BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARIANENSIS*
IN VIETNAMIA NOVA CONDITUR DIOECESIS BARIANENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Vietnamia visum est ibidem novam constituere dioecesim. Quapropter Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa acceptoque pariter eorum quorum interest voto, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Xuanlocensi dioecesi separamus partem territorii quae componit territorium Provinciae civilis patrio sermone «Ba Ria-Vung Tau » nuncupatae, ex eaque novam condimus dioecesim Barianensem, quam metropolitanae Sedi Hochiminhopolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in urbis Barianensis templo Sanctis Iacobo et Philippo dicato. Mandamus insuper ut pro canonicis consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducantur rite ad exitum deque absoluto negotio sueta documenta exarentur quorum sincera exempla memoratae Congregationi mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.
ANGELUS card. SODANO |
CRESCENTIUS card. SEPE |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 12, pp. 1019-1020.
© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana