BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUSSIAE*
IN FOEDERATA CIVITATE RUSSIAE NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.
Cum inter Apostolicam Sedem et Foederatae Civitatis Russiae Civile Gubernium publica officiorum vincula feliciter inita fuerint, ut ex his institutis mutuae necessitudinis rationes rerum ecclesiasticarum et civilium proferrentur incrementa, Nobis peropportunum visum est Nuntiaturam Apostolicam in eadem constituere. De communi igitur utriusque partis voto, summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute in Foederata Civitate Russiae Nuntiaturam Apostolicam, cum sede in urbe Mosca, erigimus. Huius constitutae Nuntiaturae Apostolicae Pontificio Legato munera, iura et privilegia tribuimus quae, praeter pacta conventa cum Civili memorato Gubernio, huiusmodi muneris propria sunt ad normam canonum nn. 362-367 Codicis Iuris Canonici. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae,apud Sanctum Petrum,sub anulo Piscatoris, die IX mensis Decembris,anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, p. 7
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana