The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE ADDITIONE VARIARUM LECTIONUM
IN EDITIONIBUS VERSIONIS VULGATAE
NOVI ET VETERIS TESTAMENTI

 

In Praefatione ad Lectorem editionis Clementinae versionis Vulgatae Sacrarum Scripturarum legitur:

«Porro in hac editione nihil non canonicum... nullae ad marginem concordantiae (quae posthac inibi apponi non prohibentur) nullae notae, nullae variae lectiones, nullae denique praefationes... Sed sicut Apostolica Sedes industriam eorum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones, praefationes S. Hieronymi et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet, quin, alio genere characteris, in hac ipsa Vaticana editione eiusmodi adiumenta pro studiosorum commoditate atque utilitate in posterum adiiciantur; ita tamen, ut lectiones variae ad marginem ipsius textus minime adnotentur».

Quum autem sint qui putent ultimis hisce verbis prohiberi additionem variarum lectionum non solum in margine laterali, verum etiam in inferiore seu ad calcem textus, quaesitum est a Pontificia Commissione Biblica: utrum liceat in editionibus versionis Vulgatae tam Novi quam Veteris Testamenti lectiones varias aliave huiusmodi studiosorum adiumenta ad calcem textus adiicere?

Re examinata, Pontificia Commissio Biblica respondit:

Affirmative.

Quam resolutionem Ss.mus Dominus Noster Benedictus Pp. XV in audientia diei 17 Novembris 1921 adprobare dignatus est.

+ Henricus Laurentius Janssens, O.S.B.,
Ep. Bethsaiden.
Consultor ab Actis.

 

top