Introductio
1. Donum veritatis, quae nos liberos efficit, Iesus Christus elargitus est (cf. Io 8,32). Inquisitio veritatis insita est in natura hominis, dum ignorantia eum in statu servitutis detinet. Homo, enim, vere liber esse non potest, nisi lumen circa praecipuas existentiae suae quaestiones recipiat, praesertim circa eam quae illi ostendat unde veniat et quo tendat. Ipse liber revera fit, cum Deus illi Se donat ut Amicum, iuxta Domini sententiam: « Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis » (Io 15,15). Liberationem a peccati et mortis alienatione tunc obtinet homo, cum Christus, qui veritas est, ipsi fit « via » (cf. Io 14,6).
Iuxta christianam fidem, cognitio et vita, veritas et exsistentia sunt intrinsece inter se coniunctae. Veritas, per revelationem a Deo donata, vires humanae cognitionis certe supergreditur, eadem tamen humano intellectui non opponitur. Ea potius humanam rationem penetrat, elevat et ad propriam cuiusque responsabilitatem appellat (cf. 1 Pt 3,15). Quare, inde ab Ecclesiae primordiis, « forma doctrinae » (Rm 6,17), una cum baptismo, ingressui in Christi mysterium colligata est. Ministerium doctrinae, igitur, quod postulat ut credens quaerat intellectum fidei, theologiam nempe, postulatio habenda est, cui Ecclesia nullo modo renuntiare potest.
Quovis tempore, momentum theologiae magnum est, ut Ecclesia obtemperare possit consilio Dei, qui « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Cum tempora autem volvuntur, quae magnis animorum et culturae mutationibus obnoxia sunt, tunc theologia multo gravius habet momentum; sed etiam peculiaribus periculis premitur, quia ipsi enitendum est in veritate permanere (cf. Io 8,31), licet eodem tempore rationem habere debeat novarum quaestionum, quae hominum animos vexant. Quod quidem nostro saeculo accidit, praesertim in Concilii Vaticani II praeparatione et celebratione, cum theologia multum contulit profundiori « tam rerum quam verborum traditorum perceptioni »,[1] sed etiam momenta discriminum et contentionum cognovit et adhuc cognoscit.
Congregatio igitur pro Doctrina Fidei opportunum ducit Ecclesiae Catholicae Episcopis, ac per eos theologis, hanc dirigere Instructionem, cuius propositum est theologiae munus in Ecclesia explicare. Post considerationem de veritate ut dono Dei pro populo suo (I), ipsa munus theologorum describet (II), in peculiari Pastorum munere immorabitur (III), ac tandem nonnulla proponet de debitis rationibus, quae inter utrosque intercedant oportet (IV). Ipsa hoc modo servire intendit progressui in cognitione veritatis (cf. Col 1,10), quae nos introducit in libertatem, ad quam assequendam Christus mortuus est et resurrexit (cf. Gal 5,1).
I. Veritas, Dei donum populo suo
2. Ex immenso amore suo, Deus proximum se praebere voluit homini quaerenti suam identitatem, cum eoque ambulare (cf. Lc 24,15). Voluit etiam illum ab insidiis « patris mendacii » (cf. Io 8,44) liberare eique aditum patefacere ad intimam sui communionem, ut ipse ibi plenam veritatem satis superque inveniat atque veri nominis libertatem. Quod consilium amoris, a « Patre luminis » conceptum (Iac 1,17; cf. 1 Pt 2,9; 1 Io 1,5) et a Filio victore mortis ad exitum adductum (cf. Io 8,36), sine intermissione praesens efficitur a Spiritu, qui ducit « in omnem veritatem » (Io 16,13).
3. Veritas vim in se habet, quae redigit ad unitatem: ipsa homines liberat a solitudine et ab oppositionibus, in quibus eos detinet ignorantia veritatis; et dum viam aperit ad Deum, eadem alios cum aliis in unum coniungit. Christus solvit parietem maceriae, quae homines extraneos fecerat Dei promissionibus et fœderis communioni (cf. Eph 2,12-14). Ipse mittit in corda credentium suum Spiritum, vi cuius omnes in Ipso « unum » sumus (cf. Rm 5,5; Gal 3,28). Itaque, vi novae nativitatis et unctionis Spiritus Sancti (cf. Io 3,5; 1 Io 2,20.27), nos efficimur Populus Dei unicus et novus qui, variis vocationibus et charismatibus auctus, munere fungitur conservandi et transmittendi donum veritatis. Ecclesia enim universa, ut « sal terrae » et « lux mundi » (cf. Mt 5,13 s.), testimonium veritati Christi, quae nos liberat, perhibere debet.
4. Cui vocationi Populus Dei respondet « maxime per vitam fidei et caritatis [...] et Deo hostiam laudis offerendo ». In iis autem, quae magis proprie ad « vitam fidei » pertinent, Concilium Vaticanum II haec habet: « Universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto (cf. 1 Io 2,20.27), in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum “ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles” universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet ».[2]
5. Quod propheticum munus ut in mundo exerceat, Populus Dei iugiter in se excitare vel « resuscitare » debet vitam fidei (cf. 2 Tm 1,6), nominatim per considerationem usque diligentiorem sub ductu Spiritus Sancti veritatum fidei, et per studium easdem comprobandi erga eos, qui rationem poscunt (cf. 1 Pt 3,15). Ad hoc munus Spiritus veritatis, inter cuiusvis ordinis fideles, peculiares gratias « ad utilitatem » communem dispensat (1 Cor 12,7-11).
II. Vocatio theologi
6. Inter vocationes, quas Spiritus suscitat in Ecclesia, vocatio eminet theologi, cuius munus est peculiari modo sibi comparare, in communione cum Magisterio, profundiorem usque perceptionem Verbi Dei, quod in Scripturis inspiratis continetur, et per Traditionem vivam in Ecclesia transmittitur.
Suapte natura fides intellectum interpellat, quia homini revelat veritatem ipsius finis viamque ad eum consequendum. Etiamsi haec veritas superat omnem nostrum loquendi modum, atque cognitiones nostrae impares sunt exprimendae eius magnitudini, quae plene comprehendi non potest (cf. Eph 3,19), nihilominus invitat intellectum — Dei donum ad percipiendam veritatem datum — ut in suam lucem ingrediatur atque ita capax evadat quodammodo id intellegendi, quod credidit. Disciplina theologica, quae, obsequens voci veritatis quaerit intellectum fidei, Populum Dei adiuvat, secundum Apostoli praeceptum (cf. 1 Pt 3,15), ad rationem reddendam de spe iis, qui id poscant.
7. Theologi opus ita respondet ad vim dynamicam, quae in ipsa fide inest: quia suapte natura Veritas sese vult communicare, et quia homo creatus est ad percipiendam veritatem, neque aliud desiderat in intimo suo animo, quam ut eam cognoscat, et seipsum in ea inveniat et ibi inveniat salutem suam (cf. 1 Tm 2,4). Hanc ob causam Dominus suos apostolos misit, ut omnes gentes « discipulos » suos facerent easque docerent (cf. Mt 28,19 s.). Theologia, quae « rationem fidei » quaerit et iis, qui quaerunt hanc rationem ut responsum praebet, partem integram constituit obœdientiae huic mandato; homines enim discipuli fieri nequeunt, nisi veritas, quae in verbis fidei continetur, eis proponatur (cf. Rm 10,14 s.).
Theologia igitur auxiliatricem operam confert, ut fides communicabilis evadat atque intellectus eorum, qui Christum nondum cognoscunt, fidem quaerere et invenire possit. Theologia, quae ita impulsui obtemperat veritatis tendentis ad sese communicandam, etiam ex amore nascitur ex eiusque vi dynamica: in actu fidei homo cognoscit Dei bonitatem eumque diligere incipit. At amor eum, quem amat, magis ac magis cognoscere desiderat.[3] Ex hac duplici origine theologiae, quae in vita Populi Dei et in eius vocatione missionali inscribitur, consequitur ratio, qua ipsa elaborari debeat, ut exigentiis suae naturae satisfacere possit.
8. Cum obiectum theologiae sit Veritas, Deus vivus eiusque salutis consilium per Iesum Christum revelatum, hinc theologus vocatur ad suam vitam fidei augendam et ad investigationem scientificam semper cum precatione coniungendam.[4] Ita, ipse magis patebit « sensui supernaturali fidei » a quo dependet et qui ei tamquam tuta norma apparebit ad suas considerationes moderandas et ad rectitudinem suarum conclusionum expendendam.
9. Decursu saeculorum theologia gradatim ut veri nominis scientia constituta est. Oportet igitur theologus animadvertat ad suae disciplinae exigentias epistemologicas, ad criticae severitatis necessitates, ac proinde ad rationis probationem circa quemlibet gradum suae investigationis. Attamen necessitas critica minime assimilanda est spiritui critico, quippe qui potius ab animi affectionibus vel a praeiudiciis originem ducat. Theologus in se ipso discernere debet suae criticae mentis originem et causas, et sinere ut ipsius obtutus a fide purificetur. Opus theologicum animi conatum postulat, qui ad rectitudinem et sanctificationem contendat.
10. Veritas revelata, etsi rationem humanam supergreditur, tamen cum ea perfecte concordat. Id supponit eandem rationem suapte natura tendere ad veritatem, adeo ut ipsa, lumine fidei illustrata, revelationis sensum penetrare possit. Contra sententias plurium opinionum philosophicarum, at congruenter recto cogitandi modo in Sacris Scripturis probato, agnoscenda est facultas humanae rationis assequendi veritatem, haud secus ac eius agnoscitur metaphysica facultas per ea, quae facta sunt, cognoscendi Deum.[5]
Proprium theologiae munus percipiendi sensum Revelationis postulat usum elementorum philosophicorum, quae praebeant « solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem » [6] et ex revelatae doctrinae cogitatione sumi possint. Pariter studia theologica necessario complecti debent disciplinas historicas, imprimis propter historicam indolem Revelationis quae nobis ut « historia salutis » tradita est. Denique auxilium petendum est a « scientiis humanis », ut melius intellegamus veritatem revelatam de homine et de eius agendi moralibus normis, validas harum scientiarum conclusiones cum ipsa comparando.
Quae cum ita sint, theologi munus est ex cultura sui ambitus elementa sumere, quae melius in luce ponere valeant hanc vel illam rationem mysteriorum fidei. Quod munus certe arduum est, et periculis obnoxium; attamen in se ipso est legitimum et foveri debet.
Ad rem quod attinet, magni momenti est hoc in lumine ponere, quod in theologia usus elementorum et instrumentorum conceptualium, qui a philosophia vel ab aliis disciplinis proveniunt, vim discernendi postulat, cuius ultima norma in doctrina revelata innititur. Doctrina revelata est, quae criteria praebere debet ad haec elementa et instrumenta conceptualia discernenda, et non vice versa.
11. Theologus, numquam obliviscens se ipsum quoque membrum esse Populi Dei, erga eum maxima cum reverentia se gerere debet, atque officium suscipere magisterium illi impertiendi, quod nullo modo doctrinam fidei laedat.
Libertas, quae propria investigationis theologicae est, intra ambitum fidei Ecclesiae exercetur. Audacia, igitur, quae saepe conscientiae theologi imponitur, ferre fructus et « aedificare » non potest, nisi eam comitetur patientia exspectandi, ut iidem fructus ad maturitatem perveniant. Novae opiniones, quae ab intellectu fidei proferuntur, « nonnisi donationes sunt, quae universae Ecclesiae offeruntur. Opus est multis emendationibus atque amplificationibus prospectus in fraterno colloquio, antequam tempus adveniat, quo Ecclesia eas opiniones admittere possit ». Hinc sequitur, ut « servitium valde gratuitum communitati fidelium oblatum », quale theologia est, « postulet ex natura sua disputationem aequam, dialogum fraternum, animum apertum ac paratum ad opiniones proprias immutandas ».[7]
12. Libertas investigationis, quae iure tamquam pretiosissimum bonum omnibus viris doctis cordi est, significat animum promptum ad excipiendam veritatem sicuti est, post investigationem factam, cui nullum elementum se immiscuerit extraneum exigentiis methodi, quae rei, de qua agitur, respondeat.
In scientia theologica haec libertas investigationis inscribitur intra cognitionem rationalem, cuius obiectum praebetur Revelatione, transmissa et explicata in Ecclesia sub Magisterii auctoritate, et per fidem excepta. Neglegere haec elementa, quae ut principia habenda sunt, idem est ac desistere a theologia exercenda. Ut satis hanc rationem inter theologiam et Magisterium explicemus, nunc opportunum ducimus munus considerare, quo Magisterium fungitur in Ecclesia.
III. Magisterium pastorum
13. « Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur ».[8] Ipse, per Spiritus Sancti donum, Ecclesiam participem effecit suae infallibilitatis.[9] Populus Dei, vi « sensus supernaturalis fidei », fruitur hoc privilegio sub ductu vivi Ecclesiae Magisterii, quod quidem, propter auctoritatem nomine Iesu Christi exercitam, solum munere fungitur authentice interpretandi Verbum Dei, scriptum vel traditum.[10]
14. Qua Apostolorum successores, Ecclesiae Pastores « a Domino [...] missionem accipiunt docendi omnes gentes et praedicandi Evangelium omni creaturae, ut homines universi [...] salutem consequantur ».[11] Ipsis igitur munus concreditum est conservandi, exponendi atque diffundendi Verbum Dei, cui deserviunt.[12]
Ad Magisterii munus spectat affirmare, cohaerenter cum natura « eschatologica » propria eventus Christi, indolem definitivam Fœderis a Deo initi per Christum cum populo suo, eum tutando ab erroribus et defectionibus, et praecavendo ut possit obiective profiteri fidem authenticam absque errore, quavis temporum et rerum condicione. Hinc sequitur, ut significatio Magisterii et eius pondus intellegi non possint, nisi referantur ad doctrinae christianae veritatem et ad veri Verbi praedicationem. Munus igitur Magisterii non est aliquid christianae veritati extrinsecum, neque fidei superadditum, sed ex ipsa œconomia fidei emergit, quatenus Magisterium, pro servitio Dei Verbo praestito, est institutum quoddam, quod Christus consulto voluit tamquam Ecclesiae elementum constitutivum. Servitium veritatis christianae, quod Magisterium praestat, est proinde pro universo Populo Dei, qui vocatus est ad ingressum in illam libertatis veritatem, quam Deus per Christum revelavit.
15. Ut plene adimplere possent munus ipsis creditum Evangelium docendi et Revelationem authentice interpretandi, Iesus Christus Pastoribus Ecclesiae Spiritus Sancti assistentiam promisit. Ipse singulari modo eos charismate infallibilitatis ditavit, in iis rebus, quae ad fidem et ad mores pertinent. Exercitium huius charismatis varios modos admittit. Speciali ratione exercetur, cum episcopi, una cum eorum visibili capite, per collegialem actum, uti accidit in Conciliis Œcumenicis, aliquam doctrinam proclamant, vel cum Romanus Pontifex, munere fungens Pastoris et Doctoris supremi omnium christianorum, doctrinam « ex cathedra » proclamat.[13]
16. Munus divinae Revelationis depositum sancte custodiendi et fideliter exponendi suapte natura secumfert Magisterium definitive proponere posse[14] sententias quae, etiam si non continentur in veritatibus fidei, ipsis tamen intime conectuntur, adeo ut indoles definitiva talium affirmationum a Revelatione ipsa tandem derivet.[15]
Ea quae ad mores pertinent, possunt materiam constituere Magisterii authentici, quia Evangelium, Verbum vitae, inspirat et moderatur totum humanarum actionum ambitum. Quare ad Magisterium spectat munus discernendi, ope iudiciorum quae conscientiam fidelium obstringant, actus qui in se ipsis fidei necessitatibus sint conformes eiusque manifestationem in actione vitae promoveant, ab actis, qui e contra ex intrinseca malitia cum iisdem necessitatibus componi non possunt. Ob vinculum quod inter ordinem creationis et ordinem redemptionis intercedit, et ob necessitatem ad salutem cognoscendi et observandi universam legem moralem, competentia Magisterii ad ea etiam extenditur, quae legem naturalem respiciunt.[16]
Ceterum Revelatio praecepta moralia continet, quae, per se, naturali ratione cognosci possunt, sed ob condicionem hominis peccatoris, difficulter percipiuntur. Doctrina fidei est has leges morales infallibiliter a Magisterio doceri posse.[17]
17. Praeterea assistentia divina datur successoribus Apostolorum, qui docent, communionem servantes cum Petri successore, peculiarique modo Romano ipsi Pontifici, Pastori Ecclesiae universae, cum, licet definitionem infallibilem non pronuntient neque « definitive » sententiam proferant, in exercitio sui magisterii ordinarii doctrinam proponunt, quae conducit ad pleniorem perceptionem Revelationis circa res fidei et morum, et normas morales, quae ex hac doctrina procedunt.
Quare ratio habenda est indolis propriae, quam singuli interventus Magisterii habent, atque modi, quo sua auctoritas obstringit, sed etiam prae oculis tenendum est quod omnes ab eodem fonte originem ducunt, hoc est a Christo, qui vult ut Populus suus in omni veritate ambulet. Ob eandem
causam decisiones Magisterii circa disciplinam, etsi charismate infallibilitatis non augentur, non ideo assistentia divina sunt destitutae, et assensum Christifidelium postulant.
18. Romanus Pontifex missionem suam universalem adimplet auxilio institutorum Curiae Romanae, peculiarique modo Congregationis pro Doctrina Fidei quod attinet ad doctrinam fidei et morum. Exinde sequitur documenta huius Congregationis, expresse a Romano Pontifice approbata, participare Magisterium ordinarium successoris Petri.[18]
19. In Ecclesiis particularibus, ad episcopum spectat conservare et interpretari Verbum Dei itemque cum auctoritate discernere quid sit ei conforme vel minus. Cuiusque episcopi magisterium, singillatim consideratum, exercetur in communione cum magisterio Romani Pontificis, Pastoris Ecclesiae universalis et cum magisterio ceterorum episcoporum, qui sunt per orbem dispersi vel in Concilio Œcumenico adunati. Quae communio condicio est eius authenticitati necessaria.
Qua membrum collegii episcopalis vi suae ordinationis sacramentalis et communionis hierarchicae, episcopus personam Ecclesiae suae gerit, haud secus ac universi episcopi, una cum Romano Pontifice, personam Ecclesiae universalis gerunt, in vinculo pacis, amoris, unitatis et veritatis. Convenientes in unitatem, Ecclesiae locales, cum patrimonio ipsarum proprio, catholicitatem Ecclesiae manifestant. Ex parte ipsarum, Conferentiae episcopales ad effectum in re ipsa adducunt « affectum collegialem ».[19]
20. Pastorale Magisterii munus, cuius est vigilare ut Populus Dei maneat in veritate, quae liberat, res est igitur implexa et varia. Theologus, pro suo officio veritati deserviendi, debebit, ut fidelis erga suum munus maneat, rationem habere missionis propriae Magisterii, eique cooperari. Quomodo intellegenda est haec cooperatio? Quomodo ad effectum in re ipsa adducitur? Quaenam impedimenta ei opponuntur? Haec nunc propius sunt consideranda.
IV. Magisterium et theologia
A) Rationes cooperationis
21. Vivum Ecclesiae Magisterium et theologia, quamvis propriis officiis et donis inter se differant, tamen eundem demum finem spectant: sustinere scilicet Populum Dei in veritate, quae liberat, eumque ita « lucem nationum » reddere. Hoc servitium ecclesiali communitati praestitum efficit, ut theologus cum Magisterio rationes habeat. Magisterium authentice docet Apostolorum doctrinam et, utilitatem percipiens ex opere theologico, respuit difficultates fideique deformationes, et praeterea, auctoritate a Iesu Christo accepta, altiores perscrutationes, explicationes applicationesque doctrinae revelatae proponit. Theologia vero modo reflexo acquirit cognitionem usque altiorem Verbi Dei, quod in Scripturis Sacris continetur et fideliter transmittitur per vivam Ecclesiae Traditionem sub Magisterii ductu, Revelationis doctrinam illustrare nititur erga rationis postulationes, ac tandem eam in formam organicam et systematicam redigit.[20]
22. Cooperatio inter theologum et Magisterium peculiari modo efficitur, cum theologus recipit missionem canonicam vel mandatum docendi. Quae cooperatio tunc fit quodammodo participatio operis Magisterii, cui quidem vinculo iuris consociatur. Normae deontologiae, quae per se ipsas atque manifesto a Verbi Dei servitio proficiscuntur, tunc corroborantur obligatione, quam theologus sumit, dum officium recipit ac Professionem fidei et Iusiurandum fidelitatis emittit.[21]
Ex eo tempore, ipse munus ex officio accipit doctrinam fidei explanandi et illustrandi omni cum fidelitate et integritate.
23. Cum Magisterium Ecclesiae sententiam infallibilem pronuntiat, sollemniter declarando doctrinam contineri in Revelatione, adhaesio requiritur, quae dicitur assensus fidei theologalis. Hic assensus ad doctrinam Magisterii ordinarii et universalis extenditur, cum doctrina fidei proponitur tamquam divinitus revelata credenda.
Cum idem proponit definitive veritates respicientes fidem et mores, quae etiam si non pertinent proprie ad Revelationem, stricte et intime ei conectuntur, ipsae firmiter amplectendae et retinendae sunt.[22]
Cum autem Magisterium, etiam sine voluntate ponendi actum « definitivum », doctrinam docet sive ad iuvandam altiorem perceptionem Revelationis vel eius rei, quae explanat argumentum eiusdem Revelationis, sive ad monendum de conformitate alicuius doctrinae cum veritatibus fidei, sive denique ad praecavendas opiniones quae cum eisdem veritatibus non componuntur: tunc religiosum voluntatis et intellectus obsequium requiritur.[23] Quod non mere externum atque disciplina impositum esse potest, sed cohaerere debet cum obœditione fidei et ab ipsa permoveri.
24. Denique Magisterium, ut maxime idoneo quo fieri possit modo, Populo Dei deserviat, ac nominatim ut eum tueatur a periculosis opinionibus quae ad errorem conducere possint, intervenire potest in quaestionibus disputatis, in quibus, una cum firmis principiis, elementa coniecturalia et contingentia miscentur. Et saepe nonnisi post aliquod tempus distinctio fieri potest inter id quod necessarium est, et id quod contingens.
Voluntas sinceri obsequii erga hanc Magisterii doctrinam, in rebus quae per se irreformabiles non sunt, pro regula habenda est. Potest tamen accidere, ut theologus quaestiones sibi ponat, quae, prout fert casus, opportunitatem, formam vel etiam materiam alicuius interventus respiciant. Quod eum imprimis impellet, ut accurate inspiciat quaenam sit horum interventuum auctoritas, prout ipsa se prodit sive ex indole documentorum, sive ex frequenti propositione eiusdem doctrinae sive ex dicendi ratione.[24]
Cum agitur de interventibus indolis prudentialis, accidit ut quaedam documenta Magisterii non fuerint a defectibus immunia. Pastores non semper statim prae oculis habuerunt omnes aspectus vel omnem implexitatem quaestionis. At esset veritati contrarium, si ob nonnullos certos casus, concluderemus Ecclesiae Magisterium plerumque falli posse in suis prudentialibus iudiciis, vel assistentia divina minime frui in integro suae missionis exercitio. Namque theologus, qui suam disciplinam bene exercere non potest nisi quadam historiae cognitione imbutus sit, probe novit res, labente tempore, clarius explicari. Quod non est accipiendum, quasi pondus fidei veritatum minui posset decursu temporis. Ipse scit nonnulla iudicia Magisterii excusari potuisse tempore, quo prolata sint, quia affimationes, quae tunc considerabantur, modo inextricabili complectebantur sententias veras, una cum aliis, quae minus tutae erant. Tantum progrediente tempore licuit discrimen inducere et, post accurata studia, ad verum doctrinae progressum pervenire.
25. Etiam cum cooperatio optimis condicionibus procedit, non excluditur dari posse tensiones inter theologum et Magisterium. Significatio, quae iis tribuitur, et animus qui ad easdem solvendas geritur, non est quidem parvi momenti: nam tensiones, si non e quodam sensu infensi aut adversi animi oriantur, evadere possunt vis dynamica atque incitamentum, quibus Magisterium et theologi, exercentes dialogum, sua cuiusque munera adimpleant.
26. Ad dialogum quod attinet, duplex norma servanda est: scilicet ubi communionis fidei causa agitur, uti principium tenenda est « unitas veritatis »; ubi vero discrepantiae permanent quae hanc communionem in discrimen non adducant, tunc « unitas caritatis » tutanda erit.
27. Etiamsi doctrina fidei in discrimen non adducatur, theologus opiniones suas vel hypotheses suas contrarias non exhibebit, quasi de conclusionibus agatur, quae nullam controversiam admittant. Quod exigitur ob reverentiam tum erga veritatem, tum erga Populum Dei (cf. Rm 14,1-15; 1 Cor 8; 10,23-33). Ob easdem causas, ipse abstinebit ab earum publica declaratione intempestiva.
28. Quod supra dictum est, peculiari modo applicatur ad theologum qui, ob rationes quae ipsi solidae videantur, graves habeat difficultates excipiendi doctrinam Magisterii non irreformabilem.
Huiusmodi discrepantia probari non potest, si in hoc tantum nititur, quod doctrinae validitas omnino manifesta non est, vel quod censetur sententiam oppositam probabiliorem esse. Ita pariter satis non est iudicium privatae conscientiae theologi, quia haec minime constituit instantiam autonomam atque exclusivam, qua de doctrinae veritate iudicari possit.
29. Utcumque res se habet, numquam deficiet fundamentalis animi dispositio ad sincere amplectendam doctrinam Magisterii, ut addecet quemlibet fidelem ob fidei obœditionem. Theologus ergo conabitur hanc doctrinam in iis rebus, quas continet, in suis rationibus et in suis causis intellegere. Ad hoc ille accuratam patientemque considerationem devovebit, promptus ad recognoscendas suas ipsius opiniones et ad obiectiones examinandas, quas eius collegae ipsi attulerint.
30. Si nihilominus post sincerum conatum difficultates permaneant, theologi officium est in notitiam auctoritatum Magisterii perferre quaestiones ortas ex ipsa doctrina proposita vel ex probationibus quae offeruntur, vel etiam ex modo quo eadem doctrina proponitur. Ipse id efficiet spiritu evangelico ductus ac vehementi studio permotus difficultates solvendi. Tunc eius obiectiones in verum progressum conferent, Magisterium exstimulando ad doctrinam Ecclesiae modo profundiore proponendam aptioribusque fulciendam argumentis.
Quibus in casibus, theologus a confugiendo ad instrumenta communicationis socialis abstinebit, loco sese dirigendi ad competentem auctoritatem; non enim hoc modo, scilicet hominum opinionem sollicitando, ad quaestiones doctrinales declarandas et ad serviendum veritati conferre potest.
31. Potest autem fieri, ut post doctrinae Magisterii examen accuratum et peractum cum voluntate id audiendi absque ulla reticentia, difficultates remaneant, quia argumenta in contrarium theologo praevalere videntur. Erga affirmationem cui non existimat se posse assensum intellectus praebere, eius officium est cum animo propenso ad profundiorem quaestionis investigationem perstare.
Homini, qui sincerus sit et amore flagret in Ecclesiam, huiusmodi condicio videri potest sane laboriosa. Eadem vero evadere potest invitamentum ad patiendum in silentio et precatione, certa cum spe, veritatem, si vere eius causa agatur, necessario tandem superiorem discessuram esse.
B) Quaestio dissensionis
32. Saepius Magisterium monuit circa gravia incommoda Ecclesiae communioni illata a se gerendi modis eorum, qui systematica ratione illi opponuntur, atque eo perveniunt ut se etiam in cœtus ordinatos constituant.[25] Paulus VI, in Adhortatione, cui nomen Paterna cum benevolentia, rei proponit explicationem, quae suum momentum etiamnum conservat. Peculiari modo, hic sermo est de illa publica se gerendi ratione, quae magisterio Ecclesiae opponitur et etiam « dissensio » appellatur, quaeque bene distinguenda est a condicione difficultatis privatae, de qua supra dictum est. Quae dissensio potest quidem varias formas sumere, eiusque remotae ac proximae causae sunt multiplices.
Inter rationes, quae remoto vel obliquo modo vim adhibere possunt, recolenda est ratio liberalismi philosophici, qua mentes aetatis nostrae quoque perfunduntur. Hinc animorum inclinatio ad opinandum quodvis iudicium eo plus valere, quanto magis proficiscatur e persona suis annitente viribus. Ita cogitandi libertas opponitur auctoritati traditionis, quae origo servitutis existimatur. Doctrina quaedam tradita vulgoque accepta, in antecessum iam suspicioni ducitur et eius pondus veridicum in dubitationem vocatur. Ad extremum, libertas iudicii sic intellecta maiorem obtinet auctoritatem, quam ipsa veritas. Agitur igitur de re longe alia ac legitimo postulato libertatis, quae est absentia coactionis, tamquam condicio necessaria ad sinceram veritatis inquisitionem. Propter quod Ecclesia semper postulatum defendit: « invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem ».[26]
Pondus opinionis publicae artificio tractatae, itemque eius deformia obsequia vim quoque habent. Saepe exemplaria socialia per instrumenta communicationis socialis passim disseminata assumunt potentiam alicuius normae; peculiari modo persuasio invalescit haud debere Ecclesiam suam proferre sententiam, nisi in rebus quas publica opinio censeat esse maioris momenti, neque alio sensu, quam eidem publicae opinioni congruat: posse, verbi gratia, Magisterium auctoritatem suam interponere de quaestionibus œconomicis et socialibus, sed iudicio cuiusque hominis relinquere quaestiones vitae coniugalis et familiaris honestatem attinentes.
Denique, etiam linguarum culturarumque multiplicitas, quae in se ipsa thesaurus est, indirecte potest falsas comprehensiones inferre, causas secuturae dissensionis.
Quae cum ita sint, iudicium criticum bene perpensum et vera quaestionum cognitio in theologo postulatur, si ecclesiale munus suum explere cupiat, neque, dum sese accommodat huic saeculo (cf. Rm 12,2; Eph 4,23), libertatem amittat iudicii, quae discipulorum Christi propria esse debet.
33. Dissensio varias formas sumere potest. Forma, quae extrema est, illuc tandem spectat, ut Ecclesia commutetur secundum contestationis exemplar, quod de publicae societatis vita sumitur. Frequentius censetur theologum officio astringi solis Magisterii doctrinis infallibilibus assentiendi, e contrario, ob principium quasi theologici positivismi, doctrinas sine ullo infallibilis Magisterii usu propositas, nullam in se complecti vim obligandi, concessa singulis plena facultate adhaerendi vel dissidendi. Sicque theologus prorsus posset libere in dubium vocare vel recusare omnino Magisterium non infallibile, nominatim in regione normarum moralium particularium. Immo hac sua oppositione ipse progressui doctrinae conferret.
34. Dissensionis defensio generatim variis argumentis fulcitur, quorum duo suapte natura altius fundantur. Alterum est indolis hermeneuticae: documenta Magisterii nihil aliud esse, nisi quamdam theologiae opinabilis imaginem. Alterum vero ad pluralismum theologicum appellat, protractum quandoque usque ad relativismum, qui in discrimen adducit ipsam integritatem fidei: interventus Magisterii ortum suum ducere ex una tantum theologia inter alias multas, at nullam theologiam particularem ubique eminere posse super ceteras. Sic genus quoddam « magisterii paralleli » theologorum exoritur, quod magisterio authentico adversatur et aemulatur.[27]
Proprium unum sane munus theologi est recte interpretari Magisterii documenta, quam ad rem normis hermeneuticis utitur, inter quas principium illud reperitur, vi cuius doctrina Magisterii, assistentiae divinae virtute, ultra argumentationes valet, interdum haustas ex quadam theologia particulari, quam ipsa adhibet. Quod autem attinet ad pluralismum theologicum, ipsum legitimum non est, nisi in tuto ponatur unitas fidei in suo sensu obiectivo.[28] Diversi enim gradus, qui sunt unitas fidei, unitas-pluralitas significationum fidei et pluralitas theologiarum, inter se vinculo necessario coniunguntur. Ratio ultima pluralitatis est ininvestigabile Christi mysterium, quod quamlibet obiectivam doctrinae dispositionem excedit. Quod tamen significare non potest admittendas esse conclusiones, quae illi opponantur, et pariter in dubitationem adduci veritatem illarum affirmationum, quibus Magisterium aliquando sese expressit.[29] Quod autem attinet ad « magisterium parallelum », permagna damna spiritualia afferre potest, quoties illud magisterio Pastorum obsistit. Etenim quotiescumque dissensio extendere valet suam vim efficacitatemque usque ad gignendam publicam opinionem, proclivis fit ut ipsa agendi norma evadat; et id non potest non perturbare graviter Populum Dei, illumque inducere ad verae auctoritatis contemptionem.[30]
35. Dissensio interdum ad argumentum sociologicum appellat, iuxta quod magnae christianorum multitudinis opinio esset directa et aequa significatio « sensus supernaturalis fidei ».
Revera opiniones christifidelium ad « sensum fidei » simpliciter redigi non possunt.[31] Hic est proprietas ipsius fidei theologalis quae, cum sit Dei donum quod efficit ut veritati unusquisque singillatim adhaereat, falli nequit. Porro haec fides uniuscuiusque, simul etiam Ecclesiae fides est, quandoquidem Deus Ecclesiae concredidit custodiam Verbi, proindeque quod Ecclesia credit, credit et christifidelis. Itaque natura sua « sensus fidei » infert secum intimum spiritus cordisque consensum cum Ecclesia, id est illud « sentire cum Ecclesia ».
Si ergo theologalis fides qua talis falli non potest, nihilominus fidelis fovere intus erratas opiniones potest, quoniam non universae eius cogitationes ex fide progrediuntur.[32] Cogitata non omnia, quae intra Dei Populum circumferuntur, cum fide ipsa concinunt, eoque magis quod facile subire possunt impulsum alicuius publicae opinionis, quae recentioribus communicationis instrumentis pervehitur. Non sine causa Concilium Vaticanum II necessariam coniunctionem in luce ponit inter « sensum fidei » et regimen Populi Dei, quod magisterio Pastorum concreditur: nam duae res sunt, quarum altera ab altera separari non potest [33] Interventus Magisterii id nempe sibi proponunt, ut unitas Ecclesiae in veritate Domini perstet. Etenim ipsi inserviunt ad demorandum in veritate adversum arbitrariam indolem mutantium opinionum, simulque declaratio sunt obœditionis Dei Verbo.[34] Tum etiam cum libertatem theologi circumscribere videntur, interventus generant, per fidelitatem erga fidem a maioribus traditam, altiorem libertatem, quae provenire non potest nisi ex unitate in veritate.
36. Libertas actus fidei ius dissensionis fundare non potest. Nullo modo haec designat libertatem a veritate, sed liberam sui ipsius destinationem, quam quisque perficere debet secundum proprium officium morale amplectendi veritatem. Actus fidei est actus voluntarius, quia homo a Christo Servatore redemptus ab eoque vocatus ad filiorum adoptionem (cf. Rm 8,15; Gal 4,5; Eph 1,5; Io 1,12), non potest adhaerere Deo, nisi « a Patre tractus » (Io 6,44), rationabile Deo deferat fidei suae donum (cf. Rm 12,1). Quemadmodum iam memoravit Declaratio Dignitatis humanae,[35] nulla humana auctoritas ius habet interveniendi adhibitis cœrcitionibus vel impulsionibus, huic ipsi electioni, utpote quae eius potestatis fines excedat. Si ergo ius libertatis religiosae observatur, simul iacitur fundamentum unde reliqua hominis iura observentur.
Non potest igitur haec hominum iura advocari, ut Magisterii interventibus resistatur. Namque talis agendi modus perperam naturam Ecclesiae et missionem intellexit, quae a Domino suo recepit officium omnibus hominibus veritatem salutis nuntiandi, quod ipsa complet Christi vestigia persequendo; novit enim « nec aliter veritatem sese imponere, nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus illabitur ».[36]
37. Vi mandati divini, quod intra Ecclesiam illi est creditum, Magisterium munus habet proponendi Evangelii doctrinam, circa eius integritatem vigilandi, atque ita protegendi fidem Populi Dei. Quod ut rite consequatur, induci interdum potest, ut graviora capiat consilia, cum, verbi gratia, theologum a fidei doctrina abscedentem privat missione canonica vel mandato docendi prius collato, vel cum quaedam scripta declarat non esse huic doctrinae conformia. Ita se gerens, studet fidele persistere erga proprium officium, quoniam tuetur ius Populi Dei, ut nuntium Ecclesiae purum omnino integrumque suscipiat, neve peculiari opinione periculosa conturbetur.
Hisce in adiunctis, declaratum a Magisterio iudicium — postquam diligentior investigatio expleta est secundum praestitutas formulas atque illi, cui interest, facultas data est quasdam forsitan falsas propriae cogitationis interpretationes dissolvendi — haud afficit ipsam personam theologi, verum conceptiones eius mentis publice expositas. Quod vero hae agendi rationes perfici possunt, non inde sequitur eas iuri atque iustitiae obstare. Si quis hac in re de iurium hominis violatione loquatur, a via aberret, cum certum eorum iurium ordinem ignoret, necnon naturam communitatis ecclesialis eiusque commune bonum. Theologus autem, qui non consentit cum Ecclesia, contradicit muneri nomine Ecclesiae docendi, quod libere et conscie suscepit.[37]
38. Nec denique dissensionem sustinere illa potest argumentatio, qua cuique homini imponitur officium propriae obœdiendi conscientiae. Etenim ante omnia hoc officium impletur, cum conscientia illuminat iudicium practicum circa decisionem aliquam sumendam; at de veritate hic agitur alicuius propositionis doctrinalis. Praeterea, si theologus, haud secus ac quilibet fidelis, conscientiam suam sectetur oportet, oportet eam pariter informet. Non enim conscientia est facultas sui iuris et falli nescia; actus est moralis iudicii, quod consciam electionem respicit. Conscientia recta est conscientia, quae convenienter fide et lege morali obiectiva illustratur; et supponit etiam rectitudinem voluntatis in vero bono assequendo.
Conscientia recta theologi catholici proinde pro certo habet fidem in Verbum Dei, cuius divitias perscrutari debet, simulque etiam amorem in Ecclesiam, a qua munus suum recepit, et reverentiam erga Magisterium, quod divinitus assistitur. Magisterio Ecclesiae magisterium supremum conscientiae opponere idem est ac principium liberi examinis, quod nec cum Revelationis œconomia eiusque in Ecclesia transmissione conciliari potest, nec cum recta opinione theologiae munerumque theologi. Namque fidei enuntiationes non e singulari quadam inquisitione oriuntur aut libera ponderatione Verbi Dei, sed ecclesialem hereditatem constituunt. Quod si a Pastoribus disceditur, qui vigilant ut vivam sustentent apostolicam traditionem, ipsa cum Christo tuta coniunctio iam irreparabiliter laeditur.[38]
39. Ecclesia, suum ortum ducens ex unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti,[39] est mysterium communionis bene ordinatae, secundum voluntatem Conditoris sui, circa hierarchiam, in ministerium Evangelii constitutam et ipsius Populi Dei, qui inde vivit. Ad imaginem membrorum primae communitatis, baptizati omnes, cum charismatibus unicuique propriis ornati, sincero corde contendere debent ad consonantem doctrinae, vitae et cultus unitatem (cf. Act 2,42). Haec est norma, quae profluit ex ipsa essentia Ecclesiae. Quapropter ad ipsam Ecclesiam nude simpliciterque regulae et instituta apponi non possunt, quae suapte ex natura societas civilis vel popularis regiminis gubernatio habent. Tanto proinde minus, in ipsis rationibus quae intra Ecclesiam vigere debent, licet afflatum expeti a mente circumiacentis mundi (cf. Rm 12,2). Rogare maiorem opinionis partem quid tandem credere facereque deceat, adversus Magisterium invocare pondus publicae opinionis, praetendere theologorum « consensum », affirmare theologum esse praesagum quendam interpretem alicuius « basis » aut sui iuris communitatis quae hac ratione unica habeatur fons veritatis: haec omnia grave denotant detrimentum sensus veritatis, atque similiter sensus Ecclesiae.
40. Ecclesia exsistit « velut sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».[40] Hinc si quis concordiam communionemque conquirit, vim simul auget eius testimonii et credibilitatis; si e contra dissensionis invitamento ceditur, permittitur ut « infidelitatis erga Spiritus Sancti motus » progrediantur.[41]
Quantumvis et theologia et Magisterium sint naturae diversae habeantque munia sane dissimilia, quae permisceri non possunt, de duobus tamen agitur muneribus vitalibus in Ecclesia, quae inter se mutuo confluere oportet ac locupletari in Populi Dei ministerium.
Ad Pastores spectat, vi auctoritatis a Christo ipsis tributae, operam dare, ut huic invigilent unitati prohibeantque item ne contentiones, quae e vita ipsa cooriantur, in discidia demum transeant. Eorum auctoritas, supergrediens opiniones particulares atque oppositiones, necesse est omnes consociet in unitate Evangelii, quod est « verbum reconciliationis » (cf. 2 Cor 5,18-20).
Ad theologos autem quod attinet, ad ipsos etiam, vi proprii charismatis, spectat suas partes conferre ad Christi corpus in unitate veritateque aedificandum, et eorum opera nunc quidem magis quam alias umquam requiritur ad totius orbis terrestris evangelizationem, quae totius Populi Dei vires postulat.[42] Quod si ob indolem propriae investigationis ipsis accidere potest ut obvii sint difficultatibus, earum quaerere debent solutionem in fidenti colloquio cum Pastoribus, in spiritu veritatis et caritatis, qui ad ipsam communionem Ecclesiae pertinet.
41. Utrique ante oculos semper habebunt Christum esse Verbum definitivum Patris (cf. Hebr 1,2) in quo, ut S. Ioannes a Cruce docet, « Deus nuntiavit nobis omnia simul et semel »,[43] eumque, uti talem, esse Veritatem, quae liberat (cf. Io 8,36; 14,6). Actus adhaesionis et obsequii erga Verbum, quod Ecclesiae creditum est sub Magisterii ductu, denique ad Ipsum referuntur, atque introducunt in regionem verae libertatis.
Conclusio
42. Virgo Maria, Mater et perfecta imago Ecclesiae, iam inde a primordiis Novi Testamenti beata est proclamata ob assensum fidei, quod statim nec ulla interposita dubitatione praestitit Verbo Dei (cf. Lc 1,38.45), quod iugiter conservabat conferens in corde suo (cf. Lc 2,19.51). Ita ipsa facta est ut exemplum et praesidium omni Populo Dei, eius maternae sollicitudini credito. Eadem ei commonstrat viam receptionis et ministerii ipsius Verbi, eodemque tempore finem ultimum numquam obliviscendum, qui scilicet est nuntiatio universis hominibus salutis, quae in mundum a Filio eius Iesu Christo est allata.
Congregatio pro Doctrina Fidei, absolvens Instructionem, vehementer Episcopos cohortatur, ut cum theologis foveant promoveantque rationes fiducia plenas, animo parati ad excipiendum Verbum eique serviendum, et in communione caritatis, vi cuius facilius superari poterunt quaedam impedimenta, quae condicionibus hominum in terra sunt innata. Hac profecto ratione omnes valebunt maiorem in modum tam Verbo quam Populo Dei inservire, ut hic, perseverans in doctrina veritatis et libertatis inde a principio percepta, et in Filio et in Patre permaneat et vitam aeternam, tamquam Promissionis effectum (cf. 1 Io 2,24-25), consequatur.
Hanc Instructionem in Conventu Plenario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 24 Maii 1990, in sollemnitate Ascensionis Domini.
Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia,
a Secretis
* AAS 82 (1990) 1550-1570.
[1] Const. dogm. Dei Verbum, 8.
[2] Const. dogm. Lumen gentium, 12.
[3] Cf. S. Bonaventura, Prooem. in I Sent., q. 2, ad 6: « Quando fides non assentit propter rationem, sed propter amorem eius cui assentit, desiderat habere rationes ».
[4] Cfr. Ioannes Paulus II, Allocutio abita occasione premii internationalis Pauli VI tributi Iannulo Urs von Balthasar, 23 iunii 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 1 (1984) 1911-1917.
[5] Cfr. Conc. Vatic. I, Const. dogm. De fide catholica, De revelatione, can. 1: DS 3026.
[6] Decretum Optatam totius, 15.
[7] Ioannes Paulus II, Allocutio ad theologos abita in urbe Altötting, 18 novembris 1980: AAS 73 (1981) 104; cfr. etiam Paulus VI, Allocutio ad sodales Commissionis Theologiae Internationalis, 11 octobris 1972: AAS 64 (1972) 682-683; Ioannes Paulus II, Allocutio ad sodalesi Commissionis Theologiae Internationalis, 26 octobris 1979: AAS 71 (1979) 1428-1433.
[8] Const. dogm. Dei Verbum, 7.
[9] Cfr. Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, 2: AAS 65 (1973) 398 s.
[10] Cfr. Const. dogm. Dei Verbum, 10.
[11] Const. dogm. Lumen gentium, 24.
[12] Cfr. Const. dogm. Dei Verbum, 10.
[13] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, n. 25; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, 3: AAS 65 (1973) 400 s.
[14] Cfr. Professio fidei et Iusiurandum fidelitatis: AAS 81 (1989) 104 s: «omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab eadem definitive proponuntur ».
[15] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, 25; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, 3-5: AAS 65 (1973) 400-404; Professio fidei et Iusiurandum fidelitatis: AAS 81 (1989) 104 s.
[16] Cfr. Paulus VI, Litt. Enc. Humanae vitae, 4: AAS 60 (1968) 483.
[17] Cfr. Conc. Vatic. I, Const. dogm. Dei Filius, cap. 2: DS 3005.
[18] Cfr. C.I.C. Can. 360-361; Paulus VI, Const. apost. Regimini Ecclesiae universae, 15 augusti 1967, 29-40, AAS 59 (1967) 897-899; Ioannes Paulus II, Const. apost. Pastor bonus, 28 iunii 1988, art. 48-55, AAS 80 (1988) 873-874.
[19] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, 22-23. Uti notum est secundum Episcoporum Synodi extraordinarium generalem coetum, Sanctus Pater Congregationi pro Episcopis munus commisit « Statum theologicum-iuridicum Conferentiarum Episcopalium » diligentiore exquisitione investigandi.
[20] Cfr. Paulus VI, Allocutio ad eos qui interfuerunt Congressui internazionali de Teologia Concilii Vaticani II, 1 octobris 1966: AAS 58 (1966) 892 s.
[21] Cfr. C.I.C. can. 833; Professio fidei et Iusiurandum fidelitatis: AAS 81 (1989) 104 s.
[22] In textu novae Professionis fidei (cfr. nota 15) assensus circa has doctrinas subtilius explicatur his verbis: « Firmiter etiam amplector et retineo... ».
[23] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, 25; C.I.C. can. 752.
[24] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, 25 par. 1.
[25] Cfr. Paulus VI, Adhort. apost. Paterna cum benevolentia, 8 decembris 1974: AAS 67 (1975) 5-23. Consultatur etiamCongregatio pro Doctrina Fidei, Declar. Mysterium Ecclesiae: AAS 65 (1973) 396-408.
[26] Declar. Dignitatis humanae, 10.
[27] Notio « magisterii paralleli » theologorum, quod obstat et certat cum magisterio Pastorum, quibusdam locis innititur ubi S. Thomas Aquinas discrimen inicit inter « magisterium cathedrae pastoralis » et « magisterium cathedrae magisterialis » (Contra impugnantes, c. 2; Quodlib. IlI, q. 4, a. 1 (9); In IV Sent. 19, 2, 2, q. 3 sol. 2 ad 4). Hi reapse loci nullum ponunt fundamentum istius sententiae, quandoquidem S. Thomas persuasissimum sibi habet ius iudicandi in doctrinae rebus ad unum pertinere « officium praelationis ».
[28] Cfr. Paulus VI, Esort. apost. Paterna cum benevolentia, n. 4: AAS 67 (1975) 14-15.
[29] Cfr. Paulus VI, Allocutio ad sodales Commissionis Theologiae Internationalis, 11 octobris 1973: AAS 65 (1973) 555-559.
[30] Cfr. Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 19: AAS 71 (1979) 308; Allocutio ad Christifideles Managuenses, 4 martii 1983, 7: AAS 75 (1983) 723; Allocutio ad Religiosos Guatemalenses, 8 martii 1983, 3: AAS 75 (1983) 746; Allocutio ad Episcopos Peruviae, 2 februarii 1985, 5: AAS 77 (1985) 874; Allocutio ad Conferentiam Episcopoorum belgarum, 18 maii 1985, 5: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 1 (1985) 1481; Allocutio ad aliquot Episcopos Americanos tempore visitationis ad limina, 15 octobris 1988, 6: L’Osservatore Romano, 16 octobris 1988, p. 4.
[31] Cfr. Ioannes Paulus II,Adhort. apost. Familiaris consortio, 5: AAS 74 (1982) 85-86.
[32] Inspiciatur formula Concilii Tridentini, sess. VI, cap. 9: fides « cui non potest subesse falsum »: DS 1534; cfr. S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, q. 1, a. 3, ad 3: « Possibile est enim hominem fidelem ex coniectura humana falsum aliquid aestimare. Sed quod ex fide falsum aestimet, hocest impossibile ».
[33] Cfr. Const. dogm. Lumen gentium, 12.
[34] Cfr. Const. dogm. Dei Verbum, 10.
[35] Cfr. Declar. Dignitatis humanae, 9-10.
[36] Ibid., l.
[37] Cfr. Ioannes Paulus II,Const. apost. Sapientia Christiana, 15 aprilis 1979, 27, 1: AAS 71 (1979) 483; C.I.C. can. 812.
[38] Cfr. Paulus VI, Adhort. apost. Paterna cum benevolentia, 4: AAS 67 (1975) 15.
[39] Cfr.Const. dogm. Lumen gentium, 4.
[40] Ibid., 1.
[41] Cfr. Paulus VI, Adhort. apost. Paterna cum benevolentia, 2-3: AAS 67 (1975) 10-11.
[42] Cfr. Ioannes Paulus II, Adhort. apost. post-synod. Christifideles laici, 32-35: AAS 81 (1989) 451-459.
[43] S. Ioannes a Cruce, Ascensus ad montem Carmelum, II 22, 3.