|
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA DE AUCTORE ET DE MODO COMPOSITIONIS EPISTOLAE AD HEBRAEOS Propositis sequextibus dubiis Pontificia Commissio «De Re Biblica» ita respondendum decrevit. Quaer. I. Utrum dubiis, quae primis saeculis, ob haereticorum imprimis abusum, aliquorum in Occidente animos tenuere circa divinam inspirationem ac Paulinam originem epistolae ad Hebraeos, tanta vis tribuenda sit, ut, attenta perpetua, unanimi ac constanti Orientalium Patrum affirmatione, cui post saeculum IV totius Occidentalis Ecclesiae plenus accessit consensus; perpensis quoque Summorum Pontificum sacrorumque Conciliorum, Tridentini praesertim actis, necnon perpetuo Ecclesiae universalis usu, haesitare liceat, eam non solum inter canonicas, - quod de fide definitum est, - verum etiam inter genuinas Apostoli Pauli epistolas certo recensere? Resp. Negative. Quaer. II. Utrum argumenta, quae desumi solent sive ex insolita nominis Pauli absentia et consueti exordii salutationisque omissione in epistola ad Hebraeos, - sive ex eiusdem linguae graecae puritate, dictionis ac styli elegantia et perfectione, - sive ex modo quo in ea Vetus Testamentum allegatur et ex eo arguitur, - sive ex differentiis quibusdam, quae inter huius ceterarumque Pauli epistolarum doctrinam exsistere praetenduntur, aliquomodo eiusdem Paulinam originem infirmare valeant; an potius perfecta doctrinae ac sententiarum consensio, admonitionum et exhortationum similitudo, necnon locutionum ac ipsorum verborum concordia, a nonnullis quoque acatholicis celebrata, quae inter eam et reliqua Apostoli Gentium scripta observantur, eamdem Paulinam originem commonstrent atque confirment? Resp. Negative ad primam partem; affirmative ad alteram. Quaer. III. Utrum Paulus Apostolus ita huius epistolae auctor censendus sit, ut necessario affirmari debeat, ipsum eam totam non solum Spiritu Sancto inspirante concepisse et expressisse, verum etiam ea forma donasse qua prostat? Resp. Negative, salvo ulteriori Ecclesiae iudicio. Die autem 24 Iunii anni 1914, in audientia infrascripto R.mo Consultori ab Actis benigne concessa, Ss.mus dominus Noster Pius PP. X praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Laurentius Janssens, O.S.B. Consultor ab Actis. |