Index

Back Top Print

[BE - CS - DE - EN - ES - FR - IT - HU - LA - LV - PT - SW - ZH]

 

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

DECRETUM DE ECCLESIIS ORIENTALIBUS CATHOLICIS
ORIENTALIUM ECCLESIARUM

 

Prooemium

1. ORIENTALIUM ECCLESIARUM instituta, ritus liturgicos, traditiones ecclesiasticas atque vitae christianae disciplinam Ecclesia catholica magni facit. In eis enim, utpote veneranda antiquitate praeclaris, elucet ea quae ab Apostolis per Patres est traditio,[1] quaeque partem constituit divinitus revelati atque indivisi universae Ecclesiae patrimonii. Ecclesiarum igitur Orientalium, quae huius traditionis testes sunt vivi, sollicitudinem gerens, haec Sancta et Oecumenica Synodus cupiens ut eaedem floreant et novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvant, praeter ea quae ad universam spectant Ecclesiam, capita quaedam statuere decrevit, ceteris ad providentiam Synodorum orientalium nec non Sedis Apostolicae remissis.

 

De Ecclesiis Particularibus seu Ritibus

2. Sancta et catholica Ecclesia, quae est corpus Christi mysticum, constat ex fidelibus, qui eadem fide, iisdem sacramentis et eodem regimine in Spiritu Sancto organice uniuntur, quique in varios coetus hierarchia iunctos coalescentes, particulares Ecclesias seu ritus constituunt. Inter eas mirabilis viget communio, ita ut varietas in Ecclesia nedum eiusdem noceat unitati, eam potius declaret; Ecclesiae enim catholicae hoc propositum est, ut salvae et integrae maneant uniuscuiusque particularis Ecclesiae seu ritus traditiones, eademque pariter vult suam vitae rationem aptare variis temporum locorumque necessitatibus.[2]

3. Huiusmodi particulares Ecclesiae, tum Orientis tum Occidentis, licet ritibus, ut aiunt, nempe liturgia, ecclesiastica disciplina et patrimonio spirituali partim inter se differant, aequali tamen modo concreduntur pastorali gubernio Romani Pontificis, qui Beato Petro in primatu super universam Ecclesiam divinitus succedit. Eaedem proinde pari pollent dignitate, ita ut nulla earum ceteris praestet ratione ritus, atque iisdem fruuntur iuribus et tenentur obligationibus, etiam quod attinet ad Evangelium praedicandum in universum mundum (cf. Mc. 16, 15), sub moderamine Romani Pontificis.

4. Provideatur igitur ubique terrarum tuitioni atque incremento omnium Ecclesiarum particularium ac propterea constituantur paroeciae atque propria hierarchia, ubi id postulat bonum spirituale fidelium. Hierarchae vero variarum Ecclesiarum particularium in eodem territorio iurisdictionem obtinentes, curent, collatis consiliis in periodicis conventibus, unitatem actionis fovere, et, viribus unitis, communia adiuvare opera, ad bonum religionis expeditius promovendum et cleri disciplinam efficacius tuendam.[3] Clerici omnes et ascendentes ad ordines sacros bene instruantur de ritibus et praesertim de normis practicis in materiis interritualibus, imo et laici in institutione catechetica de ritibus eorumque normis doceantur. Omnes denique et singuli catholici, necnon baptizati cuiusvis Ecclesiae vel communitatis acatholicae ad plenitudinem communionis catholicae convenientes, proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent;[4] salvo iure recurrendi ad Sedem Apostolicam in casibus peculiaribus personarum, communitatum, vel regionum, quae, uti suprema relationum interecclesialium arbitra, providebit necessitatibus in spiritu oecumenico, ipsa vel per alias auctoritates, datis opportunis normis, decretis vel rescriptis.

 

De spirituali Ecclesiarum Orientalium patrimonio servando

5. Historia, traditiones et plurima ecclesiastica instituta praeclare testantur quantopere de universa Ecclesia Orientales Ecclesiae meritae sint.[5] Quapropter Sancta Synodus patrimonium hoc ecclesiasticum et spirituale non solum aestimatione debita et iusta laude prosequitur sed etiam tamquam patrimonium universae Christi Ecclesiae firmiter considerat. Quamobrem sollemniter declarat, Ecclesias Orientis sicut et Occidentis iure pollere et officio teneri se secundum proprias disciplinas peculiares regendi, utpote quae veneranda antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad bonum animarum consulendum aptiores videantur.

6. Sciant ac pro certo habeant omnes Orientales, se suos legitimos ritus liturgicos suamque disciplinam semper servare posse et debere, ac nonnisi ratione proprii et organici progressus mutationes inducendas esse. Haec omnia, igitur, maxima fidelitate ab ipsis Orientalibus observanda sunt; qui quidem harum rerum cognitionem in dies maiorem usumque perfectiorem acquirere debent, et, si ab iis ob temporum vel personarum adiuncta indebite defecerint, ad avitas traditiones redire satagant. Illi vero qui ratione sive muneris, sive apostolici ministerii frequens cum Orientalibus Ecclesiis aut cum earum fidelibus habeant commercium, in cognitione et cultu rituum, disciplinae, doctrinae, historiae atque indolis Orientalium accurate, pro gravitate officii quod gerunt, instituantur.[6] Religionibus vero et associationibus latini ritus, quae in regionibus orientalibus vel inter fideles orientales operam praestant, enixe commendatur, ut, ad maiorem apostolatus efficaciam, domos aut etiam provincias orientalis ritus, quantum fieri potest, constituant.[7]

 

De Patriarchis Orientalibus

7. Ab antiquissimis temporibus in Ecclesia viget institutio patriarchalis, iam a primis Synodis Oecumenicis agnita.[8]

Nomine vero Patriarchae orientalis venit episcopus, cui competit iurisdictio in omnes episcopos, haud exceptis metropolitis, clerum et populum proprii territorii vel ritus, ad normam iuris et salvo primatu Romani Pontificis.[9]

Ubicumque Hierarcha alicuius ritus extra fines territorii patriarchalis constituitur, manet aggregatus hierarchiae patriarchatus eiusdem ritus ad normam iuris.

8. Patriarchae Ecclesiarum Orientalium, licet alii aliis tempore posteriores, omnes tamen aequales sunt ratione dignitatis patriarchalis, salva inter eos praecedentia honoris legitime statuta.[10]

9. Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem, singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum Orientalium Patriarchae, quippe qui suo quisque patriarchatui tamquam pater et caput praesint. Ideo statuit haec Sancta Synodus, ut eorum iura atque privilegia instaurentur, iuxta antiquas traditiones uniuscuiusque Ecclesiae et Synodorum Oecumenicarum decreta.[11]

Haec autem iura et privilegia sunt illa, quae tempore unionis Orientis et Occidentis viguerunt, etsi ad hodiernas conditiones aliquantum aptanda sint. Patriarchae cum suis synodis superiorem constituunt instantiam pro quibusvis negotiis patriarchatus, non secluso iure constituendi novas eparchias atque nominandi episcopos sui ritus intra fines territorii patriarchalis, salvo inalienabili Romani Pontificis iure in singulis casibus interveniendi.

10. Quae de Patriarchis sunt dicta, valent etiam, ad normam iuris, de Archiepiscopis maioribus, qui universae cuidam Ecclesiae particulari seu ritui praesunt.[12]

11. Cum institutum patriarchale in Ecclesiis Orientalibus sit forma regiminis traditionalis, Sancta et Oecumenica Synodus exoptat ut, ubi opus sit, novi erigantur patriarchatus, quorum constitutio Synodo Oecumenicae vel Romano Pontifici reservatur.[13]

 

De disciplina sacramentorum

12. Veterem disciplinam de sacramentis apud Orientales Ecclesias vigentem, itemque praxim quae ad eorum celebrationem et ministrationem spectat, Sancta Oecumenica Synodus confirmat et laudat, et, si casus ferat, exoptat ut eadem instauretur.

13. Disciplina de ministro S. Chrismatis inde ab antiquissimis temporibus apud Orientales vigens plene instauretur. Idcirco presbyteri hoc sacramentum conferre valent, adhibito Chrismate a patriarcha vel episcopo benedicto.[14]

14. Presbyteri omnes orientales hoc sacramentum, sive una cum Baptismo sive separatim, valide conferre possunt omnibus fidelibus cuiusvis ritus, latino haud excluso, servatis ad liceitatem praescriptis iuris tum communis tum particularis.[15] Presbyteri quoque latini ritus, secundum facultates quibus gaudent circa ministrationem huius sacramenti, valent illud etiam fidelibus Ecclesiarum Orientalium ministrare, sine praeiudicio ritui, servatis quoad liceitatem praescriptis iuris sive communis sive particularis.[16]

15. Fideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis interesse divinae liturgiae aut, iuxta praescripta vel consuetudinem proprii ritus, celebrationi divinarum laudum.[17] Quo facilius fideles hanc obligationem adimplere valeant, statuitur tempus utile, pro hoc praecepto adimplendo, decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad finem diei Dominicae vel festi.[18] Enixe commendatur fidelibus, ut his diebus, imo frequentius ac vel etiam quotidie, Sacram Eucharistiam suscipiant.[19]

16. Ob quotidianam permixtionem fidelium diversarum particularium Ecclesiarum in eadem regione vel territorio orientali, facultas presbyterorum cuiuscumque ritus excipiendi confessiones, a propriis hierarchis rite et sine ulla restrictione concessa, ad totum territorium extenditur concedentis necnon ad loca et fideles cuiuscumque ritus in eodem territorio, nisi hierarcha loci, quoad loca sui ritus, expresse renuerit.[20]

17. Ut antiqua sacramenti Ordinis disciplina in Ecclesiis Orientalibus iterum vigeat, exoptat haec Sancta Synodus, ut institutum diaconatus permanentis, ubi in desuetudinem venerit, instauretur.[21] Quoad subdiaconatum vero et Ordines inferiores eorumque iura et obligationes, provideat Auctoritas legislativa uniuscuiusque Ecclesiae particularis.[22]

18. Ad praecavenda matrimonia invalida, quando catholici orientales cum acatholicis orientalibus baptizatis matrimonium ineunt, et ad consulendum nuptiarum firmitati et sanctitati nec non domesticae paci, Sancta Synodus statuit formam canonicam celebrationis pro his matrimoniis obligare tantum ad liceitatem; ad validitatem sufficere praesentiam ministri sacri, servatis aliis de iure servandis.[23]

 

De cultu divino

19. Dies festos pro omnibus Ecclesiis Orientalibus communes in posterum constituere, transferre aut supprimere unius est Synodi Oecumenicae vel Sedis Apostolicae. Dies vero festos pro singulis Ecclesiis particularibus constituere, transferre aut supprimere, praeter Apostolicam Sedem, competit Synodis patriarchalibus aut archiepiscopalibus, debita tamen ratione habita totius regionis ceterarumque Ecclesiarum particularium.[24]

20. Donec perveniatur ad optatam inter omnes christianos conventionem de unico die, quo festivitas Paschatis ab omnibus celebretur, interim ad unitatem inter christianos in eadem regione vel natione degentes fovendam, Patriarchis vel Supremis in loco Auctoritatibus ecclesiasticis committitur, ut, unanimi consensu et collatis consiliis cum iis quorum interest, de festo Paschatis eadem die Dominica celebrando conveniant.[25]

21. Singuli fideles extra regionem vel territorium proprii ritus versantes, quoad legem de temporibus sacris, ad disciplinam in loco ubi degunt vigentem se plene conformare possunt. In familiis mixti ritus hanc legem servare licet iuxta unum eundemque ritum.[26]

22. Clerici et religiosi orientales celebrent iuxta propriae disciplinae praescripta et traditiones Laudes Divinas, quae inde ab antiqua aetate magno in honore fuerunt apud omnes Ecclesias Orientales.[27] Fideles quoque, exempla maiorum secuti, in Divinas Laudes pro viribus et devote incumbant.

23. Ad Patriarcham cum Synodo vel ad Supremam cuiusque Ecclesiae Auctoritatem cum Consilio hierarcharum, ius pertinet moderandi usum linguarum in sacris actionibus liturgicis nec non, facta relatione ad Sedem Apostolicam, probandi versiones textuum in linguam vernaculam.[28]

 

De conversatione cum fratribus Ecclesiarum seiunctarum

24. Ad Ecclesias Orientales, communionem cum Sede Apostolica Romana habentes, peculiare pertinet munus omnium christianorum unitatem, orientalium praesertim, fovendi, iuxta principia decreti huius S. Synodi «De Oecumenismo», precibus imprimis, vitae exemplis, religiosa erga antiquas traditiones orientales fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.[29]

25. Ab Orientalibus seiunctis, in unitatem catholicam sub influxu gratiae Sancti Spiritus convenientibus, ne plus exigatur quam quod simplex fidei catholicae professio exigit. Et cum apud eos sacerdotium validum servatum sit, clericis orientalibus, in unitatem catholicam convenientibus, facultas est proprium Ordinem exercendi, iuxta normas a competenti Auctoritate statutas.[30]

26. Communicatio in sacris, quae unitatem Ecclesiae offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum aberrationis in fide, scandali et indifferentismi includit, lege divina prohibetur.[31] Praxis vero pastoralis demonstrat, ad fratres orientales quod spectat, varia considerari posse et debere singularum personarum adiuncta, in quibus nec unitas Ecclesiae laeditur, nec pericula vitanda adsunt, sed necessitas salutis et bonum spirituale animarum urgent. Ideo Ecclesia catholica, pro temporum, locorum et personarum adiunctis, mitiorem saepe adhibuit et adhibet rationem agendi, salutis media et testimonium caritatis inter christianos omnibus praebens, per participationem in sacramentis aliisque in functionibus et rebus sacris. His attentis, Sancta Synodus, «ne impedimento propter sententiae severitatem simus iis qui salvantur»[32] et ad magis fovendam unionem cum Ecclesiis Orientalibus a nobis seiunctis, sequentem agendi rationem statuit.

27. Positis memoratis principiis, Orientalibus, qui bona fide seiuncti inveniuntur ab Ecclesia catholica, si sponte petant et rite sint dispositi, sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et Unctionis Infirmorum conferri possunt; imo, etiam catholicis eadem sacramenta licet petere ab iis ministris acatholicis, in quorum Ecclesia habentur valida sacramenta, quotiescumque id necessitas aut vera spiritualis utilitas suadeat, et accessus ad sacerdotem catholicum physice vel moraliter impossibilis evadat.[33]

28. Item, positis iisdem principiis, communicatio in sacris functionibus, rebus et locis inter catholicos et fratres seiunctos orientales iusta de causa permittitur.[34]

29. Haec mitior communicationis in sacris cum fratribus Ecclesiarum Orientalium seiunctarum ratio vigilantiae et moderamini hierarcharum locorum committitur, ut, collatis inter se consiliis, et, si casus ferat, auditis etiam hierarchis Ecclesiarum seiunctarum, opportunis efficacibusque praeceptis et normis christianorum moderentur conversationem.

 

Conclusio

30. Magnopere laetatur Sancta Synodus de fructuosa et actuosa collaboratione Orientalium et Occidentalium Ecclesiarum Catholicarum, simulque declarat: hae omnes iuris dispositiones pro praesentibus conditionibus statuuntur, usquedum Ecclesia catholica et Ecclesiae Orientales seiunctae ad plenitudinem communionis convenient.

Interim tamen omnes christiani, Orientales nec non Occidentales, enixe rogantur, ut ferventes atque assiduas, imo quotidianas preces Deo fundant ut, Sanctissima Deipara auxiliante, omnes unum fiant. Orent quoque, ut tot christianis cuiuscumque Ecclesiae, qui, strenue profitentes Christi nomen, patiuntur et angustiantur, Spiritus Sancti Paracliti adfluat plenitudo confortationis et solatii.

Omnes caritate fraternitatis invicem diligamus, honore invicem praevenientes.[35]

Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romae, apud S. Petrum die XXI mensis Novembris anno MCMLXIV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

Sequuntur Patrum subsignationes.

VACATIO LEGIS

Pro Decreto De Ecclesiis Orientalibus Catholicis Summus Pontifex statuit vacationem legis duorum mensium, facta tamen facultate Patriarchis illam iusta de causa reducendi vel prorogandi.

† PERICLES FELICI

Archiepiscopus tit. SamosatensisSs.
Concilii Secretarius Generalis


Patrum subsignationes

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.

† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.

† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.

† Ego IGNATIUS GABRIEL titulo Basilicae XII Apostolorum Presbyter Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.

Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Prsbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.

† Ego PETRUS titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis GERLIER, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo Ss. Bartholomaei in insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.

† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.

† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.

† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna Presbyter Cardinalis CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.

Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis CIRIACI.

† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis FELTIN, Archiepiscopus Parisiensis.

† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina Presbyter Cardinalis LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis.

† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae trans Tiberim Presbyter Cardinalis WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, Primas Poloniae.

† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter Cardinalis QUIROGA Y PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.

† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in Thermis Presbyter Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.

† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis CONCHA, Archiepiscopus Bogotensis.

Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.

Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.

Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.

† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.

† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.

Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.

Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.

Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.

Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.

Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.

Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.

Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.

† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.

† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum.

† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.

† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.

† Ego PAULUS II CHEIKHO, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum.

EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII VATICANI II

NOTIFICATIONES

Factae ab Exc.mo Secretario Generali Ss. Concilii in Congregatione Generali CXXIII diei XVI Nov. MCMLXIV

Quaesitum est quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate de Ecclesia exponitur et suffragationi subicitur.

Commissio Doctrinalis quaesito responsionem dedit, in expendendis Modis spectantibus ad caput tertium Schematis de Ecclesia, hisce verbis:

"Ut de se patet, textus Concilii semper secundum regulas generales, ab omnibus cognitas, interpretandus est".

Qua occasione Commissio Doctrinalis remittit ad suam Declarationem 6 martii 1964, cuius textum hic transcribimus:

"Ratione habita moris conciliaris ac praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia tenenda definit, quae ut talia aperte ipsa declaraverit.

Cetera autem, quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae interpretationis".

Superiore dein Auctoritate communicatur Patribus nota explicativa praevia ad Modos circa caput tertium Schematis de Ecclesia, ad cuius notae mentem atque sententiam explicari et intelligi debet doctrina in eodem capite tertio exposita.

 

Nota explicativa praevia

"Commissio statuit expensioni Modorum sequentes observationes generales praemittere.

1. Collegium non intelligitur sensu stricte iuridico, scilicet de coetu aequalium, qui potestatem suam praesidi suo demandarent, sed de coetu stabili, cuius structura et auctoritas ex Revelatione deduci debent. Quapropter in Responsione ad Modum 12 explicite de Duodecim dicitur quod Dominus eos constituit "ad modum collegii seu coetus stabilis". Cf etiam Mod. 53, c. - Ob eandem rationem, de Collegio Episcoporum passim etiam adhibentur vocabula Ordo vel Corpus. Parallelismus inter Petrum ceterosque Apostolos ex una parte, et Summum Pontificem et Episcopos ex altera parte, non implicat transmissionem potestatis extraordinariae Apostolorum ad successores eorum, neque, uti patet, aequalitatem inter Caput et membra Collegii, sed solam proportionalitatem inter primam relationem (Petrus - Apostoli) et alteram (Papa - Episcopi). Unde Commissio statuit scribere in n. 22: non eadem sed pari ratione. Cf Modum 57.

2. Aliquis fit membrum Collegii vi consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris. Cf n. 22, § 1 in fine. In consecratione datur ontologica participatio sacrorum munerum, ut indubie constat ex Traditione, etiam liturgica. Consulto adhibetur vocabulum munerum, non vero potestatum, quia haec ultima vox de potestate ad actum expedita intelligi posset. Ut vero talis expedita potestas habeatur, accedere debet canonica seu iuridica determinatio per auctoritatem hierarchicam. Quae determinatio potestatis consistere potest in concessione particularis officii vel in assignatione subditorum, et datur iuxta normas a suprema auctoritate adprobatas. Huiusmodi ulterior norma ex natura rei requiritur, quia agitur de muneribus quae a pluribus subiectis, hierarchice ex voluntate Christi cooperantibus, exerceri debent. Evidens est quod haec "communio" in vita Ecclesiae secundum adiuncta temporum applicata est, priusquam in iure velut codificata fuerit.

Quapropter signanter dicitur, requiri hierarchicam communionem cum Ecclesiae Capite atque membris. Communio est notio quae in antiqua Ecclesia (sicut etiam hodie praesertim in Oriente) in magno honore habetur. Non intelligitur autem de vago quodam affectu, sed de realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur. Unde Commissio, fere unanimi consensu, scribendum esse statuit: "in hierarchica communione". Cf Modum 40 et etiam illa quae dicuntur de missione canonica, sub n. 24.

Documenta recentiorum Summorum Pontificum circa iurisdictionem Episcoporum interpretanda sunt de hac necessaria determinatione potestatum.

3. Collegium, quod sine Capite non datur, dicitur: "subiectum quoque supremae ac plenae potestatis in universam Ecclesiam existere". Quod necessario admittendum est, ne plenitudo potestatis Romani Pontificis in discrimen poneretur. Collegium enim necessario et semper Caput suum cointelligit, quod in Collegio integrum servat suum munus Vicarii Christi et Pastoris Ecclesiae universalis. Aliis verbis distinctio non est inter Romanum Pontificem et Episcopos collective sumptos, sed inter Romanum Pontificem seorsim et Romanum Pontificem simul cum Episcopis. Quia vero Summus Pontifex est Caput Collegii, ipse solus quosdam actus facere potest, qui Episcopis nullo modo competunt, v. gr. Collegium convocare et dirigere, normas actionis approbare, etc. Cf Modum 81. Ad iudicium Summi Pontificis, cui cura totius gregis Christi commissa est, spectat, secundum necessitates Ecclesiae decursu temporum variantes, determinare modum quo haec cura actuari conveniat, sive modo personali, sive modo collegiali. Romanus Pontifex ad collegiale exercitium ordinandum, promovendum, approbandum, intuitu boni Ecclesiae, secundum propriam discretionem procedit.

4. Summus Pontifex, utpote Pastor Supremus Ecclesiae, suam potestatem omni tempore ad placitum exercere potest, sicut ab ipso suo munere requiritur. Collegium vero, licet semper exsistat, non propterea permanenter actione stricte collegiali agit, sicut ex Traditione Ecclesiae constat. Aliis verbis non semper est "in actu pleno", immo nonnisi per intervalla actu stricte collegiali agit et nonnisi consentiente Capite. Dicitur autem "consentiente Capite", ne cogitetur de dependentia velut ab aliquo extraneo; terminus "consentiens" evocat e contra communionem inter Caput et membra, et implicat necessitatem actus qui Capiti proprie competit. Res affirmatur explicite in n. 22, § 2 et explicatur ibid., in fine. Formula negativa "nonnisi" omnes casus comprehendit: unde evidens est quod normae a suprema Auctoritate approbatae semper observari debent. Cf Modum 84.

In omnibus autem apparet quod agitur de coniunctione Episcoporum cum Capite suo, numquam vero de actione Episcoporum independenter a Papa. In quo casu, deficiente actione Capitis, Episcopi agere ut Collegium nequeunt, sicut ex notione "Collegii" patet. Haec hierarchica communio omnium Episcoporum cum Summo Pontifice in Traditione certe solemnis est.

N.B. Sine communione hierarchica munus sacramentale-ontologicum, quod distinguendum est ab aspectu canonico-iuridico, exerceri non potest. Commissio autem censuit non intrandum esse in quaestiones de liceitate et validitate, quae relinquuntur disceptationi theologorum, in specie quod attinet ad potestatem quae de facto apud Orientales seiunctos exercetur, et de cuius explicatione variae exstant sententiae".

† PERICLES FELICI

Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis


 


[1] Cf. LEO XIII, Litt. Ap. Orientalium dignitas, 30 nov. 1894. in Leonis XIII Acta, vol. XIV, pp. 201-202.

[2] Cf. S. LEO IX, Litt. In terra pax, an. 1053: «Ut enim». INNOCENTIUS III, S ynodus Lateranensis IV, an. 1215, cap. IV: «Licet Graecos»; Litt. Inter quatuor, 2 aug. 1206: «Postulasti postmodum». INNOCENTIUS IV, Ep. Cum de cetero, 27 aug. 1247; Ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, prooem. NICOLAUS III, Instructio Istud est memoriale, 9 oct. 1278. LEO X, Litt. Ap. Accepimus nuper, 18 maii 1521. PAULUS III, Litt. Ap. Dudum, 23 dec. 1534; PIUS IV, Const. Romanus Pontifex, 16 febr. 1564, § 5. CLEMENS VIII, Const. Magnus Dominus, 23 dec. 1595, § 10. PAULUS V, Const. Solet circumspecta, 10 dec. 1615, § 3. BENEDICTUS XIV, Ep. Enc. Demandatam, 24 dec. 1743, § 3; Ep. Encycl. Allatae sunt, 26 iun. 1755, §§ 3, 6-19, 32. PIUS VI, Litt. Encycl. Catholicae communionis, 24 maii 1787. PIUS IX, Litt. In suprema, 6 ian. 1848, § 3; Litt. Ap. Ecclesiam Christi, 26 nov. 1853; Const. Romani Pontificis, 6 ian. 1862. LEO XIII, Litt. Ap. Praeclara, 20 iun. 1894, n. 7; Litt. Ap. Orientalium dignitas, 30 nov. 1894, prooem.; etc.

[3] Cf. PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 4.
        
[4] PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 8: «sine licentia Sedis Apostolicae», sequendo praxim saeculorum praecedentium; item quoad baptizatos acatholicos in can. 11 habetur: «ritum quem maluerint amplecti possunt»; in textu proposito disponitur modo positivo observantia ritus pro omnibus et ubique terrarum.

[5] Cf. LEO XIII, Litt. Ap. Orientalium dignitas, 30 nov. 1894; Ep. Ap. Praeclara gratulationis, 20 iun. 1894, et documenta in nota 2 allata.

[6] Cf. BENEDICTUS XV, Motu proprio Orientis catholici, 15 oct. 1917; PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum orientalium, 8 sept. 1928, etc.

[7] Praxis Ecclesiae catholicae temporibus Pii XI, Pii XII, Ioannis XXIII motum hunc abunde demonstrat.

[8] Cf. SYN. NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 2 et 3; CHALCED., can. 28; can. 9; CONSTANTINOP. IV, can. 17; can. 21; LATERAN. IV, can. 5; can. 30; FLORENT., Decr. pro Graecis; etc.

[9] Cf. SYN. NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 3; CONSTANTINOP. IV, can. 17; PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, can. 216, § 2, 11.

[10] In SYN. OECUM.: NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 3; CONSTANTINOP. IV, can. 21; LATERAN. IV, can. 5; FLORENT., Decr. pro Graecis, 6 iul. 1439, § 9. Cf. PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 219, etc.

[11] Cf. supra, nota 8.

[12] Cf. SYN. EPHES., can. 8. CLEMENS VII, Decet Romanum Pontificem, 23 febr. 1956. PIUS VII, Litt. Ap. In universalis Ecclesiae, 22 febr. 1807; PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun 1957, can. 324-339; SYN. CARTHAGIN., an. 419, can. 17.

[13] Cf. SYN. CARTHAGIN., an. 419, can. 17 et 57; CHALCED., an. 451, can. I 2; S. INNOCENTIUS I, Litt. Et onus et honor, a. c. 415: «Nam quid sciscitaris»; S. Nicolaus I, Litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «A quo autem»; INNOCENTIUS III, Litt. Rex regum, 25 febr. 1204; LEO XII, Const. Ap. Petrus Apostolorum Princeps, 15 aug. 1824; LEO XIII, Litt. Ap. Christi Domini, an. 1895; PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 159.

[14] Cf. INNOCENTIUS IV, Ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, § 3, n. 4; SYN. LUGD. II, an. 1274 (professio fidei Michaelis Palaeologi Gregorio X oblata); EUGENIUS IV, in Syn. Florentina, Const. Exsultate Deo,22 nov. 1439, § 11; CLEMENS VIII, Instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595; BENEDICTUS XIV, Const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § II, n. I, § III, n. 1, etc.; SYN. LAODIC., an. 347-381, can. 48; SYN. SISEN. ARMENORUM, an. 1342; SYN. LIBANEN. MARONITARUM, an. I 736, P. II, Cap. III, n. 2, et aliae Synodi particulares.

[15] Cf. S. C. S. OFFICII, Instr. (ad Ep. Scepusien.), an. 1783; S. C. DE PROP. FIDE (pro Coptis), 15 mart. 1790, n. XIII; Decr. 6 oct. 1863, C, a; S. C. PRO ECCL. ORIENT., 1 maii 1948; S. C. S. OFFICII, resp. 22 apr. 1896 Cum litt. 19 maii 1896.

[16] CIC, can. 782, § 4; S. C. PRO ECCL. ORIENT., Decr. de Sacramento Confirmationis administrando etiam fidelibus orientalibus a presbyteris latini ritus, qui hoc indulto gaudent pro fidelibus sui ritus, 1 maii 1948.

[17] Cf. SYN. LAODICEN., an. 347-381, can. 29; S. NICEPHORUS CP., cap. 14; SYN. DUINEN. ARMENORUM, an. 719, can. 31; S. THEODORUS STUDITA, sermo 21; S. NICOLAUS I, Litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «In quorum Apostolorum»; «Nosse cupitis»; «Quod interrogatis»; «Praeterea consulitis»; «Si die Dominico»; et Synodi particulares.

[18] Novum quid, saltem ubi viget obligatio audiendi S. Liturgiam; ceterum cohaeret diei liturgicae apud Orientales.

[19] Cf. CANONES APOSTOLORUM, 8 et 9; SYN. ANTIOCH., an. 341, can. 2; TIMOTHEUS ALEXANDRINUS, interrogat. 3; INNOCENTIUS III, Const. Quia divinae, 4 ian. 1215; et plurimae Synodi particulares Ecclesiarum Orientalium recentiores.

[20] Salva territorialitate iurisdictionis, canon providere intendit, in bonum animarum, pluralitati iurisdictionis in eodem territorio.

[21] Cf. SYN. NIC. I, can. 18; SYN. NEOCAESARIEN., an. 314-325, can. 12; SYN. SARDICEN., an. 343, can. 8; S. LEO M., Litt. Omnium quidem, 13 ian. 444; SYN. CHALCED., can. 6; SYN. CONSTANTINOP. IV, can. 23, 26; etc.

[22] Subdiaconatus consideratur apud Ecclesias Orientales plures Ordo minor, sed Motu proprio PII XII, Cleri sanctitati, ei praescribuntur obligationes Ordinum maiorum. Canon proponit ut redeatur ad disciplinam antiquam singularum Ecclesiarum quoad obligationes subdiaconorum, inderogationem iuris Communis «Cleri sanctitati».

[23] Cf. PIUS XII, Motu proprio Crebrae allatae, 22 febr. 1949, can. 32, § 2, n. 5 (facultas patriarcharum dispensandi a forma); PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 267 (facultas patriarcharum sanandi in radice); S. C. S. OFFICII et S. C. PRO ECCL. ORIENT., an. 1957 concedunt facultatem dispensandi a forma et sanandi ob defectum formae (ad quinquennium): «extra patriarchatus, Metropolitis, ceterisque Ordinariis locorum... qui nullum habent Superiorem infra Sanctam Sedem».

[24] Cf. S. LEO M., Litt. Quod saepissime, 15 apr. 454: «Petitionem autem»; S. NICEPHORUS CP., cap. 13; Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1596, can. 17; PIUS VI, Litt. Ap. Assueto paterne, 8 apr. 1775; etc.

[25] Cf. SYN. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, 4 dec. 1963.

[26] Cf. CLEMENS VIII, Instr. Sanctissimus,31 aug. 1595, § 6: «Si ipsi graeci»; S. C. S. OFFICII, 7 iun. 1673, ad 1 et 3; 13 mart. 1727, ad 1; S. C. DE PROP. FIDE, Decr. 18 aug. 1913, art. 33; Decret. 14 aug. 1914, art. 27; Decr. 27 mart. 1916, art. 14; S. C. PRO ECCL. ORIENT., Decr. 1 mart. 1929, art. 36; Decr. 4 maii 1930, art. 41.

[27] Cf. SYN. LAODICEN., 347-381, can. 18; Syn. Mar Issaci Chaldaeorum, an. 410, can. 15; S. NERSES GLAIEN. ARMENORUM, an. 1166; INNOCENTIUS IV, Ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254, § 8; BENEDICTUS XIV, Const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § 7, n. 5; Instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, §§ 42 ss.; et Synodi particulares recentiores. Armenorum (1911), Coptorum (1898), Maronitarum (1736), Rumenorum (1872), Ruthenorum (1891), Syrorum (1888).

[28] Ex traditione orientali.

[29] Ex tenore Bullarum unionis singularum Ecclesiarum orientalium catholicarum.

[30] Obligatio synodalis quoad fratres seiunctos orientales et quoad omnes Ordines cuiuscumque gradus tum iuris divini tum ecclesiastici.

[31] Haec doctrina valet etiam in Ecclesiis seiunctis.

[32] S. BASILIUS M., Epistula canonica ad Amphilochium, PG 32, 669 B.

[33] Fundamentum mitigationis consideratur: 1) validitas sacramentorum; 2) bona fides et dispositio; 3) necessitas salutis aeternae; 4) absentia sacerdotis proprii; 5) exclusio periculorum vitandorum et formalis adhaesionis errori.

[34] Agitur de s. d. «communicatione in sacris extrasacramentali». Concilium est quod mitigationem concedit, servatis servandis.

[35] Cf. Rom. 12, 10.