1 |
Dignas, clara, tibi laudes, ceruisia, dicam; Vt faueas nobis, petimus, regina liquorum, causa meae Musae, sitienti infunde poetae te, tibi ut apta bibam, de te cum carmina scribam: |
5 |
Nam cunctantem impellis, ut audeat edere uersus. Fit leuior miseris te pectora cura regente; pulchrior efficitur per te quoque pallida nympha; cauponae tenebris ad proelia trudis inertem; |
9 |
mutus, dum poterit, te persuadente loquetur Nostra, benigne, legens si carpseris orsa, sodalis, et miratus eris, num res sit carmine digna, uersiculis lectis zythum meruisse uidebis |
13 |
laudes atque una Musa suadente bibemus. O ceruisia te mortales semper amarunt. Quis primus biberit, quis homo te inuenerit olim, ignoro; a superis demissa uideris in orbem. |
17 |
Cum matura Ceres forti nupsisset Iaccho, frumento liquido uis est donata Lyaei. Amnis aquas legimus minime Babylona bibisse legibus et zythum purum sanxisse seueris. |
21 |
Ingens Pyramidum cum substrueretur arena moles in calida, te non solum umbra refecit, fesse labore opifex; certe ceruisia iuuit! Non uixit liquido Cereris sine munere gratae |
25 |
Gallia nec spreuit tales Hispania potus. Semina frumenti sunt Celtis pocula laetis. O utinam Brennus secum hordea tosta tulisset! Graeculus insipiens cur frumentaria fugit |
29 |
pocula? Cur Hellas acidam - uae! - maluit uuam? O Danaum morem ne sis, Romane, secutus! Barbara quae credis, tibi sunt imitanda bibenti! Heu, frustra monui! Tibi zytha aliena manebunt. |
33 |
En, trans Danuuium stabulans quid barbarus hausit Germanos Tacitus ceruisiam amare feroces scriptor commemorat; cui fido credite testi! Ad Rheni ripas ursina pelle iacentes |
37 |
semper post calicem calicem exhausisse feruntur: Pellibus abiectis tamen hoc quoque tempore potant! Per medium monachos artem coluisse coquendi et monachas aeuum nec claustra fuisse docemur, |
41 |
fratribus hortatis quae fortia zytha negarent Ieiunantibus bis panis ceruisia facta est. Christicolis igitur conceditur humor agrorum coctus, qui siccis cor laetificare putatur: |
45 |
Christus si nosset, sumpsisset pocula zythi. Nunc nulla est regio, cui frumentarius humor ignotus lateat, cum toto potus in orbe iam soleat fieri: Latices Europa coquendo |
49 |
se uetus exercet neque nigra eget Africa zythi fortis et a populis ceruisia amatur Eois, nec bene cocta nouus contemnit pocula mundus nec sitit Australis sine potibus insula caris: |
53 |
Semper, qui sitiunt, placet omnibus humor ubique! Zythum cur malim quam Bacchica uina, requiris. Iussane recta sequar, decemas, arbiter aeque, qui potus similes - minime sunt! - dixeris ambos. |
57 |
Ebria post calices fit mens utriusque liquoris: Si nimium biberis, uexaberis atque dolebis, in summa cerebri uehemens dolor arce sedebit et grauis, ut uomites, torquebit nausea uentrem. |
61 |
Cur sua potemus, demonstrans ipsa loquetur atque Ceres flauis circumdata tempora aristis: Vitibus ereptae nulla arte premuntur et uuae tunc ultro corrumpuntur. Cerealia uero |
65 |
pocula producit prudentia summa coquentum. Antea homo non fit, quam granis miscuit undam. Cui responsa dabit iusto in certamine uino ut semper nimio uenas inflatus Iacchus: |
69 |
Forte merum quaerunt, qui memet semper amabunt: Gaudia laturus deueni caelitus ad uos. - Corpora quo recreent homines, sum spumeus humor, quo recreent animos. Leuior sum uitibus: Ora |
73 |
dum iam, Bacche, grauas, nondum ebrietate molesto, dum te operante sopor fessos complectitur artus, carmina nostri aliis iam laeta cubantibus edunt. - Forte merum quaerunt, qui memet semper amabunt |
77 |
me duce militiam -uae! - pauperiemque ferentes. - Quem uino impuleras, uino sibi leta parauit Eurytus ille furens et Maenadas Orphea dextris caedere iussisti. Si Centaurea bibisset |
81 |
turba meos calices, minus arma cruenta fuissent: Nam flagrantem animi lupulo atque quiete furorem saeui sedamus; fit pax per pocula zythi. - Forte merum quaerunt, qui memet semper amabunt: |
85 |
Per mea diffugiunt mordaces numina curae. - Aut acidus laedis, uae, Bacche, palata gulasque atque fluens porro stomachum acrius uris aceto aut nimium dulcis caput afficis omne dolore. |
89 |
Ast ego crateri, qua fiat amarior, herbam adiungo dulci, latices ut cuique ferantur. - Forte merum quaerunt, qui memet semper amabunt: Me coluisse uiros scitote antiquitus almum. |
93 |
- Heus, dignissima sum, gelido quae munere donem mortales cupidos; cito nostram cingite frontem lauru, qui potum semper coluistis auitum: Aurea debetur mihi, cede, corona tabernae! |
97 |
En, utri, ipse uide, tribuatur palma liquori ac sit uter meritus certamine praemia uictor. Quomodo, nunc referam, ceruisia nostra coquatur: Quae sator inseuit peraratis semina sulcis, |
101 |
sol atque imber alunt; tenuis progerminat herba granifera et culmo per menses crescit arista. Cum laetis segetes sol flauas torret in aruis, hordea iam populo matura metuntur agresti. |
105 |
Mitia folliculis uementi grana flagello duris excutiuntur et ad caua tecta mouentur, tecta, ubi materies coctoribus apta paretur. Hic adduntur aquae; madefacta polenta uirescit |
109 |
mox torrenda: Virens necat ignifer aer et arens germen: Tunc tostum contundunt saxa molarum; quomodo potandum mutatur siccus in aequor granorum puluis? Quaue utitur arte coquendi |
113 |
coctor, uti fiat ceruisia digna Lyaeo? Erumpunt liquidae claris e fontibus undae: His admiscentur fragmenta liquoribus atque flamma paulatim crescente fouentur aheno |
117 |
magno, se ut mutans dulcedine mixta fruatur lympha noua. Postquam est exhausta polenta per undam et uis frumenti feruente soluta liquore, colando micae Cereris remouentur inanes. |
121 |
Colatum laticem reddunt crateribus acrem flammis impositis, iterum ut recoquatur, et intus assidue trullis agitatur sucus aenis uoluitur et semper cortinis aureus humor. |
125 |
Quid Cereri liquidae, quo fiat acerba, peritus immiscet coctor, quia potus amatur amarus? Flos lupuli laticem propriis tunc uiribus auget: Quam gracilem ripae Natura inseuit opacae, |
129 |
hastae iungit homo uitem piger alta petentem. Fert maribus demptis sine semine femina gemmam. Quis lupuli ualidum, quis acerbum spernat aroma? Assidue trullis agitatur sucus aenis |
133 |
uoluitur et semper cortinis aureus humor, dum percoctus erit. Quid posthac accidat, edo: Post horas aliquot confusis partibus arte ambabus latici calidus subducitur ignis. |
137 |
Undam mellifluam per cribra liquare necessest; grani sucus deinde refrigerat ante liquatus, fermentum gelidae quam possumus addere cupae. Dulcia qua Cereris mutantur in acrius almae, |
141 |
cum fermentantur, faex aut nat in aequore summo aut cupae fundo soluens operatur in imo. Excipiunt latices tunc dolia magna liquatos, in quibus unda recens, dum fit matura, quiescit. |
145 |
Rebus spumeus his et dulcis nascitur humor, nec lupulorum herbae cui desit gustus acerbae. O ceruisia tu contraria iungis et unis conciliasque uiros, ut laeta mente bibatur. |
149 |
Te manante pigros obscura taberna scholares attrahit: Ecce uenit curritque professor eodem. Te potant iuuenes et potat cana senectus. Cui sunt diuitiae, bibit et te uolgus egenum. |
153 |
Per te militiam toleret cum miles acerbam, lis interdum oritur nimium potantibus atque rixa, sopor uerum demergit saepius omnes. Fida Dei te plebs et laudat episcopus almus: |
157 |
Gratia ubi dicta est, populus concurrit in unum, ut tua concelebrent post missam templa fideles. Haustu te timido uideo sorbere puellam, cum citior dominos te cantharus expleat, et uix |
161 |
sugit aquam puram Cereris sine numine quisquam. In cauponam igitur nos conueniemus, amici, uespere et ad lucem remanebimus intus alacres crastinam, gelidum dum mittent dolia zythum. |
165 |
Spumeus offertur iunctis potoribus humor: Pocula fer nobis, hac ne pereamus in aula, pocula! Tam procul, heu, quid, iners pincerna, moraris a sitiente choro? Socios ne sperne uocantes, |
169 |
carmina quis blaesis rudiora canuntur! Adesto, hoc ne quis sitiens aut sobrius exeat horto. Dum canimus dignas, mea, te, ceruisia, laudes, te dum, clara, bibo, de te dum carmina scribo, |
173 |
hic inter calices cum fratribus usque sedebo. |
|
|
|
MARTINVS FREVNDORFER |
|
|