BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
CRACOVIAE IN POLONIA*
ECCLESIA SANCTI FRANCISCI ASSISIENSIS, MINORUM CONVENTUALIUM, CRACOVIAE, BASILICAE MINORIS DIGNITATE AC TITULO HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Cracoviae in Polonia sacra exstat, cum continenti claustro, aedes, quae, tum antiquitate, tum molis amplitudine, t um artis monumentis, tum germana christianae plebis religione praefulgens, iure meritoque inter potiora Poloniae templa recensetur; quamque religiosa familia Fratrum Minorum Conventualium, veluti almam omnium sui Ordinis in Polonia ecclesiarum matrem et altricem, colit atque agnoscit. Et re quidem vera sacra haec aedes prima in Poloniae regno Fratres Conventuales excepit, eosque misit ad alias ecclesias in ipsius regni provinciis fundandas. Inde primi ex Polonica gente Minores Conventuales, divinis humanisque disciplinis imbuti et fidei propagandae studio ducti, ad longinquas Lithuaniae et Russiae plagas prodierunt, sollertes in messem Domini operarii, quorum nonnulli, quam severant frugem, irrigare sanguine non dubitarunt, gloriosum pro Christi nomine martyrium obeuntes. Ecclesia autem a Boleslao Pudico rege, anno MCCLVII erecta et Conventualibus Fratribus donata, primum dicata est SS.mo Christi Corpori, postea divi Francisci Assisiensis titulum assumpsit, eandemque per longam saeculorum seriem Cracovienses Antistites et Poloniae Reges ac proceres novis continuis operibus auxerunt et privilegiis singularibus decorarunt Illud quidem memorare iuvat ecclesiam ipsam, licet gravissimas vicissitudines perpessam et modo hostili manu spoliatam, modo igni consumptam, nihilominus nunquam funditus fuisse deletam vel obliteratam, et brevi, favente Deo, ad pristinum decus rediisse. Medio etiam saeculo nuper elapso, immane eam incendium vastavit, sed, corrogata protinus a civibus universis stipe, novo et maiori in praesens, a fundamentis restituta, splendore renidet. Mirificis artis monumentis dives et pretiosa supellectile referta, sacra ipsa aedes pluribus Beatorum Caelitum relliquiis nobilitatur. Corpora Fratrum Minorum Conventualium in odium fidei a Tartaris necatorum in ea asservantur, ibique etiam sepulchra adsunt plurium piorum Poloniae Principum atque in primis sepulchrum Boleslai Pudici regis. Pervetusta imago Dolorosae Virginis in ligno depicta, multis miraculis et caelestibus signis inclyta, suramaque populi veneratione celeberrima, in eiusdem templi praenobili sacello exstat, eandemque ad iconem in visendam turmatim, etiam e longinquis regionibus, fideles confluunt. Iamvero cum dilectus filius Marianus Sobolewski, custos Conventus et rector ecclesiae Fratrum Minorum Conventualium Cracoviae, de consensu Superiorum et vota exprimens universorum Fratrum Provinciae Polonicae nunc resurgentis, Nos enixis precibus flagitaverit, ut ecclesiam ipsam sancti Francisci Assisiensis ad titulum et dignitatem Basilicae Minoris evehere dignaremur, Nos, animo repetentes gloriosas inclyti illius templi memorias, optatis his annuendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Sacris tuendis Ritibus praepositis, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam in honorem sancti Francisci Assisiensis Deo dicatam in civitate Cracoviensi, coenobio continentem Ordinis Fratrum Minorum Conventualium, Basilicae Minoris titulo ac dignitate condecoramus, singulis privilegiis atque honorificentiis illi attributis quae Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Haec concedimus, edicimus, decernentes praesentes Nostras Literas firmas, validas et efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque in praemissis rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XXIII februarii MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
P. Card.GASPARRI
a Secretis Status
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, pp. 104-106
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana