The Holy See
back up
Search
riga

SECRETARIA STATUS*

Ordinatio ad exsequendas Litteras Apostolicas motu proprio datas Iusti Iudicis

 

I. DE ADVOCATORUM APUD ROMANAM CURIAM ALBO

Art. 1. — § 1. Qui in Album Advocatorum apud Romanam Curiam ascribi velit id scripto petere debet a Cardinali Secretario Status, debitas qualitates aptis documentis comprobando.

§ 2. Cardinalis Secretarius Status, audita Commissione de qua in artt. 2 et 8 M.P. Iusti Iudicis, suo prudenti iudicio petitionem acceptet vel reiciat, non obstrictus causas reiectionis pandere, nec ullus recursus adversus decisionem datur.

Art. 2. — § 1. Ut iudicium pro Candidato a Commissione, de qua in art. 1 § 2, dari possit, praeter alia, de quibus in art. 3 M.P. Iusti Iudicis, requiritur ad praeparationem iuridicam et professionis usum quod spectat :

a) vel titulus Advocati Rotalis una cum adsiduo exercitio patrocinii in foro Ecclesiae per septem saltem annos ;

b) vel laurea, saltem in iure canonico, una cum eximia peritia, probata praesertim magisterio universitario vel munere iudiciali apud tribunalia ecclesiastica aut civilia.

§ 2. Candidatus linguam Latinam ita calleat oportet, ut defensiones aliaque acta in ea conscribere valeat.

Art. 3. — § 1. Ut quis patrocinium vel munus procuratoris exercere possit habeat oportet in Urbe saltem quasidomicilium, vel, de licentia Cardinalis Secretarii Status, ibi locum ad notificationes accipiendas.

§ 2. Si qua forte mutatio intervenerit, validae nihilominus sunt actorum notificationes in priore domicilio vel loco factae, donec mutatio Cardinali Secretario Status, et etiam, si qui processus vel recursus pendeat, tribunali vel Dicastero significata sit.

Art. 4. — Praeter ad ea, de quibus in art. 1 M.P. Iusti Iudicis, Advocati habiles sunt ut operam suam apud Dicasteria Romanae Curiae, ubi opus fuerit, praestent.

Art. 5. - Antequam Advocati munus exerceant, tenentur professionem fidei et iusiurandum fidelitatis coram Praefecto Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae eiusve delegato rite dare.

 II. DE ADVOCATORUM SANCTAE SEDIS CORPORE

Art. 6. - Advocati Sanctae Sedis a Cardinali Secretario Status, audita Commissione de qua in art. 1 § 2, libere ad quinquennium nominantur, et possunt per singula quinquennia confirmari, donec septuaginta quinque annorum aetatem expleverint.

Art. 7. - Ut quis inter Advocatos Sanctae Sedis adnumeretur requiritur ut :

a) vel per quinque saltem annos in Albo Advocatorum apud Romanam Curiam inscriptus sit ;

b) vel per decem annos apud suprema civilia tribunalia patrocinium exercuerit aut magistratum gesserit.

Art. 8. - Advocati Sanctae Sedis constituuntur ad utrumque forum vel ad canonicum aut civile tantum.

Art. 9. - Antequam Advocati munus exerceant, tenentur professionem fidei et iusiurandum fidelitatis coram Cardinali Secretario Status eiusve delegato rite dare.

Art. 10. - Praeterquam ad normam art. 24 § 2, Advocati cessant si munus stabiliter assumant, quod, iudicio Cardinalis Secretarii Status, cum officio Advocati Sanctae Sedis componi nequeat.

Art. 11. - § 1. Cessant quoque si ex Albo Advocatorum apud Romanam Curiam legitime expungantur.

§ 2. Pari ratione, qui ex Corpore Advocatorum Sanctae Sedis removeantur, nisi hoc fiat propter incompatibilitatem officii assumpti, expuncti habeantur ex Albo Advocatorum apud Romanam Curiam, nisi Cardinalis Secretarius Status aliter decreverit.

Art. 12. - Advocati Consistoriales et Procuratores Palatiorum Apostolicorum ipso iure Advocatis Sanctae Sedis adnumerantur ceterisque Advocatis praecedunt.

Art. 13. - Album Advocatorum apud Romanam Curiam et Index Advocatorum Sanctae Sedis apud Secretariam Status servantur.

III. DE ADVOCATORUM OFFICIIS

Art. 14. — Advocati apud Romanam Curiam et Advocati Sanctae Sedis memores sint semper se in suo munere exercendo Sedis Apostolicae operis quodammodo participes esse propriaque actuositate verum ecclesiale servitium explere.

Art. 15. — Fidei et morum integritate excellant et vitam ecclesialem secundum propriam cuiusque condicionem sedulo participent.

Art. 16. — Ne adhaereant, faveant neque quoquo modo operam navent consociationibus vel motibus, qui doctrinae catholicae adversantur.

Art. 17. — In sua professione exercenda, praeter praecepta moralia legis christianae et naturalis, ethicas sui muneris normas servent.

Art. 18. — Secretum fideliter servare debent in causis et negotiis, quo in singulis casibus quovis titulo adstringuntur.

Art. 19. — Patrocinium causae adversus Sanctam Sedem apud tribunalia civilia ne suscipiant.

Art. 20. — § 1. Quod attinet ad honoraria, serventur normae apud singula tribunalia vel Dicasteria vigentes. Ab immoderato, tamen, lucro Advocati se abstineant.

§ 2. Iidem tenentur, de mandato Dicasterii, gratuitam patrocinium aut gratuitam adsistentiam praebere iis, quibus Dicasterium hoc beneficium concessit.

IV. DE COMMISSIONIS MUNERE

Art. 21. — § 1. Praeses ceteraque membra Commissionis, de qua in art. 1 § 2, libere a Cardinali Secretario Status ad quinquennium nominantur. Possunt, tamen, durante munere, libere substitui.

§ 2. Quae Commissio necessaria documenta et notitias acquirat, ut de omnibus qualitatibus candidati iure requisitis prudenter indicare possit.

§ 3. Iudicium, tamen, de idoneitate candidati Commissio in plenaria sessione rite convocata secretis suffragiis exprimit.

Art. 22. – Uniuscuiusque sessionis relationem, Cardinali Secretario Status tradendam, actuarius, a Praeside ex membris nominatus, perscribat, quae suffragiorum numerum pro candidato vel contra vel abstensiones exprimat.

Art. 23. – De rebus in Commissione tractatis membra ad secretum adstringuntur.

V. DE SANCTIONIBUS

Art. 24. – § I. Si quis Advocatorum normas sui muneris graviter violaverit, praesertim in casibus de quibus in artt. 5 et 6 M.P. Iusti Iudicis, res ad Promotorem Iustitiae Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae deferatur ; qui actionem apud idem Tribunal proponat, qua sanctiones ad normam iuris irrogari possunt, haud exclusa ab Albo expunctione.

§ 2. Quodsi tamen requisita necessaria, de quibus in art. 3 M.P. Iusti Iudicis, postea deficiant et ob alias graves causas ad normam art. 8 M.P. Iusti Iudicis a Cardinali Secretario Status, audita Commissione de qua in art. 1 § 2, Advocati a munere removeri possunt.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II die vicesima tertia mensis Iulii anno 1990 comprobavit Ordinationem ad exsequendas Litteras Apostolicas motu proprio datas initium ducentes a verbis Iusti Iudicis, earumque promulgationem praecepit.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis

APPENDICES

I. IUSIURANDUM ADVOCATORUM SANCTAE SEDIS

Ego N.N., Advocatus Sanctae Sedis nominatus et gravium officiorum conscius, quae propter concreditum munus iam in mea universa vitae opera mihi persequenda sunt,

spondeo, voveo et iuro

1) in communione cum Catholica Ecclesia, in primis autem in Sommi Pontificis ac Sedis Apostolicae obsequiis, semper me futurum, sive verbis a me prolatis sive agendi ratione ;

2) Sanctae Sedis iure ubique servare, tueri ac defendere me totis viribus curaturum, summa cum diligentia et fidelitate forensia mea munera omnia expleturum ;

3) communem Ecclesiae disciplinam perpetuo ac religiose me secuturum, itemque speciales de meis muneribus leges et ordinationes omnes servaturum et legitima ecclesiasticorum superiorum praecepta.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia, quae manibus meis tango.

.....................................................................................................................................................
(subsignatio)

Ego infrascriptus testor praefatum Dominum Advocatum Sanctae Sedis iusiurandum ut supra in manibus meis praestitisse, hac die

......................................................................................................................................................
(subsignatio)

II. IUSIURANDUM ADVOCATORUM APUD CURIAM ROMANAM

Ego N.N., in Album Advocatorum apud Curiam Romanam admissus,

spondeo, voveo et iuro

1) in communione cum Catholica Ecclesia, in primis autem in Summi Pontificis ac Sedis Apostolicae obsequiis, semper me futurum, sive verbis a me prolatis sive agendi ratione ;

2) summa cum diligentia et fidelitate forensia mea munera me expleturum ;

3) communem Ecclesiae disciplinam perpetuo ac religiose me secuturum, itemque speciales de meis muneribus leges et ordinationes omnes servaturum et legitima ecclesiasticorum superiorum praecepta. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia, quae manibus meis tango.

......................................................................................................................................................
(subsignatio)

Ego infrascriptus testor praefatum Dominum, in Album Advocatorum apud Romanam Curiam admissum, iusiurandum ut supra in manibus meis praestitisse, hac die

......................................................................................................................................................
(subsignatio)

 


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 14, pp. 1630-1634

 

top