The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE EXPERIMENTIS AD PROLYTATUM

 

Cum quaesitum fuerit utrum in examinibus ad Prolytatum seu Licentiatum coram Pontificia Commissione Biblica habendis, varia experimenta, sive oralia sive scripta, quae iuxta statuta in eadem sessione fieri solent, ita dividere liceat, ut etiam sat magnum intervallum inter ea habeatur, eadem Pontificia Commissio Biblica respondit:

Affirmative. Ita tamen ut prius fiant examina linguarum hebraicae et graecae, una cum universa introductione speciali et quidem ore (Ench. Bibl., nn. 355, 356, 358). Quibus experimentis feliciter superatis, Candidatus declarabitur Baccalaureus.

Superatis vero ceteris experimentis programmatis (ibid., nn. 352, 353, 354, 357 et 359), conferetur gradus Prolytatus.

 

Quod responsum Ss.mus D.N. Pius Pp. XII, in audientia die 6 Iulii an. 1942 infrascripto Rev.mo Consultori ab Actis benigne concessa, ratum habuit et publici iuris fieri mandavit.

Iacobus M. Vosté, O.P.
Consultor ab Actis.

 

top