Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIOSAS INTER FAMILIAS*

VENERABILI DEI FAMULAE LODOVIGAE DE MARILLAG, VIDUAE LE GRAS, CONFUNDATRICI CONGREGATIONIS PUELLARUM A CARITATE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Religiosas inter familias quas longo saeculorum cursu Deus excitare visus est, non modo pro Ecclesiae suae praesidio atque ornamento, sed etiam pro humanae societatis aedificatione atque utilitate, praecipuum profecto locum obtinet celeberrima illa puellarum Sodalitas, quibus a Caritate factum est nomen. Et re quidem vera ad triginta septem millia numerantur huius societatis sorores eaeque in omnes catholici orbis regiones mirifice diffusae, in cönlegiis, orphanotrophiis, brephotrophiis, nosocomiis, carceribus, et in castris etiam inter pugnantes milites christianae caritatis officiis funguntur, admirationem omnium sibi merito vindicantes. Quem ad modum contigit nonnullis aliis religiosarum mulierum institutis, Benedictinis nempe, Clarissis et monialibus a Visitatione, quae praeter fundatores suos Benedictum, Franciscum Assisiensem et Franciscum Salesium, confundatricibus respectivis gloriantur, videlicet Scholastica, Clara et Ioanna de Chantal, ita bini recurrunt etiam huic frugiferae Societati institutores. Ex his alter fuit insignis sanctimonia vir, cuius nomini nullum par elogium, Vincentius a Paulo; alter praeclara eius discipula vitaeque spiritualis filia, operum consors et socia laborum, venerabilis Dei Famula Lodovica de Manilae, vidua Le Gras. Parisiis orta die xii mensis augusti, anno MDLXXXXI, ex Lodovico de Marillac et Margarita Le Camus, piis ac nobilibus parentibus, diligenter quidem mentem bonarum artium et philosophiae studiis excoluit, sed multo diligentius animum pietatis flore et virtutum omnium custode pudicitia. Etsi venustissimae ac summo in loco natae puellae regia quoque aula pateret, a corrupti tamen saeculi oblectamentis adeo abstinuit, ut in monialium Capulatarum asceterio se Deo devovere cooptaverit. Alia tamen de Ancilla sua praeordinaverat Omnipotens. Patre enim orbata, auctore consilii confessario illiusque dicto audiens, anno MDCXIII, nupsit Antonio Le Gras, nobili viro, filiumque edidit unicum, Michaëlem Antonium, quem ad bonos mores accuratissime instituit. In coniugali statu plus quam duodecim per annos optime se gessit ac prudentissime, et domestici quoque eius praeclaram matris familias virtutem experti sunt. Quum diuturno et gravi morbo perculsus deeubuit Antonius, assidens lectulo mitissima uxor, morosi atque iracundi viri obiurgationes et convicia humiliter pertulit: patientia vicit pervicaciam et pietate sua obtinuit ut christiano et quidem placidissimo exitu vitam concluderet. Coniugii vinculis soluta, rursumque venerabilis Dei Famula libertatem adepta, viduitatis votum nuncupavit et quod semper ipsi cordi fuerat, pauperum calamitatibus sublevandis totam se addixit; seque ultro commisit in disciplinam divi Vincentii a Paulo, qui tunc temporis caritatis segetem uberrimam metiebatur. Apostolicus hic vir, ut nulla siue levami ne necessitas, nulla sjne auxilió egestas, nulla sine solatio maneret miseria, notissima instituerat caritatis Sodalitia, quae Parisiis et extra brevi multiplicata, opportuna omnimodis malis remedia comparabant. Horum coetuum quasi spiritus vivificans Dei famula fuit, quae magistri vestigiis insistens, in illius virtutum imitationem adeo exarsit, ut non modo magno eidem praesidio fuerit, sed eum in exantlandis laboribus pene aequiparaverit. Non itinerum asperitas, non caeli inclementia, non cibi potusque defectus, non tenuis valetudo ab assidua caritatis operum exercitatione Dei Famulam avertere potuerunt. At per duplicem matrimonii et viduitatis statum cunctas edocta hominum miserias, ut sodalitia caritatis proposito fini responderent plenius, cogitare coepit de institutione religiosae Congregationis puellarum et mulierum, quae naturalis familiae vinculis nequaquam obligatae, sed clausurae legibus non obstrictae, certis tamen sub regulis, in mediis illis ipsis miseriis versarentur, quas ad levandas essent vocatae. Animum venerabilis Dei ancilla divo Vincentio aperuit, qui, rei novitate perculsus, utpote quia per illud temporis, quotquot erant moniales, cunctas inclusas coenobii septis manere oportebat ex Synodi Tridentini expressa lege, et mulierum ordo extra claustra vagantium ne concipiebatur quidem, diu anceps immoratus est, caeleste lumen fervida prece implorans. Verum quum Sanctus vir propositae institutionis opportunitatem novit, futurosque uberrimos fructus in Domino praesensit, ultro commisit Lodovicae ut fundamenta pararet huius novae societatis Filiarum Caritatis, regulasque exararet. Qua prudentia has leges tulerit, qua diligentia venerabilis Dei Famula ineuntis Societatis incremento prospexerit, id argui facile potest ex miranda instituti eiusdem diffusione. Ut Filiae Caritatis pauperum servae essent, iisque omnibus praesto essent officiis, studio atque amore pari praecepit. Ut tum domi, tum in nosocomiis assisterent infirmis, derelictos vel orbatos parentibus infantes alerent, senes aetate imbecillos sustentarent, detentos in vinculis publicis solarentur, consuluit. Voluit denique ut hae mites non minus quam fortes puellae nullos detrectarent labores, nulla pericula, sed, urgente caritate Christi, mortem ipsam oppetere paratae, non damnatorum remigio convicia, non contagia morborum, non ignearum ballistarum ictus paverent. Exeunte anno reparatae salutis MDCXXXVIII, ad simplicia paupertatis, castitatis et obedientiae vota emittenda venerabilis Dei Famula admissa est; eademque una cum primis quatuor sororibus, die Beatae Mariae Virginis Deiparae Annuntiationi sacro, anno MDCXXXXII, renovavit. Quod vitae reliquum ei fuit totum impendit in religiosa familia, quam instituerat, firmanda atque amplificanda. Continuo novae domus apertae, novae fundationes habitae, et adhuc vivente legifera matre Lodovica, non modo in universas Galliae provincias, sed in Poloniam quoque Caritatis Filiae migrarunt. Ad extremos usque mortalis aevi dies, quamvis saepe adversa valetudine uteretur, Congregationi praefuit actuose, Consueta opera numquam praetermisit, alumnasque suas verbo atque exemplo ad pietatis studia informavit. Tandem cum annum ageret aetatis suae sexagesimum nonum, mense februario anno MDCLX morbo graviter conflictata, et mortem sibi imminentem sentiens, misit qui amantissimum Patrem S. Vincentium advocaret. Sed sanctus vir, octuagenario maior et senio morboque confectus, cum ne gradum quidem facere posset, ea verba protulit, quae tum magistri, tum discipulae singularem virtutem produnt: « Die Lodovicae: quod ad te attinet, nunc abi; mox te sequar in caelum». Idibus martiis Sacra per Viaticum recreata Synaxi, infirmorum oleo com munita, postquam Serva Dei collacrimantibus filiabus suis, quae circum aderant, benedixit easque ad regulas religiose servandas hortata fuit, sanctissimo fine in Domino obdormivit. Sex circiter per menses praeclarae suae discipulae vitaeque spiritualis filiae superstes fuit Sanctus Vincentius. Hic in duabus quas ante novae Praesidis electionem habuit concionibus, coram Societatis Caritatis puellis defunctae matris Lodovicae, prouti Sanctorum est, exercitas virtutes concelebravit; nihilominus sibi religioni duxit caute eas esse monendas, quanta de famula Dei Lodovica foret hominum opinio, nullam tamen erga ipsam publici et ecclesiastici cultus exhiberi posse significationem. Uti par erat, sancti Patris monitis plane obsequentes usque sese praebuerunt a Caritate puellae et bina per saecula in propriis tantum aedibus, humilitatis spiritu ductae, piissimae fundatricis memoriam servarunt et coluerunt. Sed aucta iugiter fama sanctitatis et miraculorum splendore accedente, Lutetiae Parisiorum, unde Dei famula biscentum viginti ante annos ad caelites convolaverat, super eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum auctoritate Ordinaria processus conditus est, et probationibus legitime sumptis, a Leone XIII rec. me. Decessore Nostro, die x mensis iunii anno MDCCCLXXXXV, Introductionis Causae decretum editum. Postea de virtutibus in gradum heroicum exercitis agitari quaestio coepta est,, ceterisque ad normam iuris exactis, Decessor Noster s. m. Pius PP. X, die XIX mensis iulii anno MDCCCCXI, venerabilis Dei famulae Lodovicae de Manilae virtutes heroicum attigisse culmen sollemni decreto sanxit. Continuo inita est actio de miraculis quae Dei famula deprecante patrata divinitus ferebantur. Nosque, die ix mensis martii superioris anni MDCCCCXIX, edito decreto, de tribus miraculis enunciatae Dei famulae intercessione patratis, suprema Nostra auctoritate constare declaravimus. Ad haec cum, pro indole probationum quibus haec Causa fulciebatur, duplican necesse fuerit miraculorum numerum, ut quod humano deerat divino compensaretur iudicio, quumque de tribus tantum miraculis constare non ita pridem fuisset pronuntiatam, hoc unum, quod officiebat, obstaculum, Nos de medio auferre, interposita Apostolica auctoritate, maturavimus. Decessorum itaque Nostrorum exempla sequuti, qui eadem usi sunt indulgentia in Causis Fundatorum religiosorum Ordinum vel Familiarum, dispensationem super quarto miraculo ultra largiti sumus. Quum igitur de virtutibus heroicis ac de triplici miraculo iam esset probatum iudicium, illud supererat ut Patres rogarentur, num venerabilis Dei famula tuto foret inter Beatos caelites recensenda. Quod praestitit Ven. Frater Noster Vincentius Vannutelli, S. R. E. Cardinalis, Episcopus Ostiensis ac Praenestinus, Sacri Collegii Decanus et Causae Relator, in generali conventu, coram Nobis in Vaticanis aedibus habito, die XVII mensis iunii anni superioris; omnesque tum Cardinales Sacris tuendis Ritibus praepositi, tum qui aderant Patres Consultores, unanimi suffragio affirmative responderunt. Nos vero Nostram aperire mentem distulimus in tanti momenti re, donec ferventi prece a Patre luminum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem, Dominica post Pentecosten quarta, idest pridie nonas iulias eiusdem anni MDCCCCXIX, Eucharistico Sacro rite prius litato, accitis ad Vaticanas aedes Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Antonio Vico, Episcopo Portuensi ac S. Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, et Vincentio Vannutelli, Episcopo Ostiensi ac Praenestino, Sacri Conlegii Decano, Causaeque Relatore, nec non dilectis filiis Angelo Mariani, Fidei Promotore Generali, atque Alexandro Verde, Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, iisdemque adstantibus, tuto procedi posse decrevimus ad venerabilis Servae Dei Lodovicae de Marillac, viduae Le Gras, Societatis Puellarum Caritatis confundatricis, sollemnem Beatificationem. Equidem non sine provido sapientique Dei consilio contigisse arbitramur, ut hac nostra aetate, qua teterrimum in universa Europa exarsit bellum, cuius insanus furor praesertim Galliae provincias vastavit carissime, haec filia catholicae Galliae et praenobilis illius nationis ornamentum ac decus, haec caritatis mutuique inter homines amoris apostola ad supremos Altarium honores evehatur. Quae cum ita sint, supplicationibus quoque permoti tum Congregationis Missionum, quae institutore gaudet Vincentio a Paulo, tum universae Societatis Puellarum Caritatis, Apostolica Nostra Auctoritate, praesentium Literarum vi, facultatem facimus, ut venerabilis ancilla Dei Lodovica de Manilae, vidua Le Gras, Beatae nomine in posterum nuncupetur, eiusque lypsaha sive reliiquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur, et imagines radiis decoren tur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa recitetur quotannis officium et Missa de communi nec Virginum nec Martyrum cum orationibus propriis per Nos approbatis, iuxta Rubricas Missalis et Breviarii Romani. Hanc vero Officii recitationem et Missae celebrationem dumtaxat concedimus in Civitate atque Archidioecesi Parisiensi, necnon in omnibus templis et religiosis domibus ad Congregationem Missionis et ad Societatem Puellarum Caritatis, ubique terrarum pertinentibus, vel in quibus iidem Missionarii et Puellae Caritatis inserviunt, ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus Sacerdotibus, tam saecularibus quam regularibus, ad Ecclesias confluentibus, in quibus festum, die decimo quinto mensis martii quotannis agendum, celebratur. Denique concedimus, ut sollemnia Beatificationis venerabilis Dei Famulae Lodovicae de Marillac viduae Le Gras, in templis supradictis Societatis Missionis et Congregationis Puellarum a Caritate necnon in Archidioecesi Parisiensi, celebrentur, cum Officio et Missis duplicis maioris ritus; quod quidem fieri praecipimus, die per Ordinarium praeficiendo, intra primum annum postquam eadem sollemnia in Basilica Vaticana per Nos celebrata fuerint. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac Decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut harum Literarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Congregationis a Sacris Ritibus tuendis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam iudicialibus habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce Literis ostensis, haberetur.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die IX mensis maii MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 230-234

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana