The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO
DOMINUS IESUS

DE IESU CHRISTI ATQUE ECCLESIAE
UNICITATE ET UNIVERSALITATE SALVIFICA

 

INTRODUCTIO

1. Dominus Iesus, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur” (Mc 16,15-16) ; “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8).

Universalis Ecclesiae missio oritur ex Iesu Christi mandato et per saeculorum decursum impletur in proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, atque mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis eventus exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei christianae continentur: “Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi”[1]

2. Per saeculorum decursum Ecclesia fideliter proclamavit Iesu Christi Evangelium de eoque testimonium reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius missionis exsecutio ab adimpletione procul adhuc abest [2], qua de causa hodie vim suam quam maxime servat Pauli apostoli exclamatio de uniuscuiusque fidelis baptizati officio missionario: “Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor 9,16). Haec est profecto ratio ob quam Magisterium peculiari cura incubuit missioni evangelizatrici Ecclesiae declarandae ac promovendae, in iis praesertim quae attinent ad religiosas traditiones hominum totius orbis[3].

Attentis valoribus quos testantur et hominum consortioni conferre possunt, traditiones huiusmodi modo aperto ac positivo respiciuntur in Declaratione conciliari de Ecclesiae habitudine ad religiones non christianas, in qua legitur: “Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines”[4]. Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum adimpleat nuntiandi Iesum Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), utitur quoque dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum missionis ad gentes substituatur, eam potius comitatur, propter illud “unitatis mysterium” ex quo “consequitur ut omnes viri ac mulieres, qui salvi effecti sunt, participes reddantur, modo licet differenti, eiusdem mysterii salutis in Christo Iesu per Spiritum eius”[5]. Hic dialogus, ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens[6], secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent necnon impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero locupletetur, in oboedientia erga verum et in observantia erga libertatem[7].

3. Peculiares autem exsurgunt quaestiones cum inter fidem christianam et alias traditiones religiosas dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius perscrutatur, quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias, propositiones afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia accurato egent discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo respicit, ut Episcopis, theologis universisque catholicis fidelibus quaedam doctrinae capita in memoriam reducantur, quae necessaria sunt omnino quaeque theologicam ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones inveniendas quae et veritatibus fidei sint conformes et culturalibus exigentiis nostri temporis apte accommodentur.

Stylus expositivus fini respondet propter quem praesens Declaratio lata est. Hoc enim documentum non ea de causa foras datur, ut organica tractatio tradatur quaestionum de mysterii Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica, utve solutiones proponantur theologicis controversiis liberae disputationi relictis, sed eo contra respicit, ut, patefactis nonnullis fundamentalibus problematibus altiori indagationi adhuc subiciendis atque confutatis quibusdam erroneis vel ambiguis sententiis, doctrina catholicae fidei hac de re iterum proponatur. Quamobrem Declaratio vestigia premit doctrinae traditae in praecedentibus Magisterii documentis, eum in finem ut veritates repetantur quae ad Ecclesiae fidei patrimonium pertinent. 

4. Perenne nuntium missionarium Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis indolis relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non solum de facto sed etiam de iure (vel de principio). Ideo superatae a quibusdam censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et completa revelationis Iesu Christi, natura fidei christianae per respectum ad adhaesionem aliis religionibus, inspiratio librorum Sacrae Scripturae, unitas personalis inter Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, unitas oeconomiae Verbi incarnati et Spiritus Sancti, unicitas et universalitas salvifica mysterii Iesu Christi, mediatio salvifica universalis Ecclesiae, inscindibilitas, quamvis in distinctione, inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam, subsistentia unicae Christi Ecclesiae in catholica Ecclesia.

Harum asseverationum veluti radices quaedam praesupposita exstant, indolis cum philosophicae tum theologicae, quae intellectui ac receptioni veritatum revelatarum obstant. Ex iis praesuppositis haec, inter alia, recenseri queunt: persuasio de incomprehensibilitate et inexprimibilitate veritatis divinae etiam ex parte revelationis christianae; mentis habitus relativisticus relate ad veritatem, ita ut id quod verum est iuxta aliquos tale non sit iuxta alios; radicalis oppositio quae fingitur inter formam mentis logicam occidentalem et formam mentis symbolicam orientalem; subiectivismus eius qui, tenens rationem unicum esse cognitionis fontem, “minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet”[8]; difficultas intellegendi et accipiendi praesentiam in historia eventuum indolis definitivae atque eschatologicae; metaphysica exinanitio eventus historicae incarnationis Verbi aeterni, qui eventus reducitur ad meram apparitionem Dei in historia; eclectismus eorum qui, in theologica pervestigatione, ideas assumunt e diversis contextibus philosophicis et religiosis provenientibus, nulla facta quaestione de earum cohaerentia et conexione systematica deque earum congruentia cum christiana veritate; propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et intellegendam extra Ecclesiae Traditionem et Magisterium.

Haec praesupposita, aspectus inter se differentes interdum induentia, quae quandoque ut assertiones quandoque vero ut hypotheses proponuntur, fundamentum constituunt quarundam theologicarum propositionum, iuxta quas christiana revelatio et mysterium Iesu Christi ac Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis absolutae et universalitatis salvificae, vel saltem sub umbra dubii et diffidentiae collocantur. 

I. De plenitudine et indole definitiva revelationis Iesu Christi

5. Ut remedium afferatur huic formae mentis relativisticae, quae magis magisque grassatur, opus est imprimis ut affirmetur indoles definitiva ac completa revelationis Iesu Christi. Firmiter enim credendum est in mysterio Iesu Christi, Filii Dei incarnati, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), haberi revelationem plenitudinis veritatis divinae: “nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare” (Mt 11,27); “Deum nemo vidit umquam; Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit” (Io 1,18); “in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti” (Col 2,9-10).

In fidelitate erga Dei verbum, Concilium Vaticanum II hoc docet: “Intima autem per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit”[9]. Et idem Concilium asserit: “Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, “homo ad homines” missus “verba Dei loquitur” (Io 3,34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat. [...] Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. I Tim 6,14 et Tit 2,13)”[10].

Hac de causa in Litteris Encyclicis Redemptoris missio iterum Ecclesiae proponitur munus nuntiandi Evangelium ut veritatis plenitudinem: “Per hoc definitivum suae revelationis Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi dixit quis Ipse sit. Et haec revelatio, qua Deus certe et definitive se patefecit, causa est praecipua cur Ecclesia “sit, sua natura, missionaria”; unde non potest non proclamare Evangelium, id est plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se significavit”[11]. Una ergo Iesu Christi revelatio “infert aliquam veritatem, universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat”[12]

6. Ecclesiae igitur fidei opponitur thesis de indole limitata, incompleta et imperfecta revelationis Iesu Christi, perinde ac si haec sit complementum revelationis aliis in religionibus exstantis. Ratio ultima huiusmodi asseverationis in eo inniteretur, quod a nulla historica religione Dei veritas percipi et manifestari posset in sua universalitate et plenitudine, nec ideo a christianismo, immo sed neque a Iesu Christo.

Haec cogitandi ratio penitus contradicit praecedentibus affirmationibus fidei, iuxta quas in Iesu Christo salvifici Dei mysterii plena et completa exstat revelatio. Proinde verba, opera et integer eventus historicus Iesu Christi, quamvis limitibus subiciantur prout sunt humanae realitates, tamquam subiectum tamen habent Personam divinam Verbi incarnati, “veri Dei et veri hominis”[13], quapropter notam induunt definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad hominum salutem, etiamsi altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens et inexhauribilis. Veritas circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo quod lingua humana exprimitur; remanet contra unica, plena et completa, quia qui loquitur et agit Filius est Dei incarnatus. Propterea fides postulat ut profiteamur Verbum carnem factum, in universo suo mysterio, ab incarnatione ad glorificationem, fontem esse, participatum sed realem, necnon consummationem omnis revelationis salvificae Dei ad homines[14]; profiteamur quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi, “in omnem veritatem” (Io 16,13) docturum esse Apostolos et, per ipsos, Ecclesiam universam in temporis decursu. 

7. Adaequata ergo responsio ad Dei revelationem est “ oboeditio fidei (Cf. Rom 1,5; Rom 16,26; 2Cor 10,5-6) qua homo se totum libere Deo committit “plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium” praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo”[15]. Fides est gratiae donum: “Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det “omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati””[16].

Oboeditio fidei secum fert ut tamquam vera accipiatur Christi revelatio, de qua Deus spondet, qui est ipsa Veritas[17]: “Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus[18]. Fides igitur, quae est “donum Dei” et “virtus supernaturalis ab Illo infusa”[19], duplicem secum fert adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo revelatae, propter fidem quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea “in nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum”[20].

Firmiter ergo tenenda est distinctio inter fidem theologalem et credulitatem quae invenitur in aliis religionibus. Dum enim fides acceptio est, vi gratiae, veritatis revelatae, quae una sinit “nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum”[21], credulitas aliarum religionum tributa in complexu illo innititur experientiae et cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae ac sensus religiosi efformat, mente conceptum ab hominibus veritatem quaerentibus ab eisque ad effectum deductum cum sese ad Divinum et Absolutum referunt[22].

Huiusmodi autem distinctio non semper prae oculis habetur in hodierno cogitandi habitu, qua de causa fides theologalis, quae est acceptio veritatis revelatae a Deo Uno et Trino, frequenter identificatur cum credulitate in aliis religionibus, quae est contra experientia religiosa veritatem absolutam adhuc quaerens, ad assensum tamen erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec est una ex causis propter quas propensio apud quosdam viget ad minuendas differentias, quandoque ad extinctionem usque, christianismum inter et alias religiones. 

8. Proponitur quoque hypothesis circa vim inspiratam textuum sacrorum aliarum religionum. Agnoscendum est quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto instrumenta, per quae homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et hodie possunt nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de causa, attentis modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum, Concilium Vaticanum II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus asseverat: “quamvis ab iis quae ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines”[23].

Ecclesiae autem traditio tamquam textus inspiratos unice habet canonicos libros Veteris et Novi Testamenti, quatenus ipsi a Spiritu Sancto sunt inspirati[24]. Huiusmodi traditionis vestigia premens, Concilium Vaticanum II, in Constitutione dogmatica de divina Revelatione, hoc docet: “Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io 20, 31; 2 Tim 3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3, 15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt”[25]. Hi quidem libri “veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt”[26].

Deus tamen, volens ad se omnes gentes in Christo vocare eisque plenitudinem suae revelationis ac sui amoris communicare, praesens quoque efficitur multis modis “non singulis solum hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum divitias, quas in primis necessarioque religiones testantur, licet “lacunas, defectus et errores” contineant”[27]. Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de facto nutrimentum praebent earum asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e Christi mysterio accipiunt illa bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis inveniuntur. 

II. Verbum incarnatum et Spiritus Sanctus in opere salutis

9. In theologica nostri temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter consideratur ut figura historica particularis, finita, revelatrix rei divinae modo non exclusivo, sed complementario cum aliis figuris quae pariter revelatrices et salvificae exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque Dei Mysterium sese hominum generi manifestaret multis modis multisque historicis figuris, quarum una esset Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex pluribus vultibus per temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum hominibus communicaret.

Praeterea, ut salva maneant, ex altera parte, universalitas salutis christianae, ex altera vero factum pluralismi religiosi, duplex proponitur oeconomia, nempe Verbi aeterni oeconomia, quae valeat quoque extra Ecclesiam neque ullam cum ipsa relationem habeat, atque oeconomia Verbi incarnati. Prior vim haberet universalitatis potiorem quam altera, quae ad solos christianos restringeretur, quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset. 

10. Hae theses aperte discrepant a fide christiana. Firmiter enim credenda est fidei doctrina quae profitetur Iesum Nazarenum, Mariae filium, ipsumque solum, esse Patris Filium ac Verbum. Verbum, quod “erat in principio apud Deum” (Io 1,2), ipsum est quod “caro factum est” (Io 1,14). In “Iesu Christo, Filio Dei vivi” (Mt 16,16), “inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter” (Col 2,9). Ipse est “Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris” (Io 1,18), Filius “dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem [...] quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt” ( Col 1,13-14.19-20).

Fidelitate servata erga Sacram Scripturam reiectisque interpretationibus erroneis vel reductivis, Concilium Nicaenum I sollemniter proclamavit suam fidem in “Iesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre : per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos”[28]. Secundum id quod Patres docuerant, etiam Concilium Chalcedonense professum est se “unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum [...] eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere [...] consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem [...] ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem”[29].

Quocirca Concilium Vaticanum II asserit de Iesu Christo —qui est “novissimus Adam” et “imago Dei invisibilis” (Col 1, 15)—: “Ipse est homo perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. [...] Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a servitute diaboli ac peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius Dei “dilexit me et tradidit semetipsum pro me” (Gal 2,20)”[30].

Hac eadem de re Ioannes Paulus II his verbis sese exprimit: “Fidei christianae contrarium est quamquam inducere Verbi et Iesu Christi separationem [...]: Iesus est Verbum caro factum, persona una et indivisibilis [...]. Non alius est Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro salute omnium. [...] Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus, praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non possumus ea a Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis consilii”[31].

Fidei quoque catholicae contradicit disiunctio inter actionem salvificam Verbi qua talis et actionem salvificam Verbi quod caro factum est.  Per incarnationem enim opera salvifica omnia, quae Verbum Dei perficit,  efficiuntur semper in unitate cum humana natura, quam ad universorum hominum salutem assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus naturis, humana et divina, persona est unica Verbi[32].

Componi ergo nequit cum Ecclesiae doctrina theoria illa quae Verbo qua tali actuositatem salvificam tribuit, quae exerceatur “praeter” et “ultra” Iesu Christi humanitatem, etiam post incarnationem[33]

11. Eadem ratione firmiter credenda est fidei doctrina circa unicitatem oeconomiae salvificae, quam Deus Unus et Trinus voluit, cuius fons atque centrum exstat mysterium incarnationis Verbi, mediatoris divinae gratiae in ordine creationis ac redemptionis (cf. Col 1,15-20), in quo omnia recapitulantur (cf. Eph 1,10), “qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio” (1 Cor 1,30). Christi enim mysterium intrinseca praeditur unitate, quae ab electione aeterna in Deo ad parusiam usque pertingit: “elegit nos in ipso [Pater] ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate” (Eph 1,4); “in quo etiam sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ” (Eph 1,11); “Nam, quos praescivit [Pater], et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit” (Rom 8,29-30).

In fidelitate erga divinam revelationem, Ecclesiae Magisterium firmiter asseverat Iesum Christum esse universalem mediatorem ac redemptorem: “Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens”[34]. Salvifica haec mediatio fert quoque secum unicitatem sacrificii redemptoris Iesu Christi, summi ac aeterni sacerdotis (cfr. Hebr 6,20; 9,11; 10,12-14). 

12. Est etiam qui proponat hypothesim de oeconomia quadam Spiritus Sancti, indole praedita universaliore quam oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et resuscitati, quae asseveratio contradicit pariter catholicae fidei, utpote quae teneat salvificam Verbi incarnationem eventum esse trinitarium. In Novo Testamento mysterium Iesu Christi, Verbi incarnati, locus est praesentiae Spiritus Sancti atque principium effusionis eius in hominum genus non solum in temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io 7,39; 20,22;  1Cor 15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in historiam praecesserunt (1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12).

Veritatem hanc fundamentalem Concilium Vaticanum II in conscientiam fidei Ecclesiae revocavit. Cum enim salvificum Patris consilium erga universum hominum genus exponit, Concilium intime et ab initio conectit Christi mysterium cum mysterio Spiritus[35]. Opus totum aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu Christi Capitis, per saeculorum decursu, consideratur tamquam effectio ab ipso in communione cum Spiritu eius peracta [36].

Praeterea, ultra Ecclesiae fines visibiles, actio salvifica Iesu Christi, cum Spiritu Eius et per Spiritum Eius, hominum genus universum pertingit. De mysterio paschali agens, in quo Christus iam nunc credentes sibi vitaliter sociat in Spiritu eisque spem confert resurrectionis, Concilium Vaticanum II asserit: “Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur”[37].

Patet igitur coniunctio inter mysterium salvificum Verbi incarnati et mysterium Spiritus Sancti, quippe quod nonnisi in id respiciat, ut nempe influxus salvificus Filii, hominis facti, ad effectum adducatur in vita cunctorum hominum, qui ad unam eandemque metam a Deo vocantur, sive tempore ipsi praecesserint adventum Verbi hominis facti sive post Eius incarnationem vitam in historiae cursu agant: iis omnibus animator exstat Spiritus Patris, quem Filius hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34).

Hac de causa Ecclesiae Magisterium temporis recentioris firmiter ac dilucide veritatem proclamat unius atque unicae divinae oeconomiae: “Praesentia et actio Spiritus non tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et historiam, populos, culturas, religiones [...]. Christus a mortuis suscitatus per virtutem Spiritus sui in cordibus hominum operatur [...]. Idem Spiritus Sanctus spargit “semina Verbi”, quae sunt in ritibus et in culturis, eaque recludit ad maturitatem in Christo”[38]. Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam Spiritus in mundo universo et in cuncta hominum generis historia[39], Magisterium tamen asseverat: “Spiritus hic idem est qui in incarnatione, in vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia operatur. Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod interdum esse putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat, nec potest necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione, “ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa recapitularet””[40].

Ut omnia ergo breviter colligantur, dicendum est actionem Spiritus non collocari ultra vel prope Christi actionem. De unica enim agitur Dei Unius et Trini salvifica oeconomia, quae ad rem deducitur in mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto cooperante efficitur, quaeque in suo effectu salvifico ad homines cunctos et ad universum mundum pertingit: “Homines ergo cum Deo communicare non possunt nisi per Christum, Spiritu Sancto movente”[41]

III. De unicitate et universalitate mysterii salvifici Iesu Christi

13. Semel atque iterum thesis sustinetur negans unicitatem et  universalitatem salvificam mysterii Iesu Christi. Haec autem sententia biblico fundamento prorsus est destituta. Re enim vera, ut elementum perenne fidei Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu Christi, Filii Dei, Domini et unici Salvatoris, qui, in suo eventu incarnationis, mortis ac resurrectionis ad apicem adduxit salutis historiam, quae suam plenitudinem suumque centrum in ipso habet.

Novi Testamenti verba id clare testantur: “Pater misit Filium salvatorem mundi” (1Io 4,14); “Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io 1,29). Synedrium alloquens ad explanandam sanationem hominis claudi a nativitate, in nomine Iesu effectam (cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit: “Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri” (Act 4,12). Idem apostolus de Iesu Christo addit: “hic est omnium Dominus”; “constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum”, quapropter possunt “remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum” (cf. Act 10,36. 42.43).

Paulus haec ad Corinthios scribit: “Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum” (1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus asseverat: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum” (Io 3,16-17). In Novo Testamento universalis Dei voluntas salvifica arte conectitur cum unica Christi mediatione: “[Deus] omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,  qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1Tim 2,4-6).

Hac conscientia innixi de dono salutis unico et universali a Patre dato per Iesum Christum in Spiritu (cf. Eph 1,3-14), priores christiani Israeli ostenderunt adimpletionem salutis, quae ultra Legem pertingebat, et occurrerunt quoque mundo pagano temporis sui, qui per plures deos salvatores salutem appetebat. Hoc fidei patrimonium a recentiore Ecclesiae Magisterio iterum propositum est: “Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri (cf. Act 4,12). Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri”[42]

14. Veritas est fidei catholicae, ideoque firmiter credenda, universalem voluntatem salvificam Dei Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper in mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei.

Attento hoc fidei elemento, theologia nostri temporis, dum meditatur circa praesentiam aliarum de re religiosa experientiarum necnon circa earum significationem in consilio Dei salvifico, ad explorandum impellitur an et quo modo figurae atque elementa positiva aliarum religionum ad divinum salutis propositum pertineant. Hoc in studio atque hac in meditatione theologicae pervestigationi amplissimus patet campus sub Ecclesiae Magisterii ductu. Etenim Concilium Vaticanum II his verbis nos docet: “unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem”[43]. Altius quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio participata, cuius supremum principium unica Christi mediatio exstet semper necesse est: “Si non exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis, hae attamen significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares haberi possunt nec perfectivae”[44]. Fidei autem christianae et catholicae solutiones illae contradicunt, quae actionem quandam salvificam Dei extra unicam Christi mediationem proponant. 

15. Haud infrequenter suggeritur ut in re theologica verba vitentur qualia sunt “unicitas”, “universalitas” vel “indoles absoluta”, quorum usus insinuare videtur nimium accentum circa significationem et vim eventus salvifici Iesu Christi per comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera hic dicendi modus simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia aliud non est nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas credentium Iesu Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua Filius Dei homo factus, crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a Patre receptam atque in potentia Spiritus Sancti—, munus habeat dono dandi revelationem (cf. Mt 11,27) et vitam divinam (cf. Io 1,12; 5,25-26; 17,2) universo hominum generi hominibusque singulis.

Hac de re dici potest ac debet Iesum Christum, quoad humanum genus eiusque historiam, praeditum esse significatione ac vi quae prorsus sunt singulares et unicae, ad ipsum solum pertinentes, exclusivae, universales atque absolutae. Iesus enim est Verbum Dei homo factum propter omnium hominum salutem. Hanc fidei conscientiam exprimens, Concilium Vaticanum II docet: “Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens”[45]. “Ipsa haec unica Christi singularitas ei significationem confert absolutam et universalem, unde, dum in historia est, centrum est et finis eiusdem historiae: “Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis” (Ap 22,13)”[46]

IV. De Ecclesiae unicitate et unitate

16. Dominus Iesus, unicus Salvator, non quandam discipulorum communitatem adunavit, sed Ecclesiam instituit ut mysterium salvificum: Ipse est in Ecclesia et Ecclesia in Ipso est (cf. Io 15,1 ss.; Gal 3,28; Eph 4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii salvifici Christi ad Ecclesiam quoque pertinet, quae modo inseparabili Domino suo coniungitur. Iesus Christus enim suam praesentiam suumque salutis opus in Ecclesia et per Ecclesiam persequitur (cf. Col 1,24-27)[47], quae est Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)[48]. Sicut vero caput et membra corporis vivi haud quidem identificantur sed neque separari possunt, Christus et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed invicem disiungi non possunt, ita ut unicum “Christum totalem” constituant[49]. Eadem haec inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante analogia qua Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2; Eph 5,25-29; Ap 21,2.9)[50].

Quocirca, in conexione cum unicitate et universalitate mediationis salvificae Iesu Christi, tamquam veritas fidei catholicae firmiter credenda est unicitas Ecclesiae ab ipso conditae. Sicut unus est Christus, unum solummodo Corpus eius exstat, unaque eius Sponsa: “una Ecclesia catholica et apostolica”[51]. Praeterea, promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum (cf. Mt 16,18; 28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper ducturum (cf. Io 16,13), id secum ferunt ut, secundum catholicam fidem, unicitas et unitas, non secus atque ea omnia quae ad Ecclesiae integritatem pertinent, nunquam sint defuturae[52].

Fideles profiteri tenentur historicam vigere continuitatem —in successione apostolica radicatam[53]— inter Ecclesiam a Christo conditam et Ecclesiam catholicam: “Haec est unica Christi Ecclesia [...] quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18 ss.), et in perpetuum ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 3,15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata”[54]. Verbis “subsistit in” Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales affirmationes invicem componere: altera ex parte, Christi Ecclesiam, non obstantibus christianorum divisionibus, solummodo in Ecclesia Catholica plene exsistere pergere; ex altera vero inveniri “extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis”[55], videlicet in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus nondum in plena communione cum Ecclesia Catholica[56]. Sed, ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari “ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est”[57]

17. Unica ergo est Christi Ecclesia, subsistens in Ecclesia Catholica, cuius moderatio spectat ad Petri Successorem et ad Episcopos in communione cum eo[58]. Ecclesiae illae quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia Catholica non sint, eidem tamen iunguntur vinculis strictissimis, cuiusmodi sunt successio apostolica et valida Eucharistiae celebratio, verae sunt Ecclesiae particulares[59]. Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi Ecclesia, quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo quod ipsae doctrinam catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei consilio, Episcopus Romanus obiective possidet et in Ecclesiam universam exercet[60].

Illae vero Communitates ecclesiales, quae validum Episcopatum et genuinam ac integram substantiam eucharistici mysterii non servant,[61] sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati sunt iis in Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam cum Ecclesia communione, licet imperfecta, exstant[62]. Per se enim Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per integram fidei professionem, Eucharistiam et plenam communionem in Ecclesia[63].

“Quare christifidelibus sibi fingere non licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse quam summam quandam –divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam– ecclesiarum et communitatum ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere Christi Ecclesiam hodie iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis existimanda sit, quem omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant”[64]. Re quidem vera “elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, in ceteris Communitatibus”[65]. Quocirca “Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est”[66].

Unitatis defectus inter christianos vulnus est quidem Ecclesiae illatum; haud sane quia ipsa amittit suam unitatem, sed “quatenus illa impeditur ab universalitate sua plene in historia consummanda”[67]

V. De Ecclesia ut Regno Dei et Christi Regno

18. Ecclesia “missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit”[68]. Ex altera parte, Ecclesia est “sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis”[69]; ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id vocata ut ipsum nuntiet atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est “de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata”[70]; ipsa est proinde “Regnum Christi iam praesens in mysterio”[71], cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei dimensionem habet eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, sed plena eius effectio eveniet tantummodo cum historia ad finem seu completionem perveniat[72].

Ex textibus biblicis atque ex Patrum testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae Magisterii documentis, sensus univoci non eruuntur expressionum Regnum Coelorum, Regnum Dei et Regnum Christi neve de earum cum Ecclesia conexione, utpote quae mysterium et ipsa sit quod plene in conceptu humano concludi non valet. Variae ergo possunt his de rebus theologicae explanationes exstare. Nulli autem ex iis explanationibus, quae possibiles sunt, eo pervenire licet, ut intimam conexionem inter Christum, Regnum et Ecclesiam quodam modo neget vel vacuefaciat. “Illud namque [Regnum] nec a Christo nec ab Ecclesia seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non apparet cui omnia subiecta esse debent (cf. 1Cor 15,27). Item non potest Regnum ab Ecclesia separari. Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei ordinata, cuius est germen, signum et instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et a Regno, Ecclesia est indissolubili modo utrique coniuncta”[73]

19. Affirmatio autem conexionis nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum minime significat ut praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico ipsum consideretur— non identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili ac sociali. Excludendum enim non est “opus Christi et Spiritus extra visibiles [...] fines [Ecclesiae]”[74]. Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe “Regnum ad omnes pertinet: personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno operari idem est ac divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in historia humana est eamque immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri liberationem a malo, qualecumque hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius consilii manifestatio et effectio”[75].

Cum rationes considerantur inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam intercedentes, partiales ac unilaterales exaltationes vitentur oportet, quales proponuntur ab iis quorum “notiones consulto Regnum amplificant et se profitentur “regnicentricas”, in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo. “Ecclesia haec est pro aliis”, dicitur, sicut Christus “homo est pro aliis”. [...] Hae notiones simul partes utiles, simul partes nocivas ostendunt. Imprimis, Christum silent: Regnum, de quo loquuntur, “theocentrismo” nititur, quod, dicunt, Christus intellegi non possit nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum populi, culturae et religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente divino, qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed mysterium silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt regnum, ad excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum contra quendam “ecclesiocentrismum” praeteriti temporis, et quia Ecclesiam tantummodo signum putant, et quidem ambiguitatis non expers”[76]. Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia unicitatem negant relationis quam Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent. 

VI. De Ecclesia deque religionibus ad salutem quod attinet

20. Ex iis quae supra memoravimus signa quaedam profluunt necessaria ad viam indicandam a theologica pervestigatione percurrendam quo altius ipsa perquirat rationes Ecclesiae atque religionum cum aeterna salute.

Imprimis, firmiter credendum est “Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et baptismi expressis verbis inculcando (cf. Mc 16,16; Io 3,5), necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit”[77]. Haec doctrina universali voluntati Dei salvificae non opponitur (cfr. 1Tim 2,4), quapropter “necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, videlicet vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et Ecclesiae necessitas ad hanc salutem”[78].

Exstat Ecclesia “universale salutis sacramentum”[79], utpote quae, arcano modo semper coniuncta cum Christo Salvatore Capite suo eique subordinata, artam in Dei consilio servat relationem cum uniuscuiusque hominis salute[80]. Quoad eos qui formaliter et visibiliter membra Ecclesiae non sunt, “Christi salus patens est per gratiam quae, quamquam arcanam habet necessitudinem cum Ecclesia, in hanc tamen formali ratione eos non introducit, sed modo illuminat congruenti eorum interiori condicioni rerumque temporumque adiunctis. Gratia haec a Christo venit, fructus est eius sacrificii et a Spiritu Sancto communicatur”[81]. Arta relatione ipsa coniungitur cum Ecclesia, quippe quae “ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei Patris”[82]

21. Circa modum vero quo gratia Dei salvifica —quae donatur semper per Christum in Spiritu habetque arcanam cum Ecclesia relationem— ad singulos non christianos pervenit, Concilium Vaticanum II asseruit tantum Deum eam largiri “viis sibi notis”[83]. Scientia theologica in eo nunc versatur, ut rem hanc altius perquirat. Theologicum huiusmodi studium fovendum est quidem, quia absdubio suam habet utilitatem eum in finem ut melius intellegantur consilia Dei salvifica necnon viae quibus ipsa ad effectum deducuntur. At vero, attentis iis quae hactenus memorata sunt circa Christi mediationem necnon circa “necessitudinem singularem et unicam”[84] qua Ecclesia iungitur cum Regno Dei inter homines —quod ultimatim Regnum est Christi universalis salvatoris—, liquet contrarium esse fidei catholicae Ecclesiam effingere tamquam unam ex viis salutis, simul cum iis quae efficiuntur ab aliis religionibus, quae prope Ecclesiam, veluti eius complementum, collocarentur, immo vero veluti eidem aequipollentes quoad substantiam, licet cum ipsa versus Dei Regnum eschatologicum coeuntes.

Variae religiosae traditiones continent profecto atque offerunt religiositatis elementa quae a Deo procedunt[85] quaeque partem efficiunt operis “quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in culturis et in religionibus”[86]. Re quidem vera preces quaedam atque ritus nonnulli aliarum religionum partes induere possunt evangelicae praeparationis, quatenus viae sunt vel paedagogiae quibus hominum corda impelluntur ut actioni Dei sese aperiant[87]. At vero iisdem tribui nequit divina origo neve efficacia illa ex opere operato, quae christianorum sacramentorum est propria[88]. Nequit praeterea ignorari alios ritus, utpote qui superstitionibus aliisve erroribus innitantur (cf. 1Cor 10, 20-21), aeternae saluti potius obstare[89]

22. Iesu Christi salvatoris adventu, voluit Deus ut Ecclesia ab eo condita instrumentum esset ad salutem universi humani generis (cfr. Act 17,30-31)[90]. Dum assertione huius veritatis ad fidem pertinentis nihil adimitur sincerae aestimationi qua Ecclesia prosequitur religiones mundi huius nostri, simul vero a radice excluditur mentis ille habitus “relativismi religiosi vestigiis impressus, qui ad putandum inducit “aliam religionem tantidem esse ac aliam””[91]. Verum est quidem aliarum religionum asseclas gratiam divinam accipere posse, at non minus verum est eos in statu gravis penuriae obiective versari per comparationem cum statu eorum qui, in Ecclesia, mediorum salutis plenitudine fruuntur[92]. Memores autem sint oportet omnes Ecclesiae filii “condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur”[93]. Bene ergo intellegitur qua de causa Ecclesia, iuxta Domini mandatum (cf. Mt 28, 19-20) et tamquam officium profluens ex amore erga universos homines, “annuntiat et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), in quo homines plenitudinem vitae religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit”[94].

Missio ad gentes, etiam per dialogum interreligiosum ad effectum adducenda, “vim suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat”[95]. Re enim vera “Deus “omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire” (1Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet”[96]. Dialogus ergo, quamvis missionis evangelizatricis elementum efficiat, pars est solummodo officii ab Ecclesia adimplendi in missione eius ad gentes[97]. Aequalitas, quae ad dialogum requiritur, non ad doctrinae argumentum ac materiam attinet, eoque minus ad Iesum Christum —qui est ipse Deus Homo factus— per comparationem cum aliarum religionum conditoribus, sed solummodo ad parem partium dignitatem sese refert. Caritate enim atque observantia erga libertatem ducta[98], Ecclesia persentit primarias suas esse partes cunctis hominibus veritatem nuntiare definitive a Domino revelatam necnon necessitatem proclamare conversionis ad Iesum Christum et adhaesionis Ecclesiae per Baptismum aliaque sacramenta, ut quis plene participet communionem cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto. Praeterea, certitudo de voluntate Dei salvifica universali, nedum officio obstet nuntiandi salutem et conversionem ad Dominum Iesum Christum, ipsum potius auget.

 Conclusio

Declaratio haec, quae veritates quasdam fidei in memoriam revocat atque explanat, vestigia premere conatur Pauli Apostoli, qui ad Corinthios scribens asseruit: “Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas” (1Cor 15,3). Attentis enim quibusdam propositionibus incertis vel erroneis, theologica pervestigatio incitatur ad fidem Ecclesiae iterum confirmandam atque ad rationem suae spei reddendam modo persuasivo atque efficaci.

De vera religione agentes, Concilii Vaticani II Patres asseruerunt: “Hanc unicam veram Religionem subsistere credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui Dominus Iesus munus concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens Apostolis: “Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis” (Mt 28,19-20). Homines vero cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare”[99].

Iesu Christi revelatio pergit esse in historia “verum veluti astrum conductorium”[100] universi humani generis, quia “veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali se imponit”[101]. Christianum enim mysterium limites quoscumque temporis et spatii supergreditur atque humanae familiae unitatem efficit: “Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur [...]. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paulo effari possit Ecclesia: “Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei” (Eph 2,19)”[102].

Hanc Declarationem in Conventu Plenario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus PP. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa die 16 iunii anni 2000, certa scientia et auctoritate Sua apostolica ratam habuit, confirmavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 2000.

 

 JOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus

 

THARSICIUS BERTONE, S.D.B.
Archiep. emeritus Vercellarum a Secretis


[1] Conc. Constantinopolitanum I, Symbolum Constantinopolitanum: DS 150.

[2] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio,  n. 1: AAS 83 (1991) 249-340. 

[3] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes et Decl. Nostra aetate; cf. etiam Paulus VI, Exhort. Ap. Evangelii nuntiandi: AAS 68 (1976) 5-76; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio.

[4] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2.

[5] Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 29: AAS 84 (1992) 414-446; cf. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22.

[6] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. 

[7] Cf. Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 9.

[8] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 5: AAS 91 (1999) 5-88. 

[9] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 2.

[10] Ib., n. 4.

[11] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5. 

[12] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 14.

[13] Symbolum Chalcedonense: DS 301. Cf. S. Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458.

[14] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 4.

[15] Ib., n. 5.

[16] Ib.

[18] Ib., n. 150.

[19] Ib., n. 153.

[20] Ib., n. 178. 

[21] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 13.

[22] Cf. ib., nn. 31-32.

[23] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. Cf. etiam Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 9, ubi agitur de bonis quae habentur “in propriis ritibus et culturis  populorum”; Const. dogm. Lumen gentium, n. 16, quo in loco mentio fit de elementis boni atque veri inter non christianos exsistentibus, quae considerari queunt ut praeparatio ad Evangelium accipiendum.

[24] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De libris sacris et de traditionibus recipiendis: DS 1501; Conc. Vat. I, Const. dogm. Dei Filius, cap. 2: DS 3006.

[25] Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 11.

[26] Ib.

[27] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Cf. etiam n. 56. Cf. Paulus VI, Evangelii nuntiandi, n. 53. 

[28] Conc. Nicaenum I: DS 125.

[29] Conc. Chalcedonense: DS 301.

[30] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22.

[31] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6.

[32] Cf. S. Leo Magnus, Tomus ad Flavianum: DS 294. 

[33]Cf. S. Leo Magnus, Litterae “Promisisse me memini” ad Leonem I imp.: DS 318: “In tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana”. Cf. etiam ib.: DS 317. 

[34] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Cf. etiam Conc. Tridentinum, Decr. De peccato originali, n. 3: DS 1513. 

[35] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 3-4.

[36] Cf. ib, n. 7. Cf. S. Irenaeus, qui affirmabat: “[in Ecclesia] deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus” (Adversus haereses III, 24, 1: SC 211, 472).

[37] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22.

[38] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 28. Ad verba “semina Verbi”, cf. etiam S. Iustinus, 2 Apologia 8, 1-2; 10, 1-3; 13, 3-6: ed. Goodspeed, pp. 84; 85; 88-89. 

[39] Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, nn. 28-29.

[40] Ib., n. 29.

[41] Ib., n. 5.

[42] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 10. Cf. S. Augustinus qui affirmabat extra Christum, viam universalis salutis, qui “numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur”: De Civitate Dei, 10, 32, 2: CCL 47, 312.

[43] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 62.

[44] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5.

[45] Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Necessaria atque absoluta singularitas ac universalitas Christi in humana historia bene a S. Irenaeo exprimuntur cum praeeminentiam contemplatur Iesu quatenus Ipse est Primogenitus: “in coelis, quoniam primogenitus-primitivus consilii Patris, Verbum perfectum omnia gubernans et lege statuens; super terram, quoniam primogenitus erat Virginis, iustus homo, sanctus, colens Deum, bonus, placens Deo, perfectus omnimodo; salvans omnes qui sequuntur eum ab inferno quoniam primogenitus mortuorum ipse et dux-princeps vitae Dei” (Demonstratio, 39: SC 406, 138). 

[46] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6. 

[47] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14.

[48] Cf. Ib., n.7.

[49] Cf. S. Augustinus, Enarrat. in Psalmos, Ps. 90, Sermo 2, 1: CCL 39, 1266; S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: PL 75, 525; S. Thomas Aq., Summa Theologiae, III, q. 48, a. 2 ad 1.

[50] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 6.

[51] Symbolum fidei: DS 48. Cf. Bonifatius VIII, Bulla Unam Sanctam: DS 870-872; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8.

[52] Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 11: AAS 87 (1995) 921-982.

[53] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 20; cf. etiam S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 3, 1-3: SC 211, 20-44; S. Cyprianus, Epist. 33, 1: CCL 3B, 164-165; S. Augustinus, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39: CCL 49, 70.

[54] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8.

[55] Ib. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 13. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 15 et Decr.  Unitatis redintegratio, n. 3.

[56] Sensui igitur authentico textus conciliaris eorum interpretatio contradicit qui ex verbis subsistit in thesim effingunt iuxta quam unica Christi Ecclesia possit quoque subsistere in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus non catholicis. “Idcirco ergo Concilium elegit verbum “subsistit”, ut patefaceret unam exsistere verae Ecclesiae “subsistentiam”, dum extra eius visibilem compaginem exsistunt tantumodo “elementa Ecclesiae”, quae —cum sint elementa ipsius Ecclesiae— versus Ecclesiam catholicam tendunt ad eandemque ducunt” (Congr. pro Doctrina Fidei, Notificazione sul volume “Chiesa: carisma e potere” del P. Leonardo Boff: AAS 77 [1985] 756-762).

[57] Conc. Vat. II, Decr.  Unitatis redintegratio, n. 3.

[58] Cf. Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1: AAS 65 (1973) 396-408.

[59] Cf. Conc. Vat. II, Decr.  Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15; Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio,  n. 17: AAS 85 (1993) 838-850.

[60] Cf. Conc. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus: DS 3053-3064; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 22. 

[61] Cf. Conc. Vat. II, Decr.  Unitatis redintegratio, n. 22.

[62] Cf. ib., n. 3.

[63] Cf. ib., n. 22.

[64] Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1.

[65] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 14. 

[66] Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.

[67] Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17. Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4.

[68] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 5.

[69] Ib., n. 1.

[70] Ib., n. 4. Cf. S. Cyprianus, De Dominica oratione, 23: CCL 3/A, 105.

[71] CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 3.

[72] Cf. Ib., n. 9. Cf. etiam precem Deo factam quae habetur in Didaché 9, 4: Funk 1, 20: “colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum”, et ib., 10, 5: Funk 1, 22: “Recordare, Domine, ecclesiae tuae… et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum quod ei parasti”.

[73] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. Cf. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 17: in “L’Osservatore Romano”, 7/11/1999. Regnum ita est a Christo inseparabile, ut, quodam sensu, cum Ipso  identificetur (cf. Origenes, Comment. in Mt., 14, 7: PG 13, 1197; Tertullianus, Adversus Marcionem, IV, 33,8: CCL 1, 634). 

[74] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18.

[75] Ib., n. 15: AAS 83 (1991) 263.

[76] Ib., n. 17.

[77] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. Cf. Decr. Ad gentes, n. 7; Decr. Unitatis redintegratio, n. 3.

[78] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 9. Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 846-847. 

[79] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 48. 

[80] Cf. S. Cyprianus, De Catholicae Ecclesiae unitate, 6: CCL 3, 253-254; S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 24, 1: SC 211, 472-474.

[81] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 10.

[82] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 2. In sensu hic explanato intellegi debet nota formula extra Ecclesiam nullus omnino salvatur (cf. Conc. Lateranense IV, Cap. 1. De fide catholica: DS 802). Cf. etiam Epistula Sancti Officii ad Arhiepiscopum Bostoniensem: DS 3866-3872.

[83] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7.

[84] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18.

[85] Sunt etenim semina Verbi divini, quae Ecclesia cum gaudio et observantia accipit (cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 11; Decl. Nostra aetate, n. 2).

[86] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 29.

[88] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De Sacramentis, can. 8 de sacramentis in genere: DS 1608.

[89] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55.

[90] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 17; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 11.

[91] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 36.

[92] Cf. Pius XII, Litt. Encycl. Mystici corporis: DS 3821.

[93] Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14.

[94] Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2.

[95] Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 7.

[96] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 851; cf. etiam nn. 849-856.

[97] Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 31.

[98] Cf. Conc. Vat. II, Decl. Dignitatis humanae, n. 1.

[99] Ib.

[100] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 15.

[101] Ib., n. 92.

[102] Ib., n. 70.

 

top