BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
AFFERT AD NOS*
SEMINARIO PATRIARCHALI VENETIARUM PRIVILEGIA ET INDULGENTIAE CONCEDUNTUR, ET ECCLESIA MATRIX MURIANENSIS S. DONATI
TITULO ABBATIAE DECORATUR,
ADDITO CONTITULARI S. CYPRIANO EP. M.
Ad perpetuam rei memoriam. — Affert ad Nos dilectus filius Noster Petrus S. R. E. presbyter cardinalis La Fontaine, patriarcha Venetiarum, velle se, die quarto decimo proximi mensis, sollemni ritu centesimum recolere annum ex quo Seminarium Patriarchale ab aedibus abbatiae Murianensis S. Cypriani sedem suam ad locum transtulit prope templum S. Mariae a Salute, quem hodie etiam obtinet. Propositum sane dignum cui et commendatio accedat Nostra et nonnullarum largitio gratiarum. Quae quidem eiusmodi translationem, Seminario Patriarchali utilem, consecuta sunt tristia, ea profecto videntur ab Apostolica Sede aliquid postulare levaminis. Dolendum enim ex eo tempore non modo abbatiale illud templum, vetustate, marmorum varietate et pretiosis musivae artis operibus insigne, spoiiatum eversumque omnino esse, sed etiam incliti martyris Cypriani in Seminario ipso oblitteratam sensim memoriam. Placet igitur, quantum in praesenti fieri potest, utrique afferre incommodo remedium, ut direptae dirutaeque abbatiae recordatio apud Vénetos aliquo pacto reviviscat et, in Patriarchali Seminario, sancti Patroni, qui olim tanto in honore fuit, posthac et nomen et cultus denuo vigeat ac revirescat. Itaque, apostolica Nostra auctoritate, harum Litterarum vi, omnibus qui ad Seminarium Patriarchale hodie quoquo modo pertinent vel antehac pertinuerunt, si hoc anno, die quarto decimo proximi mensis, quo die centesimus translationis annus, uti supra diximus, recoletur, rite confessi ac sacra Synaxi refecti, Seminarii templum visitaverint ibique ad mentem Summi Pontificis oraverint, indulgentiam plenariam, defunctis quoque applicabilem, benigne in Domino concedimus. Liceat praeterea quotannis, in eodem Seminario, feria v post octavam Paschatis, quo fere tempore S. Cyprianum episcopum et martyrem tradunt e superstitione ethnicorum in Ecclesiae sinum receptum esse, Missam de eodem sancto peragere, eoque ipso die quotquot de Seminario sunt vel fuerunt, ut superius diximus, iisdem servatis condicionibus, quotannis, plenariam peccatorum suorum remissionem indulgentiamque consequantur. Ecclesiam denique matricem Murianensem, quae a S. Donato nuncupatur,, quaeque olim S. Cypriani abbatiam subiectam habuit, perhonorifico abbatiae titulo honestamus, eidemque sanctum Cyprianum episcopum et martyrem contitularem designamus. Praesentibus perpetuo valituris. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die II mensis octobris MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 477-478
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana