BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OBIDENSIS*
IN BRASILIA PRAELATURA TERRITORIALIS OBIDENSIS AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE
Solet Apostolica Sedes, cum rerum adiuncta id suadent, in Nationum territoriis ubi Christifidelium communitates iam exsistunt, praelaturas pro tempore condere earumque regimen Pastoribus Praelatis, etiam episcopali dignitate praeditis, committere, ut ipsi in iisdem pastorales structuras instituant ac perficiant donec praelaturae ad eam religiosae vitae firmitatem, quae par sit dioecesi, perveniant. Cum vero praelatura territorialis Obidensis, hisce recentioribus annis catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et civilibus auctis necnon foederatarum Ecclesiarum auxiliis atque laudabili missionariorum opere haud parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater Bernardus Ioannes Bahlmann, O.F.M., Episcopus Praelatus eiusdem praelaturae territorialis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut ista praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos quidem, Successor beati Petri et universalis Pater, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi, animarum saluti valde profuturae, libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam territorialem Obidensem ad gradum ac dignitatem dioecesis attollimus, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nomine. Sic conditae dioecesis sedem ponimus eadem in civitate, in qua usque in praesens praelaturae territorialis sedes exstitit, eiusque praelaticium templum ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria iura tribuimus. Insuper Venerabilem Fratrem Bernardum Ioannem Bahlmann, O.F.M., hactenus Episcopum Praelatum Obidensem, Episcopum dioecesanum Obidensem nominamus cum omnibus propriis honoribus, insignibus, privilegiis iuribusque et oneribus officiisque. Praeterea dioecesim Obidensem suffraganeam metropolitanae Sedi Belemensi de Pará confirmamus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Belemensis de Pará pro tempore subicimus. Cetera prorsus secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus praedicto Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 12, pp. 788-789.
© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana