PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA DE QUAESTIONE SYNOPTICA SIVE DE MUTUIS RELATIONIBUS INTER TRIA PRIORA EVANGELIA
Propositis pariter sequentibus dubiis Pontificia Commissio «De Re Biblica» ita respondendum decrevit: I. Utrum, servatis quae iuxta praecedenter statuta omnino servanda sunt, praesertim de authenticitate et integritate trium Evangeliorum Matthaei, Marci et Lucae, de identitate substantiali Evangelii graeci Matthaei cum eius originali primitivo, necnon de ordine temporum quo eadem scripta fuerunt, ad explicandum eorum ad invicem similitudines aut dissimilitudines, inter tot varias oppositasque auctorum sententias, liceat exegetis libere disputare et ad hypotheses traditionis sive scriptae sive oralis vel etiam dependentiae unius a praecedenti seu a praecedentibus appellare? R. Affirmative. II. Utrum ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri debeant, qui, nullo fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci et a collectione sic dicta sermonum Domini contendit explicare; ac proinde eam libere propugnare valeant? R. Negative ad utramque partem. Die autem 26 Iunii anni 1912, in audientia utrique R.mo Consultori ab Actis benigne concessa, Ss.mus Dominus noster Pius Papa X praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Fulcranus Vigoroux, Gr.S.Sulp. Laurentius Janssens, O.S.B. Consultores ab Actis. |