The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE VERSIONIBUS SACRAE SCRIPTURAE
IN LINGUAS VERNACULAS

 

Pontificia Commissio de Re Biblica ad solvendam quaestionem sibi propositam de usu et auctoritate versionum biblicarum in linguas vernaculas, praesertim ex textibus primigeniis, atque ad suum decretum De usu versionum Sacrae Scripturae in Ecclesiis d.d. 30 aprilis 1934 magis declarandum, sequentes normas referre et commendare opportunum duxit:

Quandoquidem a Leone XIII f.r., Pontifice Maximo, in Litteris encyclicis Providentissimus Deus (Acta Leonis XIII, vol. 13, p. 342; Enchiridion Biblicum, n. 91) commendatumt fuit, ut ad penitiorem cognitionem et declarationem uberiorem verbi divini adhibeantur primigenii Bibliorum textus; eaque commendatione, sane non in solum commodum exegetarum et theologorum facta, visum est ac videtur propemodum consultum, ut iidem quoque textus in linguas communiter notas seu vernaculas, utique sub vigili competentis auctoritatis ecclesiasticae cura, iuxta probatas scientiae sacrae adaeque profanae leges vertantur;

quoniam porro ex Vulgata editione, quam unam et solam inter latinas versiones tunc temporis circumlatas Synodus oecumenica Tridentina declaravit authenticam (Conc. Trid., sess. IV, decr. De editione et usu Ss. Librorum; Ench. Bibl., n. 46), desumptae ut plurimum sunt pericopae biblicae in liturgicis Ecclesiae Latinae libris ad sacrosanctum Missae Sacrificium et ad officium divinum publice legendae;

servatis servandis:

1° Versiones Sacrae Scripturae in linguas vernaculas sive ex Vulgata sive ex textibus primigeniis factae dummodo competentis auctoritatis ecclesiasticae licentia editae sint ad normam can. 1391, a fidelibus pro privata ipsorum pietate rite adhiberi et legi possunt; atque etiam, si qua versio, diligenti tum textus tum adnotationum examine a viris biblica et theologica scientia excellentibus peracto, magis fida et apta inventa sit, hanc Episcopi sive singuli sive in conventibus provinciae vel nationis suae congregati, fidelibus suae curae commissis peculiariter, si placuerit, commendare possunt.

2° Pericoparum biblicarum in linguam vernaculam versio quam forte sacerdotes s. Missam celebrantes, pro consuetudine vel pro opportunitate, post lectum ipsum textum liturgicum, populo praelecturi sint, iuxta responsum Commissionis Pontificiae de Re Biblica (Acta Ap. Sedis, 1934, p. 315), textui latino, nempe liturgico, conformis sit oportet, integra manente facultate illam ipsam versionem, si expediat, ope textus originalis vel alterius versionis magis perspicuae apte illustrandi.

 

Quod responsum Ss.mus D.N. Pius Pp. XII, in audientia die 22 Augusti an. 1943 infrascripto Rev.mo Consultori ab Actis benigne concessa, ratum habuit et publici iuris fieri mandavit.

Iacobus M. Vosté
Consultor ab Actis.

 

top