LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana ANGELI SINE PARADISO Poeta lacrimis oculos suffusus somniantes flebili cantu ac dolenti animo delicate pietatem exprimit suam erga puerulos innocentes et venustos quos, hac temporum iniquitate, nonnullae inconsultae matres, quamvis filios in gremio gestantes, in lucem edere sane id quod conceperant exsecrabili aborto recusant. Tenera quidem parvulorum imago tantum carminis auctorem commovet eundemque hoc facinus indignum despicientem, ut eis amorem donare velit suum, vitamque quam impiae genetrices eaedem infelices negaverint eosque denique omnes, infantes tam tristes verumtamen candidos, toto amplectitur corde similes angelis sine paradiso, «tepido suffundens lumina rore». Nihil igitur mentem poetae ad lenitatem misericordiamque revocat magis quam candida puerorum imago, velut Dei umbra in vitae deserto sine paradiso. Augusti mensis vespere stellarum pleno ac silentio foras in solario sedi ad caelum tenuemque aëra aspiciendum rosas bene olentem et iasmina, illiusque dulcis in fascinatione vesperis sensus amisi et somniare coepi. Esse in horto videbar floribus, arboribus aviculisque pleno, in horto tam magno rosarum in nube suspenso. Hic fons murmurabat illic in canaliculis aqua fluebat, inter ramos aves tam suavi canebant voce quae fidicularum videretur symphonia. Non esse in terra iam animadvertebam, sed in regno divarum fascinato atque cum circumspicerem piri sub arbore vidi parvulum veste candidum binis cum alis in caelum protensis. Pulcher erat, oculis obscurus parvumque os rosa videbatur; sed vultu tristis gravisque amoenissimum hortum, ubi ludebat, neglegere videbatur. Appropinquavi timidusque quasi exigua voce ab eo quaesivi: «Quis es, pulcher filiole, esne caeli angelus?». Caput circumegit meque aspexit maestus oculis vultuque valde conturbatus «Caeli angelus non sum neque parvulus. Nemo sum quia numquam sum natus omnesque nihil sunt animulae istae quas in horto vides». Me circumspexi ac multos multosque parvulos vidi, alios supra ramum quendam sub dumeto alios sine gaudio ludentes, graves gravesque stabant soli solique velut si sese ipsos ignorarent. «Caeli angeli non sumus neque pueruli, sed animulae errabundae neque matres patresque habemus, oscula ignoramus et blanditias, verba dulcia, matris pectoris calorem amorisque flammam. Flores sumus flaccidi ante nativitatem». Lacrima ab eius oculis orta lente lenteque descendit velut fervidi favilla ignis in ipsius vultum tam venustum. Quantum pietatis erga eum in me fuit! Brachia porrexi eumque sum amplexus, simul cum ipso flens misero filiolo sine luce amoreque omnes puerulos complecti sum visus ut ab eis veniam peterem vitamque donarem meam parvis istis angelis sine paradiso, quos nos, homines exculti, antequam essent nati necavimus. Iacobus Zapparrata dialecto Sicula carmen suaviter panxit. Petrus Ferraloro Latine vertit et prooemium scripsit. |