Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SISCIENSIS*

IN CROATIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SISCIENSI.

 

Antiquam fidem in Christum,verum Deum et hominem,populi illius regionis semper vivam cernentes,quam Episcopi et christifıdeles strenue profitebantur,libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Nostri Iosephi S.R.E. Cardinalis Bozanić, Archiepiscopi Zagrebiensis, qui ad melius consulendum spirituali bono christifidelium sibi creditorum poposcit, ut ex parte eius circumscriptionis nova conderetur dioecesis. Quamobrem Nos, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Marii Roberti Cassari,Archiepiscopi titulo Truentini atque in Croatia Apostolici Nuntii,praehabita sententia Congregationis pro Episcopis,quae sequuntur decernimus.

De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus ab archidioecesi Zagrebiensi integrum territorium Vicariatuum foraneorum vulgo nuncupatorum: Sisak,Glina-Petrinja, Dubica-Kostajnica, Ivanić Grad, Kutina et Pokupsko-Vukomerec; deinde paroecias: Pešćenica et Veleševec (ex decanatu Velika Gorica-Odra),Vojnić (ex decanatu Duga Resa-Mrežnica),Vrtlinska (ex decanatu Čazma) et Oborovo (ex decanatu Dugo Selo), atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Sisciensem appellandam, eiusque sedem in urbe vulgo dieta Sisak statuimus ac templum paroeciale ibidem Deo dicatum in honorem Exaltationis Sanctae Crucis ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Zagrebiensi eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normas iuris canonici expediantur.

Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus praefatum Venerabilem Fratrem Marium Robertum Cassari,omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate constitutum,onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus,contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 4-5

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana