De terra canimus nostra mortalibus olim a patre donata nobis infantibus almo. Terra colenda data est nec ui delenda uirorum. Saucia suspirat, patitur lacrimosa dolores, ei quos intulimus, cum sit reticere coacta. |
5 |
Terra, loqui, mater, si posses uocibus usa humanis, nobis si dicere uota liceret, quid totiens nobis genetrix o laesa referres? Vos audite homines, quis uerbis terra queratur: "Vos terra gnati! nam me Deus ante creauit, |
10 |
quam, quibus esset mens, mortales gignere iussit. Callidior reliquis animaeque capacior aequae natus homo est, factus diuino semine et altam fictus in effigiem genitoris cuncta regentis. Tunc hominis mentem nondum noramus iniquam. |
15 |
Miramur, pueri, uos quanta superbia ducat: Nullane uobis est ueteris reuerentia matris? Non estis domini, nam deest sapientia uobis; ultima causa latet, quia non licet omnia scire, nec patet humanis arcanus mentibus ordo: |
20 |
innumera his aruis creuit per saecula uita se semper mutans - non est, quod perstet in orbe! - nec minima constanter origine crescere nata desiit. Ingentes uidi uanescere sauros extinctisque nouas semper succedere formas. |
25 |
Num siluas peragrans priscas iam simia sciuit progenituram olim se animal sapientius ipsa? Quam parce primi me tunc uixere colentes, ars dum perniciosa latet, tot causa malorum. Inuenere uiri fontes de monte scatentes, |
30 |
ut mea clara sitim compesceret unda flagrantem, nec, cum me peterent, natis alimenta negaui: Mittit ager fruges et crescunt arbore poma. Quas dederam gratis, uescuntur carne ferarum, sollerti praebent mea pingues flumina pisces. |
35 |
Et dat materiem flammaeque alimenta fouenti silua ac submittit boletos, arbuta, mella. Nata satore citi nullo frumenta legebant cornaque et in luco crescentia fraga uirenti. Pellibus atque fibris defendunt frigora membris. |
40 |
Vita fuit facilis, quamuis tunc dura - fatemur. Mox colere incipiunt laetum sibi facto agrum aratro, praemissis precibus primos infindere sulcos: Quae sator inseuit perarato semina tiro campo, multiplico faueoque agrestibus hortis. |
45 |
Arte domare feras discunt et uiribus uti, quae sunt iumentis; laniatis mensa iuuatur. Conscenduntur equina uiris cito terga uehendis. Qui ipse lupus fuerat, nunc protegit a grege saeuo tecta canis; ualidis sunt bobus aratra trahenda |
50 |
et caedenda tamen lac primum uacca profundit. Non euitat ouis modo uellera tonsa securim. Montes et ualles dederam, genus omne locorum: Esca fuit uobis, nec uestis defuit aluo. Riuos, qui nitido uos gratis pisce iuuarent |
55 |
atque aures placido mulcerent murmure uestras et uolucres, animos quae tristes carmine laeto efficerent hilares, super haec mea membra creaui. Nullane uobis est pro tantis gratia donis? Quam bene, nescitis, caeci, sint cuncta creata, |
60 |
nec licet - heu! - miseris miracula cernere mundi circum uos, in re quoniam lucra quaeritis omni. Bufones uirides ego amo, uarias salamandras, quidquid squamigerum per humum reptare uidetis. Et liquidis alacris mihi rana coaxat in undis |
65 |
et faciles iubeo lepide cantare uolucres. Splendidior multis est phoenicopterus: aeque sunt cari culices - licet hi uideantur inanes. Nec uermem sperno, qui perfodit arua rotundus, et mihi, squalidior cum sit, scarabaeus amatur. |
70 |
Qui fortes habitant loca, amo, deserta, leones, et mus diligitur, qui diripit horrea uestra. Qui tenues lepidus per ramos cercopithecus scurra salit, quis eo non gaudeat? attamen ille taeter non minus est matri crocodilus amandus. |
75 |
Quae uiuunt in agris, quae habitant animalia siluas, quidquid tranat aquas, uel quidquid transuolat auras: Omnia progenui, non est me uita negante, nam nullum folium nostro sine numine crescit meque rigante solum mox flaccens herba uirescit. 80 |
|
Ars inuenta uiris - dicunt donasse Mineruam - paulatim in cladem miseris mutatur atrocem. Arte Minerua bona, quae uobis redderet aeuum multo commodius, sese iuuisse putauit, arte tamen peruersa homines utuntur eadem, |
85 |
fratribus ut noceant secumque a matre creatis. Et ceruos et apros manibus quae missa necarunt, tela necant eadem mortales missa neque ulli arma ferae parcunt nec parcunt hostibus arma. Ars suasit stantes in uertice caedere pinus, |
90 |
puppis uti fieret uectura per aequora uolgus. Prima duce aesonida cum tollitur ancora nautis, primi naue cita meditantur crimina nautae, quippe profecta cohors, aurata ut uellera colchis eriperent rudibus; pellemque odiumque reportant. |
95 |
Transtulit armatos alienas classis ad urbes; incitat inuidiam quaesita merce referta nauis et ignotas in mundo repperit oras. His loca miserunt siluestria mille carinis olim materiem; remanent et spina frutexque. |
100 |
Nescio quo casu tunc abdita montibus aera inueniunt et humo; gemmae uenaeque metalli, quaeque recondideram nequiquam uiscere in imo, effodiuntur opes, lacerantur et ilia matris. Viscera diripiunt noua ferro ferra petentes. |
105 |
Heu, quantum gemui! Me audiuit nemo gementem. Ecce dolabra meam diuellit ferrea pellem. Excauat haec montes nec pino parcitur altae. Rupibus effractis supponebantur et ignes multifidaeque faces - feruebat torrida flamma -, |
110 |
dum calidi lapides uomerent liquefacta metalla. In lucem prodiit, quam saxis clauserat aeuum, e rimis carbo, nemorum fragmenta uetusta. Vos, cur arderent, miratos, haec nigra saxa, callidior docet ars melius carbonibus uti: |
115 |
Carbo ardens latices magnis calefecit aenis. Sic uapor efficitur fitque ingens pressus aenis, quo cito malleolos noua machina pellit et axes. Omnibus esse bono carbonem credere noli, aera enim uitiat, uorat agros machina, multis |
120 |
seruitium imponit; lucra paucis ubera fiunt. Nec satis est carbo; carbone nociuius atrum inueniunt oleum, prisci uestigia ponti. Intestina forant terebra mea, donec ab imo humor quaesitus, qualis de fonte scaturex |
125 |
erumpit gelidus, superas profertur ad auras. Incitat hoc naues, oleo rota uoluitur, alis machina mota oleo per caelum fertur aenis. Incitat inuidiam populis et atrocia bella. His, quibus est oleum, puro uia sternitur auro. |
130 |
Incensi latices mixtum fuligine fumum emittunt nigra uitiantem animalia et herbas. En, suasitne mala ars oleo peiora nocenti? Semina rerum, atomi, quas se non posse putarant findere, finduntur; radii euasere ualentes |
135 |
res penetrare omnes et mundum euertere totum. Viribus imbelles cum quidam utantur iisdem, haud magis horribile est telum mortalibus umquam inuentum radiis. Bis fulmine clarius ignis aequauitque solo magnas et perdidit urbes. |
140 |
Concipere horribiles flammas tot ab ignibus altum aethera suspiceres, rubicundum ardescere caelum. Quae uestra intulit ars et uis reserata atomorum, uulnera sentio adhuc. Atomos ne tangite saeuas - uae! -, quas nec retinere neque arte domare potestis. |
145 |
Saucia suspiro, patior lacrimosa dolores: continuo fumat, nebulas tenebrasque caminus pestifer eructat: per fumum silua necatur, suffocatur homo, moriuntur cetera uiua. Acre quod emissum est in caelum cumque uenenum, |
150 |
aether idem pluuiis demittit in arua nociuis. Vallis et lacubus faciendis uallis amoena cessit, mersus ager, tellus habitabilis olim. "Fiat iter quoduis facientibus aptius!" alti aequantur montes et cedit riuus et arbor. |
155 |
Pratula quae fuerant, iam cana mole teguntur; murmuribus placidis qui olim strepitabat apertus, saxeus et rigidus riuum nunc alueus artat. Ingentes doleo siluas cecidisse bipenni, paucorum ut fierent nitidis macra pabula bobus. |
160 |
Quo priuata domo foliata simia fertur? Qua regione feras exul panthera capessit? Psittacus emoritur, canit aut in carcere maeste. Quidam cuncta cremant, aliis pretiosa trahuntur ligna et materies; remanet cinis atque ruina. |
165 |
Quis iussit liquidas homines siccare paludes? Letifero uiro quae nondurn exstincta natabat, ex undis trahitur uacuis mox squamea turba. Auri sacra fames, quae - mirum! - crescit edendo atque ita caecat uos, ut funera uestra paretis. |
170 |
Cui iam diuitias tribuit Fortuna benigna, plures diuitias is uult possidere semper: addit opes opibus, nummos coaceruat et aurum nec curat terram, nec curat diues egenos. Ignoratis edi durum non posse nomisma! |
175 |
Omnis uita perit, quae concelebrauerat undas, flumina sunt olidae celeri sine pisce cloacae et sentina lacus infecit et aequora peste. Nec, quae nutrit, humo tenui nec parcitur aurae: Frugifera imbuitis letalibus arua uenenis, |
180 |
ut pereant tineae uermisque nociuus aristis. Papilio ecce perit, qui ludit in aere amoenus, et pereunt tarde cum cena uirus edentes. Tot res pestiferas sparsistis in aethera celsum, nomina ut horroris nulli enumerare liceret. |
185 |
Qui colitis terram, uani, resipiscite demum! Esse meos pueros uos noscite - cuncta creaui - nec sine me spirans sub caelo uiuere quicquam. Si deletus erit datus a caelestibus orbis, non dabitur - iuro - mortalibus altera tellus. |
190 |
Ne dubitate mei miserescere! parcite uitae! Ne luxus perdat, quaerenda modestia prisca et ponendus amor uobis sceleratus habendi. Hos monitus flexa si denique mente salubres grati acceperitis, peragetur uita beata: |
195 |
Munera sufficient, saturabunt omnia, fratres arte iuuabit homo secumque a matre creata. Sin, stupidi, mentes minime flectetis auaras, sin nulla in duris animis prudentia praesto, sin eritis surdi mea nec praecepta secuti, |
200 |
omnia auaritia uastante peribitis ipsi. Subridens matri nullus laetabitur infans uita nec capient fauces spirabile quicquam ultimi et auratis homines morientur in aulis. |
|