|
Grandior quamvis ego tuque seros exigens annos mihi saepe blandum nomen addebas aliquod perinde ac si puer essem |
5 |
meque pergebas «trochilum» vocare vel «meam stellam», quod erat remotum paene te coram adspiciens, fugacis immemor aevi |
10 |
Canus ambobus sed erat capillus maius et vitae spatium peractum nec procul nobis aberat supremi meta soporis. |
15 |
Sol minus fulget tua posteaquam cara nos iussit pietas valere. Tam mihi maestam fore nesciebam te sine vitam. |
20 |
Maestus hoc dego reliquum dierum, persequor vestigia quae recedens pone liquisti: mihi passus idem quam tibi, mater, |
|
atque idem mutas iter est in umbras. Fors ab arcanis, pia larva, ripis filium cernis fieri propinquum perpetuaeque |
25 |
pacis in regnis animi inquieta es; fors eum servas trepidanter ut cum primulos passus tener experiri coeperat infans, |
30 |
te petiturus titubante cursu in tuum donec gremium cadebat Mater, adventanti itidem viro nunc brachia pande! |
35 |
Clam mihi quamvis sit utrumne rursus esse me tecum cupias an optes ut diu (si fas) fruar hoc apricae munere lucis. |
|
|
|
II |
|
|
40 |
Dum precum volvo veterem libellum quem tibi saepe in manibus videbam, e piis elapsa repente chartis est myosotis. |
|
Quam diu, mater, tacitos quot annos, aridi floris fragiles corollas hic tuae codex animae suapte presserat umbra? |
45 |
Sed color floris, licet obsoletus, hactenus prisci memorabat horam veris et nobis fugiente raptos tempore caelos. |
50 |
Flosculi qui marginibus viarum caerulos solvunt minimos ocellos quosque «ne-obliviscere-me» poetae nomine dicunt |
55 |
quam tibi grati fuerant! Recordor annuum quondam rediisse festum, omnibus Sanctis quod agunt Novembres rite Calendae: |
60 |
urbis in xystis volucres cadebant ultimae frondes, cavus insonabat ventus autumni penetrans opaca voce caminos |
|
tuque de Sanctis puerum docebas: «Plurimos caelum numerat Beatos prorsus ignotos hodiernaque illos lux veneratur. |
65 |
Non eos arae celebres honorant, non in antiquis tabulis eorum vultus est pictus : periere nullo nomine noti. |
70 |
Hos, per obscurum quibus usquequaque vita transmissa est, Deus inter ipsos maximos Sanctos recipit suoque lumine cingit. |
75 |
Surdus est mundus neque comprehendit et rogat quidnam iuvet haec avara gaza virtutum sine teste clamque corde sepulta. |
80 |
Hoc Creatorem roget Universi qui polos astris etiam irrepertis sparsit et multo taciturna tesqua flore colorat: |
|
Ille scit quare myosotidis flos nemini visus vacuis in oris proferat laetum decus usque donec emorietur». |
|
|
|
III |
|
|
85 |
Nesciens de te tamen explicabas tuque eras vero myosotis illa, tu Dei laete capiens sub alto pectore dona. |
90 |
O, tuam semper, veneranda mater, audio vocem; mihi fatur et nunc dum suburbanis nitido vagatus vespere campis |
95 |
amnis in ripa moror. Et repente, aequor undarum fugativa radens, findit alcedo fluvialis(1) ala praepete lucem. |
100 |
Qua sita longe ex latebra (smaragdus caerulans pingit rapidum volatum, subrubet pectus) venit illa? quarum nuntia rerum |
|
quas cor ignorat licet auguretur? Missane est a te pluvios ut eius pluma fulgescens memoraret arcus Elysiorum? |
105 |
Populi a ripis aliquid susurrant: aureum fors hic prope adesse ramum submonent cum quo penetrare fas est regna beata. |
110 |
Si mihi, mater, placidae palumbes arborem monstrent ubi mirus ille clam latet ramus viridem per umbram discolor ardens! |
115 |
Nam nimis velox, similis sagittae, fūgit alcedo paribusque nitens iuxta aquas alis petit ultimi con- finia solis. |
|
Fernandus Bandini |
* Carmen hoc in Certamine Vaticano XXXXVI (an. MMIII) argenteo nomismate est honestatum. (1) alcedo fluvialis (alcedo atthis L.): Italice "martin pescatore, piombino"; Gallice "martin-pêcheur"; Anglice "King-fischer"; Germanice "Eisvogel". |