Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUGUENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS AUGUENSIS APPELLANDA

 

Evangelica sollertia, qua pro supremo Nostri officii munere cotidie Nos urget, in praesens Nos impellit ut singularem vertamus attentionem ad Ecclesiam quae est in Nigeria. Fidelium enim istius Nationis spiritalem progressionem cum animi Nostri gaudio considerantes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Enuguensi separamus territoria v.d. «Local Government Areas, i.e. Awgu, Agbogugu, Inyi, Ndeabor, Nnenwe, Oji rivers (excepto territorio paroeciae vulgo Ukwuoba) et Owelli» atque ex his distractis territoriis novam dioecesim constituimus Auguensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. «Awgu» statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Michaelis Archangeli dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Auguensem Metropolitanae Ecclesiae Onitshanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Laurentium Fratini, Archiepiscopum titulo Botrianensem et Apostolicum in Nigeria Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 8, pp. 841-842

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana