Nunc manent suaves specie puellae tres throno dignae Venerisque palma, spectat ad summum, studiosa honoris, quaeque tropaeum; |
|
haec nigros iactat fluidosque crines, terga qui lenes lepide coronant, pupulae fulget radius sub albo perniger ore; |
5 |
flexili incedit tenuique dammae quo solent gressu peragrare saltus, concitam turbam rapientis ipsa conscia formae; |
10 |
magnus in lato resonat theatro clamor, applaudunt iuvenes ovantes nec seni parcit remeantis asper aestus amoris, |
15 |
Ilii sicut stupuere quondam vel senes formis Helenae venustis, mente dum labens latet imminentis causa ruinae. |
20 |
Mox pares plausus meret et puella, flava nec fuci decorata fraude, quae, comas nodo resoluta, pectus praebet opimum, |
|
non Clytaemnestrae similis, roganti vindices flectat gladios Orestes, alma quae, letum properare nolens, ubera nudat; |
25 |
spes amat palmae refovere certas ac suo fidit croceo colore quod Iovis fulvo meminit calentis tum Ganymede; |
30 |
corpore effundit Dryadis saporem spirat et vultu nemorale quiddam, veris ut flamen tepidos ad auras halat odores; |
35 |
talis urgetur repetita Fauno nympha per lucos fugiens opacos, quae, simul pectus tremebunda, raptu gaudet et ipsa: |
40 |
cum dei cedit satiatus ardor, aemulae et silvae, prius infrementes, iam silent mites, minuente saevae turbine rixae. |
|
En subit formae specimen decorae fomes et plausus cavea tonantis: affabre virgo prope sculpta corpus Sicelis adstat: |
45 |
in genis fulgor roseis renidet ac rubor vultu labiisque blandus, non ut hostilis vomit Aetna rubros dira lapillos |
50 |
spargit et late liquefacta saxa, per plagas ignis furiale flumen, lugubri terrens Catinae paventes murmure cives; |
55 |
huic color condit nihilum tremendi: tu velim spectes teretesve suras vel levi iussos numero rotantes rite lacertos; |
60 |
verba si promit, modulata scite, parcus est sermo docilisque mentis, signa nec profert muliebris illa garrulitatis, |
|
quae scatet crebris glomerata nugis ore nutricis totiens inanis, fabulis salse tragicus vetustis ut docet auctor; |
65 |
forsitan formae tegumenta inumbrant intimos sensus potiusve puros, prisca quos patrum peperere sancti- -monia morum |
70 |
atque quae virtus Ithacae refulsit: ad Lares lassus rediens Ulixes, heu! memor sponsae, valuit procorum sternere turmas, |
75 |
sed magis taedas coluit iugales in dies telam mulier morando, tot tenax annos Venerem coercens casta furentem. |
80 |
Laude cum tollit patriam puella, non dolo Siren canit ipsa fallax, candida at mulcens animi medullis haeret in imis: |
|
ÂÂfervidi glaebas Siculae feraces insulae soles refovent benigni, provide caelo riguus secundat imber ab alto; |
85 |
prospera hic florent onerata suco poma vel spicis segetes onustae, frondium ridet tremulo virescens terra colore; |
90 |
Inferos linquens tenebrasque Pluton, hic novos dulcis fremitus amoris atque non suetos iniisse sensit ossa tremores; |
95 |
obstat immanis, minitans voraces per fretum caedes, inimica Scylla? facta iam mitis, furibunda nautis, parcit amanti, |
100 |
parcit et monstrum nimiam resorbens fluctuum molem parilemque iactans, gurgite ad clades habilis Charybdis taetra patrandas.ÂÂ |
|