BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KRIBENSIS*
IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KRIBENSIS.
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Cammarunia eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut ibidem nova constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Elisei Antonii Ariotti, Archiepiscopi titulo Vibianensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Ebolouana-Kribensi separamus territorium Praefecturae civilis "Ocean" nuncupatae; ex eoque novam condimus dioecesim Kribensem, quam metropolitanae Ecclesiae Yaundensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate "Kribi" templumque ibidem situm, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Eliseus Antonius Ariotti, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.
THARCISIUS card. BERTONE |
IVAN card. DIAS |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 588-589
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana