The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

DE CONSOCIATIONIBUS BIBLICIS
ET DE CONVENTIBUS AC COETIBUS EIUSDEM GENERIS

 

Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII fel. reg. in Litteris Encyclicis Divino afflante Spiritu d.d. 30 Septembris 1943 inter complura alia quae ad studia biblica rite promovenda conferunt, id quoque paterne hortatus est, ut sacri Antistites Seripturae Sacrae venerationem in christifidelibus sibi commissis satius in dies augere et perficere studeant eiusque cognitionem et amorem efficaciter fovere et excitare nitantur. Pias igitur illas consociationes quae ad Sacrorum Librorum exemplaria diffundenda conditae sunt, intente adiuvent, Sacrae Scripturae, Evangeliorum potissimum cotidianam lectionem et meditationem alloquio et usu commendent, publicas de rebus biblicis dissertationes seu acroases aut ipsi habeant aut ab aliis apprime peritis sacris oratoribus habendas curent, denique commentarios ad quaestiones biblicas ex scientiae ratione tractandas et exponendas editos pro viribus sustentent et inter varios gregis sui coetus et ordines apposite divulgent (cfr. Acta Apost. Sedis, 35 (1943), 321).

Magno cum gaudio haec Pontificia de Re Biblica Commissio, cui munus studia biblica dirigendi et fovendi peculiari modo concreditum est, variis e nuntiis et fontibus cognitum habet, quanta cum alacritate Excellentissimi Praesules his Summi Pontificis hortationibus obtemperaverint quantumque fructum fidelis populus in haud paucis regionibus ex hoc Sacrorum Librorum renovato studio perceperit. Multis in locis Ordinarii in hac sua rei biblicae cura sollerter iuvantur Consociationibus illis Biblicis quae, ultimis temporibus ortae, tam editis in publicum libris et commentationibus quam publicis conventibus et acroasibus Sacrorum Librorum cognitionem et amorem promovere nituntur. Magno etiam cum fructu «dies biblici», potissimum pro christifidelibus omnibus, celebrantur vel conventus per complures dies protracti («hebdomades biblicae») instituuntur, in quibus argumenta ad Sacram Scripturam spectantia amplius et profundius in determinatorum coetuum utilitatem pertractantur.


Nullum est dubium quin his rebus omnibus, dummodo rite peragantur, Sacrae Scripturae cognitio et amor efficaciter promoveatur et in dies uberius crescat. Attamen, ut hic finis rite obtineatur, omnia magna cum cura et prudentia paranda et dirigenda sunt. Ac primum quidem argumenta in conventibus tractanda apte elitantur oportet, idque maxime ex iis quae ad doctrinam theologicam Sacrornm Librorum profundius cognoscendam et ad cultum ac venerationem Sacrarum Litterarum inter christifideles magis magisque fovendam apte valeant, iis tamen non omissis quaestionibus historicis, criticis, litterariis, quae in singulis regionibus maioris momenti sunt aut acrius disputantur. Dein oratores qui in huiusmodi conventibus verba faciunt, rerum de quibus agunt, omni ex parte periti sint oportet, normis a Sancta Sede datis sincere oboedientes, in rebus proponendis prudentes et sobrii, condicionis tam scientificae quam spiritualis audientium omnino conscii. Quantus fructus ex his conventibus hauriatur, si haec omnia diligenter observata fuerint, ex multis relationibus quae ad hanc Pontificiam Commissionem pervenerunt, luculenter apparet.

Dolendum tamen est rei nondum in omnibus regionibus normis modo expositis plane satisfieri atque interdum adesse periculum, ne conventus illi a Consociationibus Biblicis vel ab aliis instituti, non omnibus qui intervenerint, satis proficiant, immo quibusdam magis in «destructionem» quam in «aedificationem» cedant (cfr. 2 Cor. 10,8). Oratores enim, dicunt, non semper eos esse qui rerum de quibus agunt, omnino periti sint; quosdam nimis facile sequi auctores minus commendatos vel inconsiderate ac temere admittere et divulgare opiniones dubias aut falsas; commendare libros vel periodica dubii valoris aut ab auctoritate ecclesiastica non approbata vel etiam reprobata: et haec omnia interdum coram auditoribus qui ad similes quaestiones examinandas et iudicandas nullatenus parati et instructi sint. Accidisse etiam ferunt, ut qui loqueretur, parum attenderit ad normas illas quas Summus Pontifex fel. reg. in Litteris Encyclicis Humani generis denuo graviter inculcavit, atque audacter proposuerit sententias a Magisterio Ecclesiae reprobatas, vel etiam sensui litterali, vigilante Ecclesia probe elaborato, novum quendam sensum substituerit quem symbolicum et spiritualem appellant et quo difficultates sensui litterali inhaerentes evanescere temere dictitant (cfr. Acta Apost. Sedis, 42 (1950), 569s.). Quae omnia, si coram auditoribus proponantur rei biblicae non omnino peritis, summopere periculosa esse, nemo est quin videat.

Hisce rebus omnibus perpensis, haec Pontificia Commissio de Re Biblica, pro munere ipsi commisso, opportunum censuit in memoriam revocare has Consociationes Biblicas omnesque de re biblica coetus atque conventus, sicut etiam libros et articulos in commentariis et in diariis de eadem re biblica edendos, utpote res religiosas et ad religiosam christifidelium institutionem spectantes, Ordinariorum auctoritati et iurisdictioni subesse. Quod ut in posterum efficacius servari possit, haec statuere et praescribere placuit:


1. Omnes Consociationes Biblicae earumque opera et incepta auctoritati et iurisdictioni competentis Ordinarii subsunt. Competens autem Ordinarius, si ugitur de Consociationibus vel conventibus quibuslibet dioecesanis, est Ordinarius loci: si agitur de interdioecesanis, ille est Ordinarius in cuius dioecsi Moderator Consociationis sedem habuerit; vel conventus aut coetus habendus erit.

2. Novae Consociationes Biblicae vel quicunque eiusmodi coetus institui nequeunt sine approbatione competentis Ordinarii, cuius etiam est earum Statuta examinare et approbare.

3. Moderator Consociationis vel Praeses cuiuslibet coetus singulis annis de eius statu, membris, actis ad competentem Ordinarium referat.

4. Conventus omnes qui pro auditoribus studia Sacrae Scripturae non ex professo colentibus ad argumenta scripturistica tractanda instituuntur, sive «hebdomadae biblicae» sive «dies biblici» qui dicuntur, sine consensu et approbatione competentis Ordinarii haberi nequeunt. Eidem Ordinario tempestive referendum est quae argumenta tractanda videantur et qui oratores ea sint tractaturi. Conventu autem habito is qui ei praefuit, ad eundem Ordinarium breviter referat de rebus tractatis, de disputationibus habitis, de conclusionibus collectis. Eandem relationem mittat etiam ad Rev.mum Secretarium Pontificiae Commissionis de Re biblica, addito programmate conventus et elencho oratorum.

5. Normis sub n. 4 praescriptis non comprehenduntur illi congressus et conventus qui pro professoribus Sacrae Scripturae aliisque rei biblicae specialiter peritis ad quaestiones scientifice examinandas et disputandas instituuntur. Sed etiam in his conventibus cura habeatur, ut omnia secundum sana et probata principia doctrinae catholicae et normas a Sancta Sede datas peragantur. Extraneis autem qui de coetu professorum aut specialiter peritorum non sint aditus ad huiusmodi congressus ne pateat.

6. Quibus munus est conventus, de quibus sub n. 4, praeparandi vel diripendi, sedulo curent, ut res tractentur quae non adeo curiositati vel rerum novarum studio satisfaciant, sed ad solidam auditorum institutionem in fide et in vita morali et ascetica promovendam et ad Sacrorum Librorum amorem sincerum excitandum et augendum vere conferre posse videantur. Eos autem Oratores eligant qui ad hos fines obtinendos magis apti et condicionis scientificae et spiritualis eorum quibus sermones destinantur, periti et conscii sint. Curent etiam, ut in rebus ipsis tractandis non adeo difficultates et res dubiae proferantur, sed methodo positiva illa exponantur quae clara et explorata sunt. Quodsi coram quibusdam coetibus auditorum etiam difficultates et obiectiones tractandae videantur, quaestione aeque et honeste proposita, solida tradatur responsio, rationibus scientificis rite suffulta.

Excellentissimi Ordinarii, pro suo in gregem Christi amore, huic gravi negotio diligenter operam impendant, et si ipsi per se id agere non potuerint, ex propriae dioeceseos sacerdotibus aliquem ex officio constituant, qui rei biblicae probe peritus, solida doctrina theologica ornatus, debita prudentia instructus harum Consociationum et coetuum curam suscipiat ac determinatis temporibus, prout idem Ordinarius statuerit, ad ipsum referat. Idem etiam ea quae de re biblica in libris vel commentationibus sive editis sive edendis tractantur, diligenter examinet, et si quid notandum censuerit, ad eundem Ordinarium referat.

Quae omnia si sedulo et accurate fient, sperare licet fore ut hae utilissimae Consociationes Biblicae et coetus atque conventus uberem fructum ferant ad Verbi Dei cognitionem et amorem in dies magis fovendum, ad studia biblica efficacius promovenda, ad animarum salutem fecundius curandam.

Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII hanc Instructionem benigne approbare dignatus est eamque publici iuris fieri mandavit.

Romae, die 15 Decembris a. 1955

 

Athanasius Miller, O.S.B.
Consultor ab Actis.

 

top