LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana Acta Diurna DICTA COLLECTANEA Ioannes Genet fertur furta haud raro merae voluptatis causa fecisse; interdum fiebat ut rapta brevi interiecto intervallo redderet. Olim vero, cum in praeclari sartoris aedibus commoraretur, ex camini mensula pyxidem clanculum abripuit, qua adamantinae contineri gemmae videbantur. Quos cum lapillos nullius esse pretii postilla comperisset, ad erum remisit, obiurgatoria adversus ostentaticiam opulentiae simulationem addens verba. Maximam Nobelianum praemium auctoritatem scriptori conferre Curtius Vonnegut fatetur, qui aegre videlicet fert tam decoro sese nondum honestatum esse beneficio. Nam haud raro evenire adicit ut poëta tanto honore decoratus erubescendas nihilominus expromere pergat ineptias. ÂÂLupi morsum aequo pateris animo, ovis iniquissimoÂÂ: argutam lepidamque Arthuri Bloch sententiam ecquisnam refutet? Plurimi enim traditi sunt mihi erudiendi discipuli qui, erga doctum mitemque praeceptorem inoboedientes, inerudito asperoque magistro morigeros sese omnino praestabant. ÂÂViginti natus eram annos: neminem dicere patiar hanc esse aetatem in hominum vita iucundissimamÂÂ: quid Paulum Nizan, qui haec celeberrima verba complura abhinc decennia conscripsit, sensurum cogitaturumque fuisse opinamur, si ineunte uno et vicesimo post Christum natum saeculo ei iuventutem consumere suam contigisset? Fama est Michaelem Onfray, qui ÂÂTractatum de atheologia sive de irreligioso mentis habituÂÂ composuit, a Claudio Vorilhon, Raelianorum sectae propheta, sacerdotis honorarii titulo decoratum esse. Raeliani humanum genus a stellicolis geneticae plasmationis peritissimis creatum esse persuasum ipsi habent aliisque persuadere student. Inexspectatam cooptationem in malam partem acerrimus ille religionum negator accepisse perhibetur. Obscura quaedam mimula televisifica, cuius nomen tanti non est ut hic commemoretur, quinque fere abhinc annos confessa est primo mane se, quo meliore valetudine uteretur, lotium bibere suum consuevisse. Tam sordidam ridiculamque notans consuetudinem scriptrix Camilla Baresani: ÂÂMentis ÂÂ inquit ÂÂ videlicet supervacanea est sanitas, si corpore te sano natura provida donavitÂÂ. Reginaldus Ferreira da Silva e dealbatore subito factus est commenticiarum fabularum scriptor. Amplam adeptus est famam cum ÂÂUtile de odio enchiridionÂÂ edidisset. Sibi facilius scribenti exstitisse dicit latrones aliqua praeditos humanitate effingere quam biocolytas (1). De gustibus, ut vulgo dicitur, non est disputandum: at melius fuisse opinor si dealbatoris ministerio fungi Reginaldus iste perrexisset. ÂÂNihil magis pudendum imaginari possumus duorum oculorum occursu eodem foramine rimantiumÂÂ: plurimum inesse veritatis arbitror huic Caroli Grodin sententiae. Omnes enim importunae curiositati indulgemus, nemo autem in manifesto curiositatis vitio deprehendi velit. Ioanna Fonda, cinematographica actrix clarissima, cum quinquagesimum complevisset annum, ita locuta est: ÂÂTertium vitae actum initium habuisse subito intellegis, quo item confecto tota ad exitum fabula perducatur necesse eritÂÂ. Eadem mihi quoque repente patuit animi perceptio: desunt verba, quibus dilucide significetur quanto perculsus sim metu atque angore. Cuidam diurnario percontanti qua de causa in Hibernia tam multi exsisterent excellentes scriptores, hisce verbis Catharina Dunne respondit: ÂÂQuia narrativus, ut ita dicam, habitus mentibus nostris inest. Si hamaxosticho(2) enim per Hiberniae regiones veharis, tot homines vicissitudines suas aliis alios enarrantes audias, ut cogitabundo mergi silentio nequeasÂÂ. Haud dissimili vero res apud nostrates sese habere videntur quod ad itinera pertinet quae ferrata via suscipiuntur; sed Italici videlicet scriptores autoraeda peregrinari malunt. ORESTES CARBONERO (1) Italice = poliziotto; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 139. (2) Italice = treno; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 250. |