Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SINDHUDURGIENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SINDHUDURGIENSIS

 

Ab oriente et occidente ad fidem catholicam multi ut veniant et recumbant in regno caelorum (cfr. Mt 8, 11), divina potissimum favente gratia, Nostrum est officium ad hoc necessaria procurare adiumenta. Quapropter, suadente Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione ut dioecesis Poonensis divideretur ad aptius consulendum eius regimini fideliumque spiritali bono, Nos, omnibus mature perpensis habitoque voto favorabili quorum interest, benevolenter amplectimur huiusmodi sententiam et quae sequuntur decernimus.

De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis a dioecesi Poonensi seiungimus integra territoria districtuum civilium vulgo Sindhudurg et Ratnagiri atque territoria vulgo dicta «taluk», quae appellantur Ajra et Gandhinglaj, in civili districtu vulgo dicto Kolhapur, excepta paroecia sancto Francisco Xaverio dicata, atque ex ita circumscripto territorio novam dioecesim constituimus Sindhudurgiensem nuncupandam.

Huius novae dicionis sedem in urbe Sawantwadi statuimus ac templum Deo in honorem Virginis Mariae Miraculorum Dominae Nostrae dicatum in eadem urbe situm ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro Gentium Evangelizatione atque suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Bombayensis eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.

Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Petrum López Quintana, Archiepiscopum titulo Acropolitanum et in India Apostolicum Nuntium, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 9, pp. 873-874

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana