The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

RATIO PERICLITANDAE DOCTRINAE CANDIDATORUM
AD ACADEMICOS GRADUS IN SACRA SCRIPTURA

 

Cuicumque ad academicos in Sacra Scriptura gradus, secundum ea quae Apostolicis Litteris Scripturae Sanctae constituta sunt, licet certumque est contendere, disciplinarum capita definiuntur, in quibus apud Commissionem Biblicam legitima doctrinae suae experimenta dabit.

 

I.
AD PROLYTATUM

 

IN EXPERIMENTO QUOD SCRIPTO FIT:

A) Exegesis (i.e. expositio doctrinalis, critica philologica) quattuor Evangeliorum et Actuum Apostolorum. Pericope ex his, a iudicibus eligenda, de qua verbis quoque periculum fiet.

B) Dissertatio de historia biblica iuxta materiam sub n. III assignatam.

C) Dissertatio de introductione generali iuxta materiam infra positam sub n. V, vel de Introductione speciali in sequentes libros: Pentateuchi, Iob, Psalmorum, Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis, Ecclesiastici, Sapientiae et totius Novi Testamenti.

 

IN EXPERIMENTO VERBALI:

I. Graece quattuor Evangelia, Actus Apostolorum, Epistola ad Romanos et secunda Epistola ad Corinthios.

II. Hebraice quattuor libri Regum.

III. Quaestiones selectae ex tota historia Hebraeorum et ex historia evangelica et apostolica.

1. Historia Abrahae; eius relationes cum Babylonia (Amraphel - Hammurabi?) et cum Aegypto; Chanaan tempore Abrahae.
2. Commoratio Hebraeorum in Aegypto; Moyses.
3. Exodus; Hebraeorum vicissitudines in deserto.
4. Historia Iudicum.
5. Institutio regni Israelitici.
6. Aevum splendoris regni Israelitici; David et Salomon.
7. Schisma decem tribuum. Bellica incursio Sesac in Palaestinam. Regna Iosaphat, Athaliae, Oziae, Achaz, Ezechiae, Manasses, Iosiae. Hierusalem capta a Nabuchodonosor.
8. Dynastia Amri eiusque inimici (Mesa, etc.). Iehu, Manahem, Phacee. Ultimi dies Samariae.
9. Reditus ab exilio. - Exordium diasporae (documenta Elephantinae).
10. Iudaeorum historia tempore Machabaeorum.
11. Iudaea sub dominatione romana. Herodum dynastia.
12. Historia evangelica et apostolica.

IV. Introductio specialis in singulos libros utriusque Testamenti (i.e. authenticitas, aetas, argumentum).

V. Introductionis generalis quaestiones selectae, nimirum:

1. De Bibliorum Sacrorum inspiratione.
2. De sensu litterali et de sensu typico.
3. De legibus Hermeneuticae.
4. De praecipuis documentis Ecclesiae ad Rem Biblicam spectantibus.
5. De antiquis Hebraeorum Synagogis.
6. De variis Iudaeorum sectis circa tempora Christi.
7. De gentibus Palaestinam tempore Christi incolentibus.
8. Geographia physica Palaestinae.
9. De praecipuis differentiis divisionis Palaestinae tempore Regum et tempore Christi.
10. Topographia Hierusalem, imprimis tempore Christi.
11. De kalendario et praecipuis ritibus sacris Hebraeorum.
12. De ponderibus, mensuris et nummis in Sacra Scriptura memoratis.

 

II.
AD LAUREAM

 

SCRIPTO:

Amplior quaedam dissertatio circa thesim aliquam graviorem ab ipso candidato de Commissionis assensu eligendam.

CORAM:

I. Dissertationis a Censoribus impugnandae defensio.

II. Specimen praelectionis exegeticae a candidato dandum de argumento una ante hora ipsi designato.

III. Exegesis unius ex sequentibus Novi Testamenti partibus a candidato deligendae atque pro arbitrio iudicum exponendae:

1. Epistolae ad Romanos.
2. Epistolarum I et II ad Corinthios.
3. Epistolarum ad Thessalonicenses I et II et ad Galatas.
4. Epistolarum captivitatis et pastoralium.
5. Epistolae ad Hebraeos.
6. Epistolarum Catholicarum.
7. Apocalypsis.

IV. Exegesis ut supra alicuius ex infrascriptis Veteris Testamenti partibus:

1. Genesis.
2. Exodi, Levitici et Numerorum.
3. Deuteronomii.
4. Iosue.
5. Iudicum et Ruth.
6. Librorum Paralipomenon, Esdrae et Nehemiae.
7. Iob.
8. Psalmorum.
9. Proverbiorum.
10. Ecclesiastae et Sapientiae.
11. Cantici Canticorum et Ecclesiastici.
12. Esther, Tobiae et Iudith.
13. Isaiae.
14. Ieremiae cum Lamentationibus et Baruch.
15. Ezechielis.
16. Danielis cum libris Machabaeorum.
17. Prophetarum minorum.

V. Introductionis generalis quaestiones selectae.

1. De historia exegeseos christianae usque ad finem saec. V; imprimis de Scholis exegeticis Alexandrina et Antiochena netnon de operibus exegeticis S. Hieronymi.
2. De historia canonis librorum utriusque Testamenti.
3. De origine et auctoritate textus Massoretici.
4. De versione Septuaginta virali et de aliis versionibus Vulgata antiquioribus in crisi textuum adhibendis.
5. Vulgatae historia usque ad initium saec. VII. Eiusdem authenticitas a Concilio Tridentino declarata, et posteriores emendationes.
6. Notitia praecipuorum documentorum, effossionum et inventionum Sacras Litteras illustrantium.

VI. Peritia praeterea probanda erit in aliqua ex linguis praeter Hebraicam et Chaldaicam orientalibus, quarum usus in disciplinis biblicis maior est.

Hanc periclitandae doctrinae rationem, in magis enucleatam formam a Pontificia Commissione Biblica redactam, SS.mus D.N. Pius PP. X die 12 Ianuarii 1911 adprobare dignatus est.

Fulcranus Vigouroux, P.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.

 

PARS ALTERA

 

DE IPSIS EXPERIMENTIS

CAPUT I:
AD CONFERENDUM PROLYTATUM

ART. I. - DE PERICULORUM TEMPORE DEQUE PETITIONE A CANDIDATIS FACIENDA

1. Candidatis ad Prolytatum, itemque ad Lauream, probandis duplex habetur iudicum sessio, mense Novembri et mense Iunio, id est ineunte et exeunte anno scholastico.

2. Candidati petitionem R.mo Consultori ab Actis exhibeant et quidem ante finem mensis Iunii, qui volunt in sessione prima periculum doctrinae suae facere, ante finem Aprilis, qui in altera.

3. In petitione Candidatus, praeter nomen, cognomen, domicilium suum, indicet etiam ubi et quo die ad sacerdotium sit promotus, atque ubi et quo die sacrae Theologiae lauream consecutus. Idem petitioni litteras commendatitias adiungat Ordinarii sui vel, si e religioso ordine institutove sit, antistitis manu subscriptas. Horum autem documentorum inspectionem sibi Pontificia Commissio reservat.

4. De diebus periculorum destinatis Candidati tempestive certiores fiunt.

 

ART. II. - DE LINGUA IN EXPERIMENTIS ADHIBENDA

Experimenta iis, qui Prolytatum petunt - item qui Lauream - latine danda sunt; nisi cui alia lingua permittatur uti.

 

ART. III. - DE EXPERIMENTIS SCRIPTIS

1. Experimentum scriptum complectitur: a) Dissertationem exegeticam de textu aliquo Evangeliorum vel Actuum; - b) Scriptionem de quopiam argumento ex historia biblica iuxta materiarum indicem in adnexo folio descriptum; - c) Scriptionem de aliquo argumento Introductionis generalis vel specialis ibidem pariter assignato. Ad hanc geminam scriptionem conficiendam bis tres horae conceduntur; sex autem ad dissertationem, cui propterea duplex tribuitur valor.

2. Dissertatio et scriptiones sunt sine cuiusvis libri adminiculo conficiendae, praeter Scripturae textum et concordantias, quorum exemplar cuivis Candidato ab ipsa Commissione, sed pro dissertatione exegetica dumtaxat, traditur.

3. Quod attinet ad modum argumentum exegeticum tractandi, magna relinquitur Candidatis libertas. Sciant tamen ab eis non requiri oratoriam quamdam amplificationem; sed tractationem scientia et ratione confectam, quae litteralem scilicet expositionem propositi textus exhibeat, cum conclusionibus doctrinalibus, comparatione locorum consimilium, interpretatione praecipuarum variarum lectionum, explanatione antilogiarum, quae vel inter textum et versiones, vel inter eiusdem textus locutiones occurrant.

 

ART. IV. - DE EXPERIMENTIS QUAE VIVA VOCE FIUNT

1. Verbis Candidatus unum pluresve locos Evangeliorum, Actuum, Epist. ad Romanos et II Epist. ad Corinthios graece, atque unum pluresve locos librorum Regum hebraice ex tempore interpretari debet.

Praeterea de Historia Antiqui et Novi Testamenti; de Introductione speciali; de quaestionibus Introductionis generalis in memorato indice assignatis; demum, ad iudicum arbitrium, de argumento in scriptionibus evoluto, interrogatur.

2. Experimentum quod voce fit duas complectitur horas, id est bis semihoram pro parte graeca et hebraica, et ter viginti momenta pro altera.

 

ART. V. - DE NOTIS SEU PUNCTIS DEQUE CONDITIONIBUS AD SUCCESSUM REQUISITIS

1. Singulis utriusque experimenti partibus aequalis tribuitur punctorum numerus, id est viginti, quae tamen puncta in experimento linguae hebraicae et graecae, netnon dissertationis exegeticae duplum valorem habent.

2. In qua materia Candidatus duodecim puncta tulerit, in ea se satis iudicibus probasse sciat.

3. Ad felicem exitum utriusque experimenti requiritur, ut Candidatus ad mensuram modo descriptam in singulis materiis bene responderit.

4. Qui eam mensuram in singulis materiis experimenti scripti non attigerit, ad tentandum orale experimentum non admittitur.

5. Qui vero felicem exitum in scriptis habuit, etsi in experimento verbali deficiat, ei experimentum scriptum iterandum non est.

6. Nemo experimentum eius materiae iterare debet, in qua sedecim puncta tulit, nisi in materiis plus duabus ceciderit, aut in duabus, quae ad eamdem experimenti partem pertineant, scilicet ad utramque linguam hebraicam et graecam, vel ad alias experimenti materias.

7. Qui iterato experimento, sive scripto sive verbali, iterum cecidit, pericula nunquam postea tentare sinitur. Iterare autem experimentum nisi in sequenti aliqua sessione non licet, salva speciali venia ab Eminentissimo Cardinali Praeside impetranda.

8. Qui in utroque experimento sic se probavit, ut, partitione punctorum facta, tres quartas summae partes retulerit, is ius ad honorificam sui mentionem acquirit.

 

ART. VI. - DE EXPENSIS A CANDIDATIS FACIENDIS

1. Candidati ante experimentum summmam centum et viginti libellarum solvere tenentur, centum scilicet pro ipso experimento et viginti pro diplomate aliisque necessariis sumptibus.

2. Candidatis quibus experimentum haud bene successit, summa septuaginta libellarum restituetur; quod si in scriptis satis fecerint iudicibus, non eis restituentur nisi libellae viginti.

3. Qui experimentum verbale iterum tentant, sive ex integro, sive ex parte, solvant viginti libellas pro diplomate aliisque expensis, et insuper libellas decem pro singulis experimenti materiis.

 

CAPUT II:
AD LAUREAM

 

ART. I. - DE CONDITIONIBUS ANTE SERVANDIS

1. Nisi adsint rationes omnino peculiares, quas iure librare Commissionis est, periculum ad Lauream, quo maturior thesis parari possit, duorum saltem annorum intervallo a Prolytatu distare debet.

2. Cum nomen suum R.mo Secretario dat, Candidatus simul indicet titulum et generalem notionem suae theseos doctoralis, netnon linguam qua eam exarare intendat.

3. Pariter significet: a) librum vel librorum complexum, tum Antiqui tum Novi Testamenti, quorum exegesim praeparare intendit, iuxta alterum experimentorum indicem; - b) insuper quamnam linguam orientalem ad experimentum dandum elegerit et de quibusnam textibus se interrogari cupiat. Concessa autem idiomata sunt: Syriacum, Assyriacum, Arabicum, Ethiopicum, Copticum et vetus Aegyptiacum.

N.B. - Materia experimenti in linguis debet esse sat ampla, extra textum biblicum, maiori saltem parte, potius deligenda. Propositio operis penes Candidatum est, modo sufficientis sit molis et adprobatio R.morum Consultorum accedat.

4. R.mus Secretarius significabit Candidato utrum theseos argumentum aliasque propositas materias Commissio comprobaverit, et quasnam forte eadem animadversiones fecerit aut mutationes suggesserit.

5. Ipse vero Candidatus tempestive mittat suae theseos typice, lithographice aut mechanice editae quindecim saltem exemplaria, ut, praeter Em.os DD. Cardinales Pontificiae Commissioni adscriptos, quotquot Rev.mi Consultores defensioni theseos interesse cupiant, singuli unum accipiant.

6. Postquam thesis examini iudicum subiecta fuerit, maiorique numero suffragia ferentium probata, Rev.mus Secretarius, auditis R.mis Consultoribus, cum Candidato constituet de die experimento theseosque defensioni assignando.

 

ART. II. - DE EXPERIMIENTO DEQUE THESEOS DEFENSIONE

1. Experimentum duplici parte constat: altera praeliminari, altera solemniori.

2. Experimentum praeliminare, technicum quodammodo, in duplex periculum dividitur. Interrogandus est Candidatus: a) de lingua orientali a se delecta; - b) de libris Antiqui vel Novi Testamenti a se propositis, necnon de notionibus ad rem criticam et patristicam spectantibus ad normam adnexi indicis.

Quae omnia experimenta in aula publica habentur ita, ut qui cupierint auditores eisdem interesse possint.

3. Experimentum solemnius duas pariter complectitur partes: lectionem publicam a candidato ex tempore habendam, et ipsam theseos defensionem.

a) Lectio publice habenda est de argumento a iudicibus delecto e libris utriusque Testamenti ab ipso Candidato propositis, vel de quaestionibus rei criticae aut patristicae in adnexo indice descriptis. Candidato conceditur spatium unius horae ad hanc lectionem praeparandam. Absoluta lectione, quae quindecim vel viginti momenta non excedat, iudices candidatum tenent sive de argumento lectionis, sive de quaestionibus connexis, quin tamen indicis ambitum excedant.

b) Defensionem theseos praecedit argumenti expositio nitida, expedita et, quantum potest, plena, quae tamen spatium unius horae numquam excedat. Tres dein e iudicum collegio thesim ex officio impugnent. Post quos alii quoque Rev.mi Consultores, quaestiones movere possunt. Spatium utriusque experimenti definitum non est. Suadendum tamen ut unius diei intervallo inter se distent.

4. Absoluta theseos defensione, iudices conveniunt de admissione Candidati inter se deliberaturi. Cuius deliberationis exitus a R.mo Secretario die sequenti Candidato significatur.

 

ART. III. - DE EXPENSIS A CANDIDATO SOLVENDIS

1. Candidatus ad Lauream ter centum libellas solvere debet, dimidiam scilicet partem dum thesim doctoralem tradit, alteram antequam eius defensionem suscipiat.

2. Quae tamen altera pars non est solvenda, nisi thesi iam accepta. Quodsi theseos defensio infelicem habuerit exitum, quinquaginta libellae Candidato restituentur.

Hanc alteram partem "rationis periclitandae doctrinae Candidatorum ad academicos gradus in Sacra Scriptura", in audientia Rev.mis DD. Consultoribus ab Actis die 24 Maii 1911 concessa, SS. D.N. Pius PP. X adprobare dignatus est.

 

Fulcranus Vigouroux, Pr.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.

 

top