CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI RESPONSIO AD PROPOSITUM DUBIUM CIRCA DOCTRINAM IN EPIST. AP. « ORDINATIO SACERDOTALIS » TRADITAM * Dub.: Utrum doctrina, tradita tamquam definitive tenenda in Epist. apost. « Ordinatio Sacerdotalis », iuxta quam Ecclesia facultatem nullatenus habet ordinationem sacerdotalem mulieribus conferendi, ut pertinens ad fidei depositum intellegenda sit. Resp.: Affirmative. Haec enim doctrina assensum definitivum exigit, cum, in verbo Dei scripto fundata atque in Ecclesiae Traditione inde ab initio constanter servata et applicata, ab ordinario et universali magisterio infallibiliter proposita sit (cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25,2). Quapropter, praesentibus adiunctis, Romanus Pontifex, proprium munus fratres confirmandi exercens (cf. Lc 22,32), eandem doctrinam per formalem declarationem tradidit, explicite enuntians quod semper, quod ubique et quod ab omnibus tenendum est, utpote ad fidei depositum pertinens. Hoc responsum in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatum, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit. Romae, ex aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 28 mensis Octobris 1995, in festo SS. Simonis et Iudae, Apostolorum. + Iosephus Card. Ratzinger, Praefectus + Tharsicius Bertone, Archiep. em. Vercellen., a Secretis
* AAS 87 (1995), 1114. |