciam coniugum cooperationem postulat cum fecundo amore Dei; [22] donum vitae humanae fieri debet in matrimonio per actus proprios atque exclusivos coniugum, iuxta normas in eorum personis in eorumque coniugali vinculo inscriptas.[23]

I

OBSERVANTIA ERGA EMBRYONES HUMANOS

Iis attente perpensis, quae hac Magisterii Doctrina traduntur et quae per rationem cognita supra commemorata sunt, copia datur respondendi multiplicibus moralibus quaestionibus, quas in medio ponunt technici interventus in humano vivente, qui peraguntur in eius vitae primordiis atque in eius conceptionis processibus.

1. Quaenam observantia humano embryoni debetur, ratione habita eius naturae eiusque identitatis?

Viventi humano, uti personae, observantia debetur inde a primo eius vitae momento.

Methodi artificialis fecundationis, quae inductae sunt, effecerunt ut varii interventus haberi possint in embryonibus et fetibus humanis. Diversas ob causas id fieri contingit: ob morborum diagnosim et curationem, ob scientiae investigationem, ob commercium. Ex his omnibus gravia gignuntur problemata. Licetne admittere ius experimenta in fetibus humanis peragendi, quae scientiae investigationibus deserviant? Quae normae sequendae et quae leges ferendae sunt hac in rerum provincia? Ut huiusmodi quaestionibus responsio detur, praevia diligens investigatio instituenda est de natura deque identitate propria — sermo fit de « Statu » — embryonis humani.

Pro parte sua Ecclesia in Concilio Vaticano II rursus nostrae aetatis hominibus constantem certamque doctrinam suam proposuit, vi cuius vita « inde a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina ».[24] Recentiore tempore Charta iurium familiae, a Sancta Sede edita, id ipsum confirmavit: « Vita humana prorsus observanda ac tuenda est inde a conceptione ».[25]

Haec Congregatio probe compertas habet hodiernas disputationes de vitae humanae initio, de individua viventis humanis indole, deque personae humanae identitate. Ipse commemorat doctrinam, quae in Declaratione de abortu procurato continetur: « Semel atque ovum fecundatum est, iam inchoata est vita, quae neque patris neque matris est, verum novi viventis humani, qui propter seipsum crescit. Is numquam humanus fiet, nisi iam tunc talis fuit. Scientia genetica recentioris temporis praeclare confirmat has res, quae manifesto semper patuerunt... Ipsa videlicet demonstravit iam a primo momento adesse fixam structuram seu programma geneticum huius viventis: hominem nempe, omnibus suis notis propriis praefinitisque iam ornatum. Ab ipsa fecundatione iniit mirificus cursus cuiusdam vitae humanae, cuius singulae potentes facultates tempus poscunt, ut recte ordinentur atque ad agendum praeparentur ».[26] Quae doctrina perstat valida, eademque, si opus sit, confirmatur recentioribus progressibus humanae biologiae, quae in zygoto [27] a fecundatione orto agnoscit iam novi individui humani constitutam esse biologicam identitatem.

Fatendum quidem est nullum indicium ex experimentis deductum per se satis esse ad animam spiritualem demonstrandam; conclusiones tamen, ad quas pervenerunt scientificae investigationes de humano embryone, pretiosa suppeditant elementa, ex quibus rationis ope dignosci potest personam iam adesse praesentem inde ab hac prima vitae humanae significatione: cur igitur vivens creatura humana non esset etiam persona humana? Magisterium Ecclesiae expresse auctoritatem suam non interposuit circa hanc affirmationem, quae proprie ad philosophiam pertinet, at constanter moralem reprobationem confirmat cuiusvis abortus procurati. Quae doctrina neque mutata est neque mutari potest.[28]

Quare fructus generationis humanae, inde a primo temporis momento quo exsistere incipit, hoc est a momento quo formatio zygoti inchoatur, absolutam illam exigit observantiam, quae ex lege morali homini debetur quoad totam suam rationem corporalem atque spiritualem. Creatura humana ut persona observanda atque tractanda est inde ab eius conceptione, ac propterea inde ab illo temporis momento ipsi agnoscenda sunt iura personae, quorum primum recensetur ius inviolabile ad vitam, quo unaquaeque creatura humana innocens gaudet.

Doctrinae capita modo exposita criterium praebent fundamentale ad varia solvenda problemata, quae e progressu disciplinarum biomedicarum gignuntur in hoc campo: quoniam scilicet embryon ut persona tractandus est, inde sequitur ut ei debeatur etiam suae integritatis defensio, idemque curandus ac sanandus sit sicut quilibet homo, quantum fieri potest, in ambitu medicae assistentiae.

2. Estne moraliter licita diagnosis praenatalis?

Si diagnosis praenatalis tuetur vitam et integritatem embryonis et fetus humani atque spectat ad singulum embryonem servandum et curandum, responsio est affirmativa.

Diagnosis praenatalis, enim, notas facere potest condiciones embryonis aut fetus, cum adhuc in sinu matris gestatur; permittit vel sinit ut nonnulli interventus therapeutici, ope artis medicae vel chirurgicae, maturius atque efficacius praevideantur.

Huiusmodi diagnosis licita est, si methodi adhibitae, de consensu parentum qui rite certiores facti sint, vitam et integritatem embryonis ac matris tueantur, vitando ne hi in pericula haud proportionata committantur.[29] Ea

tamen graviter legi morali adversatur, si, prout erit eius exitus, admittat abortum fieri posse: diagnosis, qua corporis deformatio vel morbus hereditarius deteguntur, aequiparanda non est damnationi ad mortem. Quare mulier quae diagnosim exquirit eo proposito, ut abortum procuret, si eius exitus confirmet corporis adesse deformitatem vel anomaliam, actionem committit graviter illicitam. Pariter coniux vel familiares vel quilibet alius dicendi sunt agere contra legem moralem, si mulieri praegnanti diagnosim suadeant vel imponant eodem ducti proposito, ut scilicet, si casus ferat, ad abortum procurandum procedatur. Item culpam illicitae cooperationis in se recipit etiam vir peritus, qui in diagnosi peragenda et in exitu communicando, consulto conferat ad nexum statuendum vel fovendum inter diagnosim praenatalem et abortum.

Denique damnanda sunt tamquam violatio iuris ad vitam, quo nasciturus gaudet, et tamquam praevaricatio iurium et officiorum, quae ad parentes prae ceteris pertinent, illae directoriae normae vel programmata suscepta a civilibus auctoritatibus et a scientificis consociationibus, qui quoquo modo faveant conexioni inter diagnosim praenatalem et abortum, immo etiam impellant mulieres praegnantes ad se subiciendas diagnosi praenatali iam praestitutae, ut fetus de medio tollantur, qui corporis deformationibus vel morbis hereditariis sint affecti.

3. Licentne therapeutici interventus in humano embryone?

Sicut quilibet artis medicae interventus in aegrotis, ita interventus in humano embryone liciti habendi sunt hac condicione, ut embryones vitam integritatemque observent, ne secumferant pericula haud proportionata sed spectent ad morbi curationem, ad salutis statum in melius mutandum et ad ipsius singularis fetus superstitem vitam in tuto ponendam.

Quaecumque est medica therapia adhibita, ope artis chirurgicae vel alius generis curationis, semper requiritur liber et conscius parentum consensus, iuxta normas deontologicas erga pueros servandas. Huius moralis principii applicatio prudentes ac peculiares cautiones praecipere potest, cum de embryonum vita ac de fetibus agatur. Huiusmodi interventum liceitas et criteria dilucide exposita sunt a Ioanne Paulo II: « Interventus prorsus therapeuticus intendens diversorum morborum curationem, cuiusmodi sunt morbi ex chromosomatum defectu, re lumine principiorum perpensa, optabilis sane est, dummodo coniunctum propositum habeat reapse consulendi prosperiori personae valetudini, nec damnum eius integritati afferatur aut vitae condiciones deteriores fiant. Huiusmodi interventus cum tradita morali christianorum doctrina plane cohaeret ».[30]

4. Quomodo ad normam legis moralis aestimanda sunt investigationes atque experimenta[31] in embryonibus et in fetibus humanis?

Medica investigatio abstinere debet ab interventibus in embryonibus viventibus, nisi certitudine morali constet nullum damnum neque vitae neque integritati nascituri ac matris inde oriturum, itemque cautum esse, ut parentes liberum et conscium assensum praestiterint interventui in embryone. Hinc sequitur quamlibet investigationem, etsi ad solam embryonis inspectionem factam, illicitam evadere, quotiescumque, ob methodos adhibitas vel ob effectus inductos, per eam integritas physica aut embryonis vita in discrimen adducitur.

Ad experimenta autem quod attinet, praeter generalem distinctionem inter experimenta non directe therapeutica et ea quae directe ad curationem viventis in quo experimentum peragitur spectat, hac in re rursus distinguendum est inter experimenta in embryonibus adhuc viventibus et experimenta in embryonibus mortuis peracta. Si embryones vivunt, vitae autonomae capaces vel non, illa observantia eis adhibenda est, quae humanis personis debetur; experimenta non directe therapeutica in embryonibus illicita sunt.[32]

Nullus finis, quamvis per se nobilis, cuius generis sunt emolumenta quae obventura praevidentur scientiae, ceteris hominibus vel societati, comprobare ullo modo potest experimenta in embryonibus vel fetibus humanis vivis, vitae humanae autonomae capacibus vel non, intra vel extra matris sinum degentibus. Conscius consensus, qui communiter requiritur ad experimenta clinica in adultis facienda, praestari non potest a parentibus, cum in eorum potestate non sint neque integritas physica neque vita nascituri. Ceterum, experimenta in embryonibus vel fetibus semper secumferunt periculum, immo plerumque praevisionem certam damni contra eorum physicam integritatem, ac vel etiam mortis.

Embryonem humanum vel fetum adhibere tamquam rem vel instrumentum experimentorum, delictum est contra eorum dignitatem propriam viventium humanorum, quibus eadem observantia debetur, quae puero iam nato et cuilibet humanae personae est adhibenda. In Charta iurium familiae, a Sancta Sede edita, haec habentur: « Observantia erga viventis humani dignitatem prohibet quamlibet artificiosam tractationem experimenti causa factam et quemlibet abusum embryonis humani ».[33] Usus viventes embryones humanos servandi, in vivo vel in vitro, uti aiunt, experimenti vel commercii causa, prorsus contrarius est humanae dignitati.

Quod autem attinet ad experimenta manifesto therapeutica, quae scilicet peraguntur in bonum ipsius embryonis tamquam extrema ratio ad eius vitam servandam, nec alia suppetunt valida remedia, hoc in casu licitus esse potest usus pharmacorum vel methodorum, quorum efficacia hucusque nondum omnino confirmata est.[34]

Ad embryonum vel fetuum cadavera, voluntarie abortiva vel non, eadem spectat observantia, quae ceterorum mortuorum hominum exuviis adhibetur. Speciatim non licet haec cadavera mutilationibus aut autopsiae subicere, nisi certo constet de morte ac nisi praevius habeatur parentum aut matris consensus. Praeterea, semper salva legis moralis praescriptio esse debet, quae excludit quamlibet cum abortu voluntario societatem et scandali periculum. Etiam cum agitur de fetibus mortuis, valent ea quae de adultorum cadaveribus praescribuntur, ac propterea quaevis commercii forma illicita est et prohiberi debet.

5. Quaenam esse debet aestimatio moralis de usu embryonum qui, investigationis causa, habentur ope fecundationis in vitro?

Embryones humani in vitro producti habendi sunt creaturae humanae et iuris capaces: eorum dignitas eorumque ius ad vitam observanda sunt inde a primo eorum vitae momento. Morum igitur honestati contrarium est embryones humanos gignere ad abutendum, scilicet ut efficiantur « materia biologica », quae praesto sit ad usum.

Modus, quo communiter fecundatio in vitro obtinetur, non sinit ut omnes embryones in corpus mulieris transferantur; eorum nonnulli interficiuntur. Quare Ecclesia, sicut abortum procuratum damnat, ita etiam prohibet, ne vita harum humanarum creaturarum attentetur. Conscientiae officium postulat, ut palam denuntietur peculiaris gravitas voluntariae interfectionis embryonum humanorum, qui in vitro obtenti sunt ad solum investigationis finem, ope sive fecundationis artificialis, sive « fixionis gemellaris », quam vocant. Hac agendi ratione investigator se in locum Dei substituit atque, licet inconscius, se efficit dominum aliorum sortis, quippe qui arbitratu suo decernat quis vivat et quis morte afficiatur, idemque creaturas humanas interficiat, quae defensione carent.

Methodi investigationes vel experimenta peragendi, quae damna afferant vel gravia et haud proportionata pericula embryonibus in vitro productis imponant, ob easdem rationes illicitae habendae sunt. Cuilibet humanae creaturae propter se ipsam observantia debetur, neque haec tractanda atque aestimanda est solum sicut instrumentum in aliorum usum adhibendum. Moralibus igitur normis contradicitur, si data opera embryones humani in vitro producti morti exponuntur. Eo quod in vitro producti sunt, hi embryones, qui in matris corpus non translati « supranumerarii » vocantur, sorti absurdae obnoxii permanent, quippe quibus securae viae non pateant ad superstitem vitam, quas ingredi liceat.

6. Quomodo iudicandae sunt ceterae formae artificiosae tractationis embryonum, quae conectuntur cum « technicis rationibus humanae procreationis »?

Rationes technicae fecundationis in vitro aditum patefacere possunt ad alias formas artificiosae tractationis biologicae vel geneticae embryonum humanorum, cuiusmodi sunt conatus vel proposita fecundationis inter hominum et animalium gametes, et gestationis embryonum humanorum in uteris animalium; coniecturae vel consilia artificiales uteros fabricandi ad embryones excipiendos. Huiusmodi procedendi rationes repugnant creaturae humanae dignitati quae ad embryonem spectat, simulque ius laedunt uniuscuiusque personae ut concipiatur et nascatur in matrimonio et ex matrimonio.[35] Conatus quoque vel coniecturae eo spectantes ut creatura humana gignatur absque ulla colligatione cum sexualitate per « fixionem gemellarem », clonationem, parthenogenesim, uti aiunt, habenda sunt pro re morum honestati contraria, quippe quae cum dignitate sive procreationis humanae sive coniugalis coniunctionis nullo modo cohaereant.

Ipsa embryonum congelatio, etsi peragatur ad embryones in vita conservandos — quod « cryoconservationem » vocant — observantiam violat viventibus humanis debitam, cum eorum physicam integritatem in gravia mortis vel damni pericula idducat, eos privet saltem ad tempus materna receptione ac gestatione, eosdemque constituat talibus in adiunctis, ut inde via pateat ad novas violationes novasque artificiosas tractationes.

Nonnulli conatus interveniendi in patrimonio chromosomico vel genetico non sunt therapeutici, sed spectant ad viventes humanos gignendos, selectos secundum sexum vel alias proprietates iam, antea praestitutas. Huiusmodi artificiosae tractationes adversantur personali humanae creaturae dignitati eiusque integritati atque identitati. Eaedem igitur nullo modo comprobari possunt ob commoda, quae in societatis humanae bonum forte inde obvenire posse praevideantur.[36] Quaelibet humana persona per se ipsam observanda est: in hoc dignitas et ius consistunt uniuscuiusque creaturae humanae inde ab ipsius initio.

II

INTERVENTUS IN HUMANA PROCREATIONE

« Procreationis artificialis » seu « fecundationis artificialis » nomine hic intelleguntur variae technicae rationes eo spectantes, ut humanus conceptus habeatur modo diverso a sexuali coniunctione maris et feminae. Instructio agit de fecundatione ovuli in tubulo vitreo (dicunt « fecundationem in vitro »), ac de satione seminis arte quaesita, per depositionem spermatis, antea collecti, in viis mulieris genitalibus.

Ut autem de talibus technicis artibus iudicari possit secundum legem moralem, oportet sane prius considerentur sive adiuncta sive consectaria ex iis manentia, ratione habita observantiae erga humanum embryonem adhibendae. Usus enim invalescens fecundationis in vitro effecit ut innumerae habitae sint fecundationes et destructiones embryonum humanorum. Hodie quoque haec fecundatio communiter postulat, ut in muliere « hyperovulatio » excitetur: quaedam ovula secernuntur, fecundantur et aluntur in vitro per aliquot dies. Fieri autem solet, ut non omnes embryones collocentur in viis mulieris genitalibus; quare nonnulli embryonum illorum, quos « supranumerarios » appellant, aut destruuntur aut congelantur. Ex embryonibus autem in suo loco collocatis, aliqui variis de causis pereunt sive eugeneticis, sive œconomicis, sive psychologicis. Talis voluntaria creaturarum humanarum clades, aut etiam illarum ad diversa usus, cum detrimento earum integritatis ac vitae, abhorret omnino a doctrina quae memorata iam est, cum de procurato abortu est pertractatum.

Nexus qui inter fecundationem in vitro et voluntariam peremptionem humanorum embryonum intercedit, nimio plus usu venit. Id est significationis plenum: hisce enim artibus, quamquam contraria appetuntur, mors et vita tandem in hominis voluntatem rediguntur, qui hoc modo se vitae necisque auctorem constituit, idque alieno iussu. Haec dynamica conexio violentiae ac dominii fortasse nec ab iis quidem percipitur, qui hisce artibus uti volentes, eisdem revera deserviunt. Quare tum facta supra memorata, tum illorum coniunctio, humanitatis expers, plane considerentur oportet, ut morale iudicium fiat de methodo FIVET (hoc est de fecundatione ovuli in vitro et de embryonis translatione): nam mentis habitus proclivis ad abortum, qui tandem ad haec conduxit, inducit etiam, velimus nolimus, ad dominium hominis in vita ac morte proximorum, ex quo nasci potest « eugenismus » ad extremam formam adductus.

Huiusmodi tamen abusus non sane nos eximunt, ne in ulteriore methodorum procreationis artificialis consideratione immoremur ut sunt in se, praetermissa videlicet nunc, quantum fieri potest, destructione embryonum qui in vitro producti sunt.

In hac igitur Instructione priores in medium venient quaestiones fecundationis artificialis heterologae (II, 1-3); [37] illae, deinde, quae cum fecundatione artificiali homologa conectuntur (II, 4-6).[38]

Antequam autem morale iudicium feratur de utraque quaestione, principia ac bona ordinis moralis exponuntur, e quibus dependet moralis aestimatio uniuscuiusque harum procedendi rationum.

A

FECUNDATIO ARTIFICIALIS HETEROLOGA

1. Cur humana procreatio in matrimonio fieri debeat?

Quaevis humana creatura est semper tamquam Dei donum ac benedictio accipienda. Attamen, si ad moralia principia spectetur, dicendum est procreationem vere consciam erga nasciturum e solo matrimonio oriri posse.

Humana enim procreatio notis omnino propriis ab aliis distinguitur ob personalem dignitatem sive parentum sive filiorum: nam novae personae procreatio, in qua vir mulierque suam cum potentia Creatoris operam sociant, oportet sit simul fructus atque signum mutuae coniugum donationis, simul amoris atque fidelitatis eorum.[39] Coniugum autem fidelitas, in unitate matrimonii, secumfert mutuam observantiam erga ius utriuslibet, ad hoc ut alter pater aut mater fiat solummodo per alterum.

Filius ius habet ut concipiatur, alvo contineatur, nascatur, educetur in matrimonio: is solummodo ad suos parentes referendo, certa atque publica ratione identitatem suam cognoscere potest, atque suam hominis formationem ad maturitatem perducere.

Parentes autem reperient in filio confirmationem, atque complementum mutuae suae ipsorum donationis: est enim ille spirans amoris illorum imago, signum perpetuum coniugalis coniunctionis, summa seu synthesis vivens atque indissolubilis paternitatis ac maternitatis illorum.[40]

Vi autem socialis vocationis personae eiusque socialium officiorum, bonum filiorum ac parentum sane confert ad bonum civilis societatis, cuius vitae prosperitas et aequilibritas id poscunt, ut filii enascantur in gremio familiae, et haec in matrimonio stabili innitatur.

Traditio Ecclesiae atque consideratio anthropologica solummodo in matrimonio in eiusque indissolubili vinculo agnoscunt dignam sedem vere consciae procreationis.

2. Fecundatio artificialis heterologa congruitne cum dignitate coniugum cumque matrimonii veritate?

In methodo FIVET et in seminatione artificiali heterologa humanus conceptus fit per concursum gametum, qui saltem ex una parte e donante proveniant qui sit diversus a coniugibus. At fecundatio artificialis heterologa

tum unitati matrimonii, tum coniugum dignitati, tum vocationi parentum propriae aperte contradicit, itemque iuri filii ad quem spectat ut et concipiatur et enascatur in matrimonio et per matrimonium.[41]

Reverentia erga matrimonii unitatem et fidem coniugalem id poscit, ut filius in matrimonio concipiatur. Vinculum, quod inter coniuges intercedit, ius exclusivum dat illis obiectivum atque inalienabile, ut uterque fiat pater et mater nonnisi per alterum.[42] Usus gametum extraneae personae, ut ovulum aut sperma comparentur, iam fœdus frangit coniugum mutuum, graviterque violat praecipuam matrimonii dotem, quae in unitate consistit.

Fecundatio artificialis heterologa filii iura laedit: privat enim illum naturali illa necessitudine, quae inter filium et parentes intercedit, atque officere potest illius personae maturationi. Ad hoc, talis procreatio communem offendit coniugum vocationem, utpote qui ad paternitatem atque maternitatem vocentur; ipsam fecunditatem unitate et integritate re vera destituit; divortium inducit ac prodit inter cognationem ex generatione, cognationem ex praegnatione, et munus educandi. Ceterum, necessitudinum corruptio quae intercedunt inter personas familiae, in civilem etiam societatem redundat: quidquid enim unitatem stabilitatemque familiae corrumpit, id est etiam origo dissensionum, perturbationum atque iniustitiarum in tota sociali compagine.

Haec omnia sane inducunt, ut nonnisi severum iudicium morale de fecunditate artificiali heterologa detur. Quare est moraliter illicita fecundatio mulieris spermate facta viri donantis, qui sit diversus a coniuge; item et fecundatio quae fiat per maritale sperma cum ovulo non propriae mulieris. Praeterea nullimode probari potest fecundatio mulieris non coniugatae, sive nubilis est sive vidua, e quovis donatore.

Nimirum filii habendi desiderium et amor coniugum volentium perpetuae sterilitati obviam ire, cui alio modo mederi non possunt, consideratione sane digna sunt; sed bona in se voluntas non profecto efficere potest, ut

fecundatio artificialis heterologa iudicari possit conveniens qualitatibus matrimonii propriis atque inalienabilibus, pariterque observans iurium filiorum atque coniugum.

3. Maternitas « substitutiva » [43] estne moraliter licita?

Nullatenus; et id quidem iisdem de causis, quibus est fecundatio artificialis heterologa reicienda: opponitur enim tum unitati matrimonii, tum etiam dignitati procreationis personae humanae.

A maternitate substitutiva enim abest verum fundamentum, in quo innitantur obligationes propriae tum amoris materni, tum coniugalis fidelitatis, tum consciae maternitatis. Laedit praeterea talis maternitas filii dignitatem, cui ius est ut concipiatur, feratur in sinu, edatur, a parentibusque educetur; eadem divisionem quoque gignit, nimirum cum detrimento familiarum, elementorum physicorum, psychicorum atque moralium, e quibus familiae ipsae coalescunt.

B

FECUNDATIO ARTIFICIALIS HOMOLOGA

Reprobata fecundatione artificiali heterologa, iam quaeritur quo modo, iuxta leges morales, iudicari debeant artes et viae fecundationis artificialis homologae, id est methodus FIVET atque seminatio artificialis inter coniuges. Quam ad rem oportet sane ut, proœmii ritu, quaestio enucleetur, quae ad ipsa principia pertinet.

4. Qui nexus intercedere debeat, ad morum leges, inter procreationem et actum coniugum proprium?

a) Doctrina Ecclesiae de matrimonio deque humana procreatione docet esse nexum indissolubilem « a Deo statutum, quem homini sua sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt. Etenim propter intimam suam rationem, coniugii actus, dum maritum et uxorem artissimo sociat vinculo, eos idoneos etiam facit ad novam vitam gignendam, secundum leges in ipsa viri et mulieris natura inscriptas ».[44] Ex quo principio, in ipsa matrimonii natura innixo atque in intima conexione bonorum eius, bene cognita consectaria enascuntur, quae paternitatem consciamque maternitatem respiciunt. « Quodsi utraque eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur, usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad celsissimum paternitatis munus omnino retinet, ad quod homo vocatur ».[45]

Eadem doctrina quae vincula intercedere ostendit inter significationes actus coniugalis et bona matrimonii propria, quaestionem moralem illustrat de fecundatione artificiali homologa: siquidem « nunquam fas est hos diversos aspectus ita separare, ut consulto excludantur vel intentio procreandi vel coniugum coitus ».[46]

Methodi contra conceptionem ex industria impediunt, ne actus coniugalis pateat ad procreationem, atque idcirco efficiunt ut voluntarie fines matrimonii dissocientur. Fecundatio vero artificialis homologa, procreationem persequens quae non ex actu proprio unionis coniugalis consequitur, obiective separationem analogam operatur inter bona atque significationes matrimonii.

Quare, ea fecundatio licite appetitur, quae manat ex actu coniugali qui natura sua aptus sit « ad prolis generationem, ad quem natura sua ordinatur matrimonium, et qua coniuges fiunt una caro ».[47] Eadem vero procreatio tunc debita sua perfectione destituitur sub aspectu morali, cum animo non intenditur ut fructus coniugalis actus seu illius gestus qui est proprius unionis coniugum.

b) Morale autem momentum interioris vinculi intercedentis inter matrimonii bona et sensus actus coniugalis, innititur in unitate hominis, qui corpore et anima spirituali coalescit.[48] Coniuges mutuum personalem amorem ostendunt « lingua corporis propria », quae clare simul secumfert significationem « sponsalem », uti dicunt.[49] Coniugalis actus, quo coniuges mutuo donum sui manifestant, exprimit simul in se viam patere ad donum vitae communicandum: est actus indivisibiliter corporalis ac spiritualis. In corpore atque per corpus coniuges matrimonium exercent, ac possunt pater materque fieri. Ut autem lingua corporum eorumque naturalis significationum ubertas serventur, oportet coniunctio coniugalis ita fiat, ut pateat ad procreationem, et procreatio personae humanae sit fructus pariter ac terminus coniugalis amoris. Itaque origo creaturae humanae proficiscitur e tali procreatione « quae nectitur cum unione non modo biologica, sed etiam spirituali parentum, matrimonio vinculo iugatorum ».[50] Fecundatio quae extra corpus coniugum obtineatur, ob id ipsum tum significationibus tum valoribus caret, quae corporum lingua atque coniunctione personarum humanarum exprimuntur.

c) Praeterea solummodo observantia erga vinculum quod inter significationes actus coniugalis intercedit, et observantia erga viventis humani unitatem id efficiunt, ut procreatio habeatur, quae congruat cum humanae personae dignitate. In sua origine, quae unica est atque iterari nequit, filius, quoad dignitatem personae, oportet honoretur et agnoscatur aequalis iis, qui ei vitam largiuntur. Persona humana excipienda est per gestum unionis et amoris suorum parentum; ac proinde filii generatio oportet sit mutuae donationis fructus,[51] quae comitatur actum coniugalem, in quo quidem coniuges non tamquam domini, sed servorum instar operi Amoris Creatoris sociantur.[52]

Origo humanae personae est reapse donationis effectus; conceptusque filius oportet sit fructus amoris suorum parentum. Nequit autem is aut appeti aut concipi tamquam medicarum et biologicarum artium effectus; hoc enim idem esset ac hominem reddere quiddam obnoxium scientiae technologicae. At nemo potest pueri ortum obnoxium facere condicionibus efficacitatis technicae, quae ad normas inspectionis ac dominii mensuratur.

Morale igitur momentum nexus intercedentis inter significationes actus coniugalis et bona matrimonii, itemque unitas humanae creaturae atque dignitas eius originis, id poscunt ut humanae personae procreatio habeatur veluti fructus actus coniugalis, qui est nota propria mutui coniugum amoris. Vinculum ergo procreationem cum actu coniugali copulans, est sane res magni momenti in campo tum anthropologico tum etiam morali; idque causa est, cur Ecclesiae Magisterium erga fecundationem artificialem homologam ita se habeat.

5. Fecundatio homologa in vitro estne moraliter licita?

Responsio huic interrogationi stricte conectitur cum principiis modo expositis. Non sane neglegi possunt legitima sterilium coniugum desideria; eorum nonnullis methodus FIVET homologa videtur unica ratio obtinendae prolis tantopere desideratae. Iam quaeritur utrum in his condicionibus iam tota coniugalis vita in se considerata non satis sit ad tuendam illam dignitatem, quae procreationem humanam addeceat. Agnoscitur methodum FIVET certe supplere non posse actuum coniugalium absentiam,[53] nec praeferri posse actibus matrimonii propriis, ob pericula quibus proles fit obvia, et ob incommoda quae hisce procedendi viis ac rationibus inhaerent. At, cum nulla prorsus alia suppetant remedia sterilitatis, quae angoris causa est, quaeritur utrum hisce in adiunctis fecundatio homologa in vitro considerari possit auxilium, si non therapia, vi cuius possit admitti eius moralis liceitas.

Desiderium prolis, vel saltem animus dispositus ad vitam communicandam, necessario requiritur ut, secundum legem moralem, conscia humana procreatio haberi queat. At bona huiusmodi voluntas satis non est, ut exinde concludatur licitam esse inter coniuges fecundationem in vitro. Procedendi modus in methodo FIVET adhibitus prout est in se aestimari oportet, atque ultimum de eius liceitate iudicium erui non potest neque a tota coniugali vita, cui hic processus inseritur, neque ab actibus coniugalibus antea positis vel postea ponendis.[54]

Iam supra dictum est methodum FIVET, uti peragitur in communibus rerum adiunctis, secumferre creaturarum humanarum interfectionem, quod quidem doctrinae iam memoratae de abortus illiceitate adversatur.[55] Attamen, etiamsi omnes adhibeantur cautiones ad embryonum humanorum mortem vitandam, methodus FIVET homologa separationem inducit gestuum qui spectant ad humanam actus coniugalis fecundationem. Natura igitur propria methodi FIVET homologae consideranda erit etiam seorsum ab eius nexu cum abortu procurato.

Methodus FIVET homologa ad actum deducitur extra coniugum corpus, opera aliorum, a quorum scientia atque technica arte prosper exitus interventus dependet; eadem vitam identitatemque embryonum humanorum in potestatem redegit medicorum atque biologorum, sicque rei technicae dominatum quendam in personae humanae originem et sortem instaurat. Huiusmodi dominatus suapte natura contradicit dignitati et aequalitati, quae parentibus et filiis communes esse debent.

Conceptio in vitro est effectus actionis technicae, per quem evenit fecundatio; ea autem neque re vera obtinetur, neque consulto appetitur tamquam manifestatio ac fructus actus qui est proprius coniunctionis coniugalis. In methodo FIVET homologa, igitur, etsi consideretur in contextu actuum coniugalium qui reapse exsistunt, nihilominus generatio personae humanae obiective destituitur perfectione sibi propria, qua scilicet illa est terminus et fructus actus coniugalis, per quem coniuges fieri possunt « Dei cooperatores tradendo vitae donum novo alicui homini ».[56]

Ex hisce rationibus intellegitur, cur Ecclesia doceat actum coniugalis amoris habendum esse unicum locum dignum procreationis humanae. Iisdem de causis, « casus simplex », quem vocant, scilicet ille procedendi modus methodi FIVET homologae, in quo prorsus desunt tum praxis abortiva embryones destruendi tum masturbatio, permanet ratio technica moraliter illicita, quippe quae procreationem humanam privet perfectione, quae est ipsi propria atque congenita.

Fatendum sane est in methodum FIVET homologam non cadere omnia admissa contra morum honestatem, quae deprehenduntur in procreatione extra matrimonium effecta; familia enim et matrimonium pergunt esse ambitus, in quo filiorum nativitas et educatio continentur. Attamen, iuxta traditam doctrinam de matrimonii bonis et de personae humanae dignitate, morale Ecclesiae iudicium perstat contrarium fecundationi homologae in vitro; haec est intrinsecus illicita, ac dignitati procreationis et coniunctionis coniugalis tunc etiam repugnat, cum nihil omittitur ut embryonis mors praecaveatur.

Etsi nullo modo probari possit agendi ratio, qua conceptio humana obtinetur per methodum FIVET, nihilominus puer in lucem editus excipi debet tamquam vivens Bonitatis divinae donum, et cum amore est educandus.

6. Quomodo secundum legem moralem aestimanda est seminatio artificialis homologa?

Seminatio artificialis homologa intra ambitum matrimonii admitti nequit, excepto casu in quo apparatus technicus non sit substitutivus actus coniugalis, sed se praebeat ut adiumentum ad naturalem eius finem facilius assequendum.

Ad rem quod attinet, Magisterii doctrina iam explicata est: [57] haec autem non solum peculiares exprimit temporis condiciones, sed innititur tum in ipsa Ecclesiae doctrina circa nexum inter unionem coniugalem et procreationem humanam, tum etiam in consideratione indolis personalis, quae ad actum coniugalem et ad procreationem humanam pertinet. « Actus coniugalis, quoad suam naturalem structuram, est actio personalis, itemque simultanea atque immediata coniugum cooperatio, quae quidem, ob ipsam agentium naturam et propriam actus indolem, illam exprimit mutuam donationem, qua, iuxta Sacram Scripturam, efficitur unio “in carne una” ».[58] Conscientia moralis, igitur, « non necessario damnat usum quorundam mediorum artificialium eo unice spectantium, ut actus naturalis facilius perficiatur, utque idem actus rite expletus finem suum consequi possit ».[59] Quare, si medium technicum faciliorem reddit actum coniugalem aut eum adiuvat ad fines suos naturales assequendos, licite adhiberi potest. Si, ex contrario, est substitutivum actus coniugalis, lege morali prohibetur.

Seminatio artificialis, substitutiva actus coniugalis, vetita est, quippe quae separationem voluntarie inducat inter binas coniugalis actus significationes. Masturbatio, qua sperma procurari solet, aliud signum est huiusmodi separationis; hic gestus, etiamsi ad procreationem obtinendam ponatur, semper tamen perstat sua signiticatione unitiva destitutus: « In eo namque deest relatio sexualis, quae ordine morali postulatur, quae nempe ad effectum deducit integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris ».[60]

7. Quodnam criterium morale adhibendum est circa medici interventum in humana procreatione?

Actus a medico positus aestimandus est non tantum quoad solam eius rationem technicam, sed etiam ac praesertim quoad eius finem, qui respicere debet bonum personarum earumque corporis et animi sanitatem. Criteria autem moralia, quibus medici interventus dirigantur oportet in procreatione, desumuntur a personarum humanarum dignitate, ab earum sexualitate et ab earundem ortu.

Ars medica, cui propositum sit integro personae humanae bono deservire, bona proprie humana sexualitatis tueri debet.[61] Medicus munere fungitur deserviendi bono personarum et humanae procreationi; quoad haec, ille nec disponendi nec decernendi potestatem habet. Medicus interventus tunc personarum dignitatem tuetur, cum actum coniugalem adiuvare studet, sive ut facilius expleatur, sive ut idem, iam rite expletus, finem suum assequi possit.[62]

Ex contrario, quandoque fit ut medicus interventus, artis technicae ope, substitutivus sit actus coniugalis ad procreationem obtinendam, quae propterea neque effectus est neque fructus eiusdem actus: quo in casu, actus medicus non videtur deservire, sicut oportet, coniugali iunctioni, sed procreandi munus sibi arrogat, sicque dignitati atque inalienabilibus iuribus coniugum ac nascituri contradicit.

Humanior artis medicae ratio, quae ab omnibus hodie instanter expostulatur, exigit ut in tuto ponatur integra personae humanae dignitas, praesertim in eo actu in eoque temporis momento, quo coniuges novae personae vitam transmittunt. Consentaneum igitur est, hac data occasione, instantem etiam adhortationem medicis rerumque naturae investigatoribus catholicis admoveri ut exemplo suo praeclarum exhibeant testimonium observantiae, quae embryoni humano et procreationis dignitati debetur. Peculiari modo apud catholica valetudinaria ac nosocomia, medicorum cœtus ceterique omnes qui infirmorum curae sunt addicti, invitantur ut cum honore suscepta moralia officia persolvant, quibus ipsi saepe etiam vi statutorum instituti obstringuntur. Valetudinariorum denique nosocomiorumque catholicorum moderatores, qui saepe ad religiosas familias pertinent, sedulam adhibeant curam, ut obtemperatio moralibus normis, quae per hanc Instructionem impertitae sunt, in tuto ponatur ac promoveatur.

8. Dolor ex coniugali sterilitate

Coniuges, qui procreare prolem non valent, vel timent ne liberos gignant impeditos, dolore anguntur, qui ab omnibus intellegi et adaequate perpendi debet.

Congruum naturae est coniuges filium desiderare: id manifestat vocationem ad paternitatem et ad maternitatem insitam amori coniugali. Hoc autem desiderium vehementius etiam fieri potest, si coniuges sterilitate laborant, quae insanabilis apparet. Matrimonium tamen minime coniugibus ius confert ad filium habendum, sed ius dat dumtaxat ad actus naturales ponendos, qui per se ad procreationem ordinantur.[63]

Verum ac proprium ius ad filium, ipsius filii dignitati atque naturae adversatur. Filius nullo modo aliquid est quod debetur, neque considerari potest ut obiectum proprietatis; ipse potius est donum, et quidem « praestantissimum »[64] et maxime gratuitum matrimonii, idemque vivens est testimonium mutuae donationis eius parentum. Qua de causa, filius — ut supra memoratum est — ius habet ad exsistendum tamquam fructus proveniens ex actu coniugalis amoris proprio suorum parentum, idemque ius habet ad observantiam sibi tamquam personœ tribuendam inde a momento conceptionis.

Nihilominus sterilitas, quaecumque est eius causa ac prognosis, casus acerbus profecto est. Christiana communitas vocatur ad illuminandum tolerabilemque reddendum dolorem eorum, quibus datum non est legitimum maternitatis ac paternitatis desiderium explere. Coniuges autem, qui in his dolendis rerum adiunctis versantur, vicissim vocantur ad cernendam in iisdem adiunctis occasionem sibi oblatam sese peculiari modo iungendi cruci Domini, quae spiritualis fecunditatis fons est. Iisdem praeterea obliviscendum non est « etiam cum procreatio evenire non possit, non eam ob causam sua praestantia destitui vitam coniugalem. Corporis enim sterilitas occasio coniugibus esse potest aliorum magni momenti ministeriorum personae humanae praestandorum, cuius generis sunt adoptio variaeque rationes educandi operum, auxilia aliis familiis vel infantibus pauperibus impeditisve praestanda ».[65]

Plures scientiae investigatores studia sua conferunt ad sterilitatem debellandam. Eorum nonnulli, plane salva dignitate procreationis humanae, tales exitus consecuti sunt, qui anteactis temporibus nullo modo attingi posse videbantur. Scientiarum periti, igitur, adhortandi sunt ad suas investigationes prosequendas, ducti proposito sterilitatis causas praeveniendi vel iisdem remedia comparandi, ita quidem, ut coniuges steriles ad procreandam habiles fiant, sua ipsorum ac nascituri personali dignitate servata.

III

DE RE MORALI AC CIVILI LEGE

Bona atque obligationes moralia lege civili observanda ac sancienda in hac materia

Ius inviolabile ad vitam uniuscuiusque hominis innocentis atque iura familiae institutique matrimonialis, bona moralia fundamentalia censenda sunt, quippe quae condicionem naturalem et integram vocationem personae humanae respiciant; suntque simul elementa quae pertinent ad ipsam civilis societatis structuram atque ordinationem.

Hac de causa, nova quae progrediens res technica portendit fieri posse in campo scientiae biomedicae, requirunt ut ii, penes quos sunt civilia munera et potestas leges ferendi, auctoritatem suam interponant, quia harum technicarum rationum usus, vigilantiae non obnoxius, perducere poterit ad consectaria, quae praevideri nequeunt, et detrimentum afferre civili societati. Appellatio ad uniuscuiusque conscientiam et ad normas sibi voluntarie impositas a scientiae investigatoribus, satis non sunt ad personalia iura et reipublicae ordinem tuenda. Si legislator, in quem onus communis boni recidit, invigilare omittat, ipse expoliari possit suis praerogativis ab investigatoribus arrogantibus sibi munus gubernandi homines, nomine novorum inventorum biologicorum et « prosperioris vitae condicionum », quae praesumuntur ex illis manare. Ita « eugenismus » et iniusta inter creaturas humanas discrimina rata haberi possint; id vim gravemque iniuriam inferat aequalitati, dignitati et primariis iuribus personae humanae.

Publicae auctoritatis interventus obtemperare debet principiis rationis, quibus necessitudines reguntur inter civilem legem et legem moralem. Civilis legis munus est in tuto ponere commune hominum bonum per agnitionem et defensionem iurium fundamentalium, atque pacis et publicae morum honestatis promotionem.66 In nullo vitae spatio lex civilis se substituere potest in locum conscientiae, nec normas edere, quae ipsius competentiam excedant; interdum, ad civitatis ordinem servandum, ea tolerare cogitur quae prohibere non valet sine gravioris mali periculo. Attamen inalienabilia personae iura agnosci atque observari debent a civili societate et a publicis auctoritatibus. Quae iura neque a singulis hominibus pendent, neque a parentibus, ac ne sunt quidem concessio a societate et a Civitate facta: verum ea pertinent ad humanam naturam, atque personae inhaerent vi creatricis actionis, a qua persona ipsa originem duxit.

Inter haec fundamentalia iura, ad rem quod attinet, recolere oportet: a) ius ad vitam et ad corporis integritatem, quo unaquaeque creatura humana gaudet a conceptionis momento usque ad mortem; b) iura familiae et matrimonii quatenus sunt instituta atque, intra hunc ambitum, ius filii ut concipiatur, in lucem edatur et educetur a parentibus suis. Circa singula haec duo argumenta necesse est quaedam fusius explicare.

In variis Nationibus nonnullae leges latae sunt, quibus rata habetur directa occisio innocentium: cum lex civilis cuidam hominum cœtui praesidium aufert, quod lex praebere debet, eo ipso tunc respublica negat omnium civium aequalitatem coram lege. Cum respublica vim suam non adhibet ad iura uniuscuiusque civis tuenda, maxime debiliorum, tunc labefiunt ipsa fundamenta Civitatis legitime constitutae. Inde sequitur, ut auctoritas publica probare nequeat creaturas humanas ad exsistendum vocari iis viis ac rationibus, quae ad gravissima pericula supra exposita eas adducant. Quodsi lex civilis et publicae auctoritates forte approbent technicas rationes artificiose vitam communicandi et experimenta eis conexa, hinc profecto fiat, ut latius iter illud patefiat, quod calamitose apertum est per abortus ratihabitionem.

Ex observantia atque tutela quae nascituro debentur, inde a conceptionis momento, consequitur ut lex congruas pœnas praevideat contra quamlibet deliberatam violationem iurium ipsius. Lex tolerare non poterit — immo expresse vetare debebit — creaturas humanas, licet in statu embryonis viventes, tamquam res tractari experimentis obnoxias, mutilari vel destrui, praetextu allato eas superfluas esse aut ineptas ad maturitatem rite assequendam.

Auctoritatis publicae munus est instituto familiari, in quo societas nititur, tutelam iuridicam praebere, ad quam ius habet. Cum auctoritas publica ministrare debeat personis, eo ipso etiam familiae ministrare tenetur.

Lex civilis sponsionem facere non poterit de methodis artificiosae procreationis, quibus in commodum aliorum (qui sunt medici, biologi, rei œconomicae vel Civitatis moderatores) id subtrahitur, quod est ius inhaerens mutuae inter coniuges relationi; itemque ratum habere non poterit gametum donum inter eos qui non sint legitimo matrimonio iuncti.

Praeterea leges, utpote quod spectent ad domestici convictus tutelam vetare debebunt mensas embryonum, seminationem post mortem, « maternitatem substitutivam ».

Inter propria publicae auctoritatis officia, hoc etiam recensendum est, quod ipsa ita operari debet, ut lex civilis conformetur normis fundamentalibus legis moralis in iis quae attinent ad iura hominis, humanae vitae et instituti familiaris. Viri publicae rei addicti oportebit dent operam ut, populi opinionem permovendo, de his rebus summi momenti quam latissimus societatis consensus obtineatur, idemque solidetur, ubi debilitari aut deficere videatur.

In multis regionibus ratihabitio abortus ac tolerantia iuridica erga virorum ac mulierum paria quae matrimonio iuncta non sunt, difficiliorem efficiunt iurium fundamentalium observantiam, quae in hac Instructione affirmata sunt. In votis est, ut Nationes onus in se ipsas ne recipiant graviores reddendi has iniustas rerum condiciones, sociali bono perniciosas. Ex contrario, optandum est ut Nationes ac Civitates consciae fiant, quantopere methodi artificiosae procreationis vim habeant, quod attinet ad culturam, ad cogitandi modos et ad rem politicam; simulque eaedem sapientiam et animum invenire queant, quibus opus est ad leges ferendas, quae iustitiae magis congruant vitamque humanam ac familiare institutum efficacius observent.

Leges civiles plurium Nationum hodie, secundum multorum opinionem, certis rei technicae methodis approbationem concedunt, quae non debetur; eaedem ineptas se praebent ad tuendam eam morum honestatem, quae respondet naturalibus postulatis personae humanae ac « legibus non scriptis », quae a Creatore in corde hominis inditae sunt. Omnes bonae voluntatis homines operam praestare debent, peculiari modo in suae quisque professionis sede et in suorum civilium iurium exercitio, ut civiles leges moraliter improbandae reformentur, et illiciti technicarum artium usus emendentur. Praeterea, contra huiusmodi leges proponenda atque agnoscenda est « obiectio conscientiae », quam vocant. Acrius etiam a multis, praesertim a scientiarum biomedicarum peritis, persentiri cœpta est instantia moralis conscientiae quae poscit, ut per « resistentiam passivam », uti dicunt, obsistatur iuridicae approbationi earum technicarum rationum, quae hominis vitae ac dignitati adversantur.

CONCLUSIO

Diffusio technicarum artium spectantium interventus in humanae procreationis processibus gravissima gignit moralia problemata, quod attinet ad observantiam creaturae humanae debitam inde ab eius conceptione, atque ad dignitatem personae, eius sexualitatis vitaeque transmissionis.

Hoc documento Congregatio pro Doctrina Fidei intendit concreditum sibi persolvere munus tutandi ac promovendi Ecclesiae doctrinam in re tam gravis momenti; novam igitur adhortationem, sollicitudinis plenam, ad eos omnes dirigit qui, pro sua quisque parte atque officio, efficacem operam praestare possunt ut in familia atque in societate debita tribuatur observantia vitae atque amori: ad eos scilicet, quibus munus incumbit conscientias et publicam opinionem formandi; ad eos qui scientiam excolunt et medicinam exercent; ad iuris peritos, et ad rei politicae addictos. Quibus omnibus ipsa exoptat, ut intellegant nullo modo componi posse agnitionem dignitatis personae humanae cum vitae et amoris contemptu, atque fidem in Deum vivum cum arroganti proposito de ortu ac sorte creaturae humanae ad arbitrium decernendi.

Peculiari modo Congregatio pro Doctrina Fidei cum fiducia invitat atque instimulat theologos, ac nominatim moralis doctrinae cultores, ut quae de hac re a Magisterio Ecclesiae docentur, altius ea investigent ac magis magisque captui christifidelium accommodent, sub lumine sanae doctrinae anthropologicae in re sexuali et matrimoniali, ac necessaria inter varias disciplinas relatione servata. Poterunt ita melius percipi huius doctrinae argumenta ac robur: Ecclesia Dei, cum defendit hominem contra suae ipsius potestatis abusum, simul eum commonefacit, quae sint verae suae nobilitatis rationes; tantum hoc modo futurae hominum communitati facultas praebetur vivendi et amandi in iis dignitatis ac libertatis condicionibus, quae a veritatis obsequio proficiscuntur. Definitae igitur agendi rationes, quae per hanc Instructionem impertiuntur, minime intendunt investigationum nisus cohibere, sed potius renovatum earum studium excitare, necessaria erga Ecclesiae doctrinam fidelitate servata.

Sub lumine veritatis de humanae vitae dono principiorumque moralium inde fluentium, unusquisque invitatur ut, pro officiorum suorum parte, instar boni Samaritani se gerat, atque vel minimum filiorum hominum tamquam suum proximum agnoscat (cf. Lc 10,29-37). Novo ac peculiari modo hic resonat Christi sententia: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Praefecto post Conventum huius Congregationis concessa, ratam habuit praesentem Instructionem eamque edi iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 22 Februarii anno 1987, in festo Cathedrae S. Petri Apostoli.

+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia,
a Secretis


* AAS 80 (1988), 70-102.

[1] Voces «zygotum», «prae-embryon», «embryon», «fétus» iuxta usum in disciplina biologica receptum, indicare possunt succedentia tempora in viventis humani processu ad suam maturitatem assequendam. Haec Instructio libère his vocibus utitur, eis tribuens eandem ethicam aestimationem ad significandum fructum, vitae autonomae capacem vel non, generationis humanae, a primo eius vitae momento usque ad nativitatem. Ratio huius ex ipso textu patebit (cf. 1,1).

[2] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes LXXXI Conventus Societatis Italicae de Medicina Interna et LXXXII Conventus Societatis Italicae de Chirurgia Generali, die 27 octobris 1980, AAS 12 (1980), 1126.

[3] Paulus VI, Sermo ad sessionem Generalem Nationum Unitarum, die 4 octobris 1965, AAS 57 (1965), 878; Litt. enc. Populorum progressio, n. 13, AAS 59 (1967), 263.

[4] Paulus VI, Homilia intra Missam occasione Anni Sancii conclusi, die 25 decembris 1975, AAS 68 (1976), 145; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dives in misericordia, n. 30, AAS 72 (1980), 1224.

[5] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis Consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 390.

[6] Cf. Decl. Dignitatis humanae, 2.

[7] Const. past. Gaudium et spes, 22; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 8, AAS 71 (1979), 270-272.

[8] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 35.

[9] Const. past. Gaudium et spes, n. 15. Cf. etiam Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio, n. 20, AAS 59 (1967), 267; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis, n. 15, AAS 71 (1979), 286-289; Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 8, AAS 74 (1982), 89.

[10] Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 11, AAS 74 (1982), 92.

[11] Cf. Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, n. 10, AAS 60 (1968), 487-488.

[12] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis Consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 393.

[13] Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 11, AAS 74 (1982), 91-92; cf. etiam Const. past. Gaudium et spes, n. 50.

[14] Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. De abortu procurato, n. 9, AAS 66 (1974), 736-737.

[15] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 390.

[16] Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, III, AAS 53 (1961), 447.

[17] Const. past. Gaudium et spes, n. 24.

[18] Cf. Pius XII, Litt. enc. Humani generis, AAS 42 (1950), 575; Paulus VI, Professio fidei, AAS 60 (1968), 436.

[19] Ioannes XXIII, Litt. enc.  Mater et magistra, III, AAS 53 (1961), 447; cf. Ioannes Paulus II, Sermo ad sacerdotes particìpes seminarii studiorum «De procreatione responsabili», die 17 septembris 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 2 (1983), 562: «In cuiusvis humanae personae ortu est actus creativus Dei: nullus homo in hunc mundum venit fortuito; ipse semper est terminus amoris creativi Dei».

[20] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 24.

[21] Cf. Pius XII, Sermo ad Consociationem Medicam-Biologicam «S. Luca», die 12 novembris 1944: Discorsi e Radiomessaggi, VI (1944-1945), 191-192.

[22] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 50.

[23] Const. past. Gaudium et spes, n. 51: «Moralis igitur indoles rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivomm pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant ».

[24] Const. past. Gaudium et spes, n. 51.

[25] Sancta Sedes, Carta dei diritti della famiglia, art. 4: L’Osservatore Romano, die 25 novembris 1983.

[26]Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. De abortu procurato, n. 12-13, AAS 66 (1974), 738.

[27] Zygotum est cellula orta a fusione duorum gametum.

[28] Cf. Paulus VI, Sermo ad participes XXIII Conventus Nationalis Iurisperitorum Catholicorum Itaiicorum, die 9 decembris 1972, AAS 64 (1972), 777.

[29] Obligatio vitandi pericula haud proportionata secumfert veram observantiam erga creaturas humanas et rectitudinem propositorum therapeuticorum. Hinc medicus «in primis diligenter aestimare debebit damna forte consecutura, quae necessarius usus certae methodi investigationis afferre poterit creaturae conceptae, itemque vitabit rationes peragendi diagnosim, de quarum honesto fine et fundamentali innocuitate haud satis constat. Quodsi, ut saepe accidit in humanis operationibus, nonnihil periculi subeundum erit, medico curae erit verificare, an id compensetur vera urgenti necessitate diagnosis et magni momenti effectibus qui obtineri poterunt his rationibus in bonum ipsius creaturae conceptae» (Ioannes Paulus II, Sermo ad participes Conventus « Motus pro vita », die 3 decembris 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V 3 [1982] 1512). Haec explicatio circa «periculum haud proportionatum» prae oculis habenda erit etiam in subsequentibus locis huius Instructionis, quotiescumque huiusmodi dictio usurpabitur.

[30] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis Consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 392.

[31] Quoniam voces « Investigatio » et « experimentum » saepe usurpante significatione aequali et ambigua, necessarium videtur explicare quaenam significatio tribuenda sit hisce vocibus in hoc documento.

1) Voce investigations intellegitur quivis procedendi modus inductivus-deductivus eo spectans, ut promoveatur observatio systematica alicuius facti in campo humano, vel ut verificete hypothesis orta ex praecedentibus observationibus.

2) Voce experimenti intellegitur quaevis investigatio, in qua creatura humana (in varus temporibus eius exsistentiae: embryon, fetus, puer vel adultus) est id per quod vel super quo dignosci intenditur effectus, adhuc ignotus, vel nondum bene cognitus, alicuius procedendi modi (ex. gr. pharmacologici, theratogeni, chirurgici, etc.).

[32] Cf. Ioannes Paulus II, Sermo ad participes Conventus Pontificiae Academiae Scientiarum, die 23 octobris 1982, AAS 75 (1983), 37: « Modo quam maxime aperto atque expresso ego reprobo artificiosas tractationes embryonis humani experimenti causa peractas, quia creatura humana, a momento conceptionis usque ad mortem, nullam ob causam abusui obnoxia fieri potest ».

[33] Sancta Sedes, Carta dei diritti della famiglia, art. 4 b: L’Osservatore Romano, die 25 novembris 1983.

[34] Cf. Ioannes Paulus II, Sermo ad participes Conventus « Motus pro vita », die 3 decembris 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V 3 (1982), 1511: «Prorsus reicienda est quaevis experimentorum forma super fetu, qua damnum eius integritati afferatur aut eius condiciones in deterius redigantur, nisi agatur de conatu qui sit veluti extrema ratio eum a morte eripiendi ». Sacra Congregalo pro Doctrina Fidei, Decl. De euthanasia, n. 4, AAS 72 (1980), 550: «Si alia remedia non suppetunt, licet, ex consensu aegroti, media adhibere, quae novissima medicae artis inventa protulerunt, etiamsi haud satis adhuc experimentis probata sint nec aliquo periculo careant».

[35] Nemo vindicare potest, antequam exsistat, ius subiectivum ad exsistentiam inchoandam; nihilominus, legitimum est affirmare ius pueri ad originem habendam plene humanam per conceptionem convenientem indoli personali creaturae humanae. Vita est donum tali dandum ratione, quae addeceat sive eum qui vitam accipit, sive illos qui eandem transmittunt. Haec explicatio prae oculis habeatur etiam in eo quod attinet ad artificialem procreationem humanam, de qua subinde agendum erit.

[36] Cf. Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis Consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 391.

[37]Instructio per verba fecundatio seu procreatio artificialis heterologa varias rationes intellegit quibus ope technicae artis humanus conceptus obtinetur adhibitis gametibus qui, saltem ex una parte, proveniunt a donatore diverso a coniugibus, qui matrimonio copulantur. Eae artes, seu technicae rationes, binae esse possunt:

a) FIVET heterologa: ars technica in qua conceptus humanus expetitur per concursum gametum in vitro qui, saltern ex una parte, e donatore proveniant, qui non sit e numero coniugum, qui matrimonio iunguntur.

b) Seminatio artificialis heterologa: ars technica eo spectans, ut conceptus humanus obtineatur per depositionem virilis seminis, nempe antea collecti, in viis mulieris genitalibus, e donatore qui non sit maritus.

[38] Nomine fecundationis seu procreationis artificialis homologae Instructio technicam artem intellegit, cuius ope humanus conceptus expetitur adhibitis gametibus duorum coniugum matrimonio iunctorum. Fecundatio artificialis homologa duobus modis obtineri potest:

a) FIVET homologa: ars technica qua conceptus humanus quaeritur per concursum in vitro gametum, qui pertinent ad ipsos coniuges matrimonio iunctos.

b) Seminatio artificialis homologa: ars technica eo respiciens, ut humanus conceptus habeatur deponendo in viis genitalibus coniugatae mulieris semen mariti, antea collectum.

[39] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 50.

[40] Cf. Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 14, AAS 74 (1982), 96.

[41] Cf. Pius XII, Sermo adpartìcipes IV Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 30 septembris 1949, AAS 41 (1949), 559. Iuxta Creatoris consilium, « relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una» (Gen 2,24). Unitas matrimonii, colligata cum ordine creationis, est Veritas pervia naturali rationi. Traditio et Ecclesiae Magisterium saepenumero ad librum Genesis provocant, sive directe sive adhibitis locis N.T. qui ad illum referuntur: Mt 19,4-6; Mc 10,5-8; Eph 5,31. Cf. Athenagoras, Legatio pro christians, n. 33: PG 6, 965-967; S. Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum homiliae, LXII, 19,1: PG 58,597; S. Leo Magnus, Epist. Ad Rusticum, 4: PL 54,1204; Innocentius III, Epist. Gaudemus in Domino, DS 778; Concilium Lugdunense II, IV Sess., DS 860; Concilium Tridentinum, XXIV Sess., DS 1798,1802; Leo XIII, Litt. enc. Arcanum divinae sapientiae, AAS 12 (1879-80), 388-391; Pius XI, Litt. enc. Casti connubii, AAS 22 (1930), 546-547; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, n. 48; Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 19, AAS 74 (1982), 101-102; CIC, Can. 1056.

[42] Cf. Pius XII, Sermo ad participes IV Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 29 septembris 1949, AAS 41 (1949), 560; Sermo ad Mulieres Obstetrices [Monis Catholicae Italicae in Conventu adunatae, die 29 octobris 1951, AAS 43 (1951), 850; CIC, Can. 1134.

[43] Coniunctis verbis mater substitutiva Instructio intendit:

a) mulierem, embryonem gestantem, qui arte in eius sinu collocatus est, quique proinde, spectatis geneticae legibus, ei extraneus est, cum obtentus fuerit per concursum gametum donatorum extraneorum, et ea quidem lege, ut puer qui nascetur ei tradatur qui talem praegnationem commiserit vel pacto mandaverit.

B) mulierem, embryonem gestantem, cuius procreationi ipsa proprio contulit ovulo, et quidem per seminationem spermatis viri fecundato, qui est alius a marito, ea item lege, ut puer, cum natus fuerit, ei tradatur qui praegnationem commiserit vel pacto mandaverit.

[44] Paulus VI, Litt. enc. Humanae vitae, n. 12, AAS 60 (1968), 488-489.

[45] Ibid., 489.

[46] Pius XII, Sermo ad participes II Conventus ex universo orbe de fecunditate et sterilitate humana, Neapoli celebrati, die 19 maii 1956, AAS 48 (1956), 470.

[47] CIC, Can. 1061: Iuxta huius canonis tenorem, actus coniugalis ille est per quem matrimonium consummatur, si illum coniuges « inter se humano modo posuerunt».

[48] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 14.

[49] Cf. Ioannes Paulus II, in Audientia Generali habita die 16 ianuarii 1980: Insegnamenti di Giovanni Paulo II, III 1 (1980), 148-152.

[50] Ioannes Paulus II, Sermo ad participes XXXV Sessionis Generalis Consociationis Medicae ex universo orbe, die 29 octobris 1983, AAS 76 (1984), 393.

[51] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 51.

[52] Cf. Const. past. Gaudium et spes, n. 50.

[53] Cf. Pius XII, Sermo ad participes IV Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 29 septembris 1949, AAS 41 (1949), 560: «Falsum est id putare, quod scilicet copia data adhibendi hoc medium (fecundationem artificialem) validum reddere possit matrimonium inter eos, qui illud contrahendi non sunt capaces propter impedimentum impotentiae».

[54] Similis quaestio pertractata est a Paulo VI, Litt. enc. Humanae vitae, n. 14, AAS 60 (1968), 490-491.

[55] Cf. supra 1,1 s.

[56] Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 14, AAS 74 (1982), 96.

[57] Cf. Responsio S. Officii, die 17 martii 1897, DS 3323; Pius XII, Sermo ad participes IV Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 29 septembris 1949, AAS 41 (1949), 560; Sermo ad participes Conventus unionis Catholicae Italicae Obstetricium, die 29 octobris 1951, AAS 43 (1951), 850; Sermo ad participes II Conventus ex universo orbe de fertilitate et sterilitate humana, Neapoli celebrati, die 19 maii 1956, AAS 48 (1956), 471-473; Sermo ad participes VII Conventus internationalis indicti a Consociatione Internationali de Haematologia, die 12 septembris 1958, AAS 50 (1958), 733; Ioannes XXIII, Litt. enc.  Mater et magistra III, AAS 53 (1961), 477.

[58] Pius XII, Sermo ad participes Conventus Unionis Catholicae Italicae Obstetricium, die 29 octobris 1951, AAS 43 (1951), 850.

[59] Pius XII, Sermo ad participes II Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 29 septembris 1949, AAS 41 (1949), 560.

[60] Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio de quibusdam quaestionibus ethicae sexualis, n. 9, AAS 68 (1976), 86, ubi citatur Const. past. Gaudium et Spes, n. 51; cf. Decretum S. Officii, die 2 augusti 1929, AAS 21 (1929), 490; Pius XII, Sermo ad participes XXVI Conventus indicti a Consociatione Italica de Urologia, die 8 octobris 1953, AAS 45 (1953), 678.

[61] Cf. Ioannes XXIII, Litt. enc.  Mater et magistra, III, AAS 53 (1961), 447.

[62] Cf. Pius XII, Sermo ad participes IV Conventus Internationalis Medicorum Catholicorum, die 29 septembris 1949, AAS 41 (1949), 560.

[63] Cf. Pius XII, Sermo ad participes II Conventus ex universo orbe de fertilitate et sterilitate humana, Neapoli celebrati, die 19 maii 1956, AAS 48 (1956), 471-473.

[64] Const. past. Gaudium et spes, n. 50.

[65] Ioannes Paulus II, Adhort. apost. Familiaris consortio, n. 14, AAS 74 (1982), 97.

[66] Cf. Decl. Dignitatis humanae, n. 7.

      

top