CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSA
AD PROPOSITA DUBIA
CIRCA « INTERCLUSIONEM UTERI »
ET ALIAS QUAESTIONES *
Patres Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in ordinario cœtu quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
D. I. Utrum liceat ablatio etiam totalis uteri (hysterectomia), cum ipse uterus graviter laedatur (uti accidit v.gr. in partu vel in sectione caesarea) et secundum medicorum iudicium suadeatur ad praecavendum matri instans grave periculum vitae vel sanitatis, etiamsi mulier hinc sterilitate permanenti afficiatur.
R. Affirmative.
D. II. Utrum liceat auferre uterum (hysterectomia) eo proposito ut praeveniatur forte eventurum periculum ex conceptione, cum ipse uterus (ex. gr. ob praecedentes sectiones caesareas) in tali condicione versetur, quae, etsi ex se mulieri non afferat praesens periculum vitae vel sanitatis, sinat tamen praevidere hoc impedimento fore ut praegnatio eveniat sine periculo matris; quod periculum in quibusdam casibus etiam grave evadere posset.
R. Negative.
D. III. Utrum in eadem condicione, de qua in superiore n. II agitur, liceat in hysterectomiae locum substituere tubarum ligationem (quae procedendi ratio etiam « interclusio uteri » vocatur), hoc animadvertendo, quod idem exitus hoc modo obtinetur, scilicet praecavere pericula forte eventurae praegnationis ratione simpliciore pro medico et minus gravi pro muliere, ac praeterea quod in quibusdam casibus sterilitas ita procurata reverti potest.
R. Negative.
Explicatio
In primo casu, actio hysterectomiae licita est, quia indolem directe therapeuticam habet quamvis sterilitas permanens inde secutura praevideatur. Pathologica enim condicio uteri (v. gr. aliqua haemorrhagia quae aliis modis obturari nequit) causa est cur iuxta artem medicam eius ablatio indicetur. Quae igitur ablatio tamquam finem proprium habet avertere grave periculum quod matri instat, nulla habita ratione futurae praegnationis forte eventurae.
Aliter autem, ordine morali spectato, se habent casus actionum hysterectomiae et « interclusionis uteri » prout describuntur in numeris II et III; qui quidem speciem sterilizationis directae induunt, quae in documento Quaecumque sterilizatio (AAS 68 [1976], 738-740, n. 1) definitur ut actio quae « immediate hoc solummodo efficit ut facultas generativa incapax reddatur ad consequendam procreationem ». « Absolute, ergo — idem documentum prosequitur — interdicta manet iuxta doctrinam Ecclesiae, non obstante quacumque recta intentione subiectiva agentium consulendi curae vel praeventioni mali sive physici sive psychici, quod ex praegnatione praevidetur vel timetur eventurum ».
Revera, uterus, prout describitur in n. II, nullum praesens periculum in se et per se mulieri affert. Propositum enim substituendi « interclusionem uteri » in locum hysterectomiae iisdem condicionibus praecise demonstrat uterum suapte natura problema pathologicum mulieri non constituere. Quare procedendi rationes supra expositae indolem proprie therapeuticam non habent, sed efficiuntur ut steriles reddantur futuri actus sexuales, qui libere ponuntur. Finis vitandi pericula matri, orta ex fortuita praegnatione, obtinetur per sterilizationem directam, quae ex se ipsa semper moraliter illicita est, dum aliae viae moraliter licitae semper liberae electioni apertae manent.
Opinio contraria, iuxta quam supra expositae agendi rationes, in numeris II et III, tamquam sterilizatio indirecta considerantur, quae quidem certis condicionibus licita est, nequit valide sustineri, neque in praxim catholicorum valetudinariorum admitti potest.
Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, supradicta responsa adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Ex aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 31 Iulii 1993
+ Iosephus Card. Ratzinger
Praefectus
+ Albertus Bovone
Archiep. tit. Caesarien. in Numidia
Secretarius
* AAS 86 (1994), 820-821.